{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/col001.htm","path":"bib/vul/col001.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/col001.htm","text":"1 Paulus Apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, et Timotheus frater:\n2 eis, qui sunt Colossis, sanctis, et fidelibus fratribus in Christo Jesu.\n3\u00a0Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo.\n Gratias agimus Deo, et Patri Domini nostri Jesu Christi semper pro vobis orantes:\n4 audientes fidem vestram in Christo Jesu, et dilectionem quam habetis in sanctos omnes\n5 propter spem, qu\u00e6 reposita est vobis in c\u00e6lis: quam audistis in verbo veritatis Evangelii:\n6 quod pervenit ad vos, sicut et in universo mundo est, et fructificat, et crescit sicut in vobis, ex ea die, qua audistis, et cognovistis gratiam Dei in veritate,\n7 sicut didicistis ab Epaphra carissimo conservo nostro, qui est fidelis pro vobis minister Christi Jesu,\n8 qui etiam manifestavit nobis dilectionem vestram in spiritu.\n9 Ideo et nos ex qua die audivimus, non cessamus pro vobis orantes, et postulantes ut impleamini agnitione voluntatis ejus, in omni sapientia et intellectu spiritali:\n10 ut ambuletis digne Deo per omnia placentes: in omni opere bono fructificantes, et crescentes in scientia Dei:\n11 in omni virtute confortati secundum potentiam claritatis ejus, in omni patientia et longanimitate cum gaudio,\n12 gratias agentes Deo Patri, qui dignos nos fecit in partem sortis sanctorum in lumine:\n13 qui eripuit nos de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum filii dilectionis su\u00e6,\n14 in quo habemus redemptionem per sanguinem ejus, remissionem peccatorum:\n15 qui est imago Dei invisibilis, primogenitus omnis creatur\u00e6:\n16 quoniam in ipso condita sunt universa in c\u00e6lis, et in terra, visibilia, et invisibilia, sive throni, sive dominationes, sive principatus, sive potestates: omnia per ipsum et in ipso creata sunt:\n17\u00a0et ipse est ante omnes, et omnia in ipso constant.\n \n18 Et ipse est caput corporis Ecclesi\u00e6, qui est principium, primogenitus ex mortuis: ut sit in omnibus ipse primatum tenens:\n19 quia in ipso complacuit, omnem plenitudinem inhabitare:\n20 et per eum reconciliare omnia in ipsum, pacificans per sanguinem crucis ejus, sive qu\u00e6 in terris, sive qu\u00e6 in c\u00e6lis sunt.\n21 Et vos cum essetis aliquando alienati, et inimici sensu in operibus malis:\n22 nunc autem reconciliavit in corpore carnis ejus per mortem, exhibere vos sanctos, et immaculatos, et irreprehensibiles coram ipso:\n23\u00a0si tamen permanetis in fide fundati, et stabiles, et immobiles a spe Evangelii, quod audistis, quod pr\u00e6dicatum est in universa creatura, qu\u00e6 sub c\u00e6lo est, cujus factus sum ego Paulus minister.\n \n24 Qui nunc gaudeo in passionibus pro vobis, et adimpleo ea qu\u00e6 desunt passionem Christi, in carne mea pro corpore ejus, quod est Ecclesia:\n25 cujus factus sum ego minister secundum dispensationem Dei, qu\u00e6 data est mihi in vos, ut impleam verbum Dei:\n26 mysterium, quod absconditum fuit a s\u00e6culis, et generationibus, nunc autem manifestatum est sanctis ejus,\n27 quibus voluit Deus notas facere divitias glori\u00e6 sacramenti hujus in gentibus, quod est Christus, in vobis spes glori\u00e6,\n28 quem nos annuntiamus, corripientes omnem hominem, et docentes omnem hominem, in omni sapientia, ut exhibeamus omnem hominem perfectum in Christo Jesu:\n29 in quo et laboro, certando secundum operationem ejus, quam operatur in me in virtute.","title":"Vulgate: Colossians: Colossians Chapter 1","type":"page"}
