{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/co2012.htm","path":"bib/vul/co2012.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/co2012.htm","text":"1 Si gloriari oportet (non expedit quidem), veniam autem ad visiones et revelationes Domini.\n2 Scio hominem in Christo ante annos quatuordecim, sive in corpore nescio, sive extra corpus nescio, Deus scit, raptum hujusmodi usque ad tertium c\u00e6lum.\n3 Et scio hujusmodi hominem sive in corpore, sive extra corpus nescio, Deus scit:\n4 quoniam raptus est in paradisum: et audivit arcana verba, qu\u00e6 non licet homini loqui.\n5 Pro hujusmodi gloriabor: pro me autem nihil gloriabor nisi in infirmitatibus meis.\n6 Nam etsi voluero gloriari, non ero insipiens: veritatem enim dicam: parco autem, ne quis me existimet supra id quod videt in me, aut aliquid audit ex me.\n7 Et ne magnitudo revelationum extollat me, datus est mihi stimulus carnis me\u00e6 angelus Satan\u00e6, qui me colaphizet.\n8 Propter quod ter Dominum rogavi ut discederet a me:\n9 et dixit mihi: Sufficit tibi gratia mea: nam virtus in infirmitate perficitur. Libenter igitur gloriabor in infirmitatibus meis, ut inhabitet in me virtus Christi.\n10 Propter quod placeo mihi in infirmitatibus meis, in contumeliis, in necessitatibus, in persecutionibus, in angustiis pro Christo: cum enim infirmor, tunc potens sum.\n11 Factus sum insipiens, vos me co\u00ebgistis. Ego enim a vobis debui commendari: nihil enim minus fui ab iis, qui sunt supra modum Apostoli: tametsi nihil sum:\n12 signa tamen apostolatus mei facta sunt super vos in omni patientia, in signis, et prodigiis, et virtutibus.\n13\u00a0Quid est enim, quod minus habuistis pr\u00e6 ceteris ecclesiis, nisi quod ego ipse non gravavi vos? donate mihi hanc injuriam.\n \n14 Ecce tertio hoc paratus sum venire ad vos: et non ero gravis vobis. Non enim qu\u00e6ro qu\u00e6 vestra sunt, sed vos. Nec enim debent filii parentibus thesaurizare, sed parentes filiis.\n15 Ego autem libentissime impendam, et super impendar ipse pro animabus vestris: licet plus vos diligens, minus diligar.\n16 Sed esto: ego vos non gravavi: sed cum essem astutus, dolo vos cepi.\n17 Numquid per aliquem eorum, quod misi ad vos, circumveni vos?\n18\u00a0Rogavi Titum, et misi cum illo fratrem. Numquid Titus vos circumvenit? nonne eodem spiritu ambulavimus? nonne iisdem vestigiis?\n \n19 Olim putatis quod excusemus nos apud vos? coram Deo in Christo loquimur: omnia autem, carissimi, propter \u00e6dificationem vestram.\n20 Timeo enim ne forte cum venero, non quales volo, inveniam vos: et ego inveniar a vobis, qualem non vultis: ne forte contentiones, \u00e6mulationes, animositates, dissensiones, detractiones, susurrationes, inflationes, seditiones sint inter vos:\n21 ne iterum cum venero, humiliet me Deus apud vos, et lugeam multos ex iis qui ante peccaverunt, et non egerunt p\u0153nitentiam super immunditia, et fornicatione, et impudicitia, quam gesserunt.","title":"Vulgate: 2 Corinthians: 2 Corinthians Chapter 12","type":"page"}
