{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/col002.htm","path":"bib/vul/col002.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/col002.htm","text":"1 Volo enim vos scire qualem sollicitudinem habeam pro vobis, et pro iis qui sunt Laodici\u00e6, et quicumque non viderunt faciem meam in carne:\n2 ut consolentur corda ipsorum, instructi in caritate, et in omnes divitias plenitudinis intellectus, in agnitionem mysterii Dei Patris et Christi Jesu:\n3\u00a0in quo sunt omnes thesauri sapienti\u00e6 et scienti\u00e6 absconditi.\n \n4 Hoc autem dico, ut nemo vos decipiat in sublimitate sermonum.\n5 Nam etsi corpore absens sum, sed spiritu vobiscum sum: gaudens, et videns ordinem vestrum, et firmamentum ejus, qu\u00e6 in Christo est, fidei vestr\u00e6.\n6 Sicut ergo accepistis Jesum Christum Dominum, in ipso ambulate,\n7 radicati, et super\u00e6dificati in ipso, et confirmati fide, sicut et didicistis, abundantes in illo in gratiarum actione.\n8 Videte ne quis vos decipiat per philosophiam, et inanem fallaciam secundum traditionem hominum, secundum elementa mundi, et non secundum Christum:\n9 quia in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter:\n10 et estis in illo repleti, qui est caput omnis principatus et potestatis:\n11 in quo et circumcisi estis circumcisione non manu facta in expoliatione corporis carnis, sed in circumcisione Christi:\n12 consepulti ei in baptismo, in quo et resurrexistis per fidem operationis Dei, qui suscitavit illum a mortuis.\n13 Et vos cum mortui essetis in delictis, et pr\u00e6putio carnis vestr\u00e6, convivificavit cum illo, donans vobis omnia delicta:\n14 delens quod adversus nos erat chirographum decreti, quod erat contrarium nobis, et ipsum tulit de medio, affigens illud cruci:\n15\u00a0et expolians principatus, et potestates traduxit confidenter, palam triumphans illos in semetipso.\n \n16 Nemo ergo vos judicet in cibo, aut in potu, aut in parte diei festi, aut neomeni\u00e6, aut sabbatorum:\n17 qu\u00e6 sunt umbra futurorum: corpus autem Christi.\n18 Nemo vos seducat, volens in humilitate, et religione angelorum, qu\u00e6 non vidit ambulans, frustra inflatus sensu carnis su\u00e6,\n19 et non tenens caput, ex quo totum corpus per nexus, et conjunctiones subministratum, et constructum crescit in augmentum Dei.\n20 Si ergo mortui estis cum Christo ab elementis hujus mundi: quid adhuc tamquam viventes in mundo decernitis?\n21 Ne tetigeritis, neque gustaveritis, neque contrectaveritis:\n22 qu\u00e6 sunt omnia in interitum ipso usu, secundum pr\u00e6cepta et doctrinas hominum:\n23 qu\u00e6 sunt rationem quidem habentia sapienti\u00e6 in superstitione, et humilitate, et non ad parcendum corpori, non in honore aliquo ad saturitatem carnis.","title":"Vulgate: Colossians: Colossians Chapter 2","type":"page"}
