{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/co2011.htm","path":"bib/vul/co2011.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/co2011.htm","text":"1 Utinam sustineretis modicum quid insipienti\u00e6 me\u00e6, sed et supportare me:\n2 \u00e6mulor enim vos Dei \u00e6mulatione. Despondi enim vos uni viro, virginem castam exhibere Christo.\n3 Timeo autem ne sicut serpens Hevam seduxit astutia sua, ita corrumpantur sensus vestri, et excidant a simplicitate, qu\u00e6 est in Christo.\n4 Nam si is qui venit, alium Christum pr\u00e6dicat, quem non pr\u00e6dicavimus, aut alium spiritum accipitis, quem non accepistis: aut aliud Evangelium, quod non recepistis: recte pateremini.\n5 Existimo enim nihil me minus fecisse a magnis Apostolis.\n6\u00a0Nam etsi imperitus sermone, sed non scientia, in omnibus autem manifestati sumus vobis.\n \n7 Aut numquid peccatum feci, meipsum humilians, ut vos exaltemini? quoniam gratis Evangelium Dei evangelizavi vobis?\n8 Alias ecclesias expoliavi, accipiens stipendium ad ministerium vestrum.\n9 Et cum essem apud vos, et egerem, nulli onerosus fui: nam quod mihi deerat, suppleverunt fratres, qui venerunt a Macedonia: et in omnibus sine onere me vobis servavi, et servabo.\n10 Est veritas Christi in me, quoniam h\u00e6c gloriatio non infringetur in me in regionibus Achai\u00e6.\n11 Quare? quia non diligo vos? Deus scit.\n12 Quod autem facio, et faciam: ut amputem occasionem eorum qui volunt occasionem, ut in quo gloriantur, inveniantur sicut et nos.\n13 Nam ejusmodi pseudoapostoli sunt operarii subdoli, transfigurantes se in apostolos Christi.\n14 Et non mirum: ipse enim Satanas transfigurat se in angelum lucis.\n15\u00a0Non est ergo magnum, si ministri ejus transfigurentur velut ministri justiti\u00e6: quorum finis erit secundum opera ipsorum.\n \n16 Iterum dico (ne quis me putet insipientem esse, alioquin velut insipientem accipite me, ut et ego modicum quid glorier),\n17 quod loquor, non loquor secundum Deum, sed quasi in insipientia, in hac substantia glori\u00e6.\n18 Quoniam multi gloriantur secundum carnem: et ego gloriabor.\n19 Libenter enim suffertis insipientes, cum sitis ipsi sapientes.\n20 Sustinetis enim si quis vos in servitutem redigit, si quis devorat, si quis accipit, si quis extollitur, si quis in faciem vos c\u00e6dit.\n21 Secundum ignobilitatem dico, quasi nos infirmi fuerimus in hac parte. In quo quis audet (in insipientia dico) audeo et ego:\n22\u00a0Hebr\u00e6i sunt, et ego: Isra\u00eblit\u00e6 sunt, et ego: semen Abrah\u00e6 sunt, et ego.\n \n23 Ministri Christi sunt (ut minus sapiens dico), plus ego: in laboribus plurimis, in carceribus abundantius, in plagis supra modum, in mortibus frequenter.\n24 A Jud\u00e6is quinquies, quadragenas, una minus, accepi.\n25 Ter virgis c\u00e6sus sum, semel lapidatus sum: ter naufragium feci, nocte et die in profundo maris fui,\n26 in itineribus s\u00e6pe, periculis fluminum, periculis latronum, periculis ex genere, periculis ex gentibus, periculis in civitate, periculis in solitudine, periculis in mari, periculis in falsis fratribus:\n27 in labore et \u00e6rumna, in vigiliis multis, in fame et siti, in jejuniis multis, in frigore et nuditate,\n28 pr\u00e6ter illa qu\u00e6 extrinsecus sunt, instantia mea quotidiana, sollicitudo omnium ecclesiarum.\n29 Quis infirmatur, et ego non infirmor? quis scandalizatur, et ego non uror?\n30 Si gloriari oportet, qu\u00e6 infirmitatis me\u00e6 sunt, gloriabor.\n31 Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui est benedictus in s\u00e6cula, scit quod non mentior.\n32 Damasci pr\u00e6positus gentis Aret\u00e6 regis custodiebat civitatem Damascenorum ut me comprehenderet:\n33 et per fenestram in sporta dimissus sum per murum, et sic effugi manus ejus.","title":"Vulgate: 2 Corinthians: 2 Corinthians Chapter 11","type":"page"}
