{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/col003.htm","path":"bib/vul/col003.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/col003.htm","text":"1 Igitur, si consurrexistis cum Christo: qu\u00e6 sursum sunt qu\u00e6rite, ubi Christus est in dextera Dei sedens:\n2 qu\u00e6 sursum sunt sapite, non qu\u00e6 super terram.\n3 Mortui enim estis, et vita vestra est abscondita cum Christo in Deo.\n4 Cum Christus apparuerit, vita vestra: tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria.\n5 Mortificate ergo membra vestra, qu\u00e6 sunt super terram: fornicationem, immunditiam, libidinem, concupiscentiam malam, et avaritiam, qu\u00e6 est simulacrorum servitus:\n6 propter qu\u00e6 venit ira Dei super filios incredulitatis:\n7 in quibus et vos ambulastis aliquando, cum viveretis in illis.\n8 Nunc autem deponite et vos omnia: iram, indignationem, malitiam, blasphemiam, turpem sermonem de ore vestro.\n9 Nolite mentiri invicem, expoliantes vos veterem hominem cum actibus suis,\n10 et induentes novum eum, qui renovatur in agnitionem secundum imaginem ejus qui creavit illum:\n11 ubi non est gentilis et Jud\u00e6us, circumcisio et pr\u00e6putium, Barbarus et Scytha, servus et liber: sed omnia, et in omnibus Christus.\n12 Induite vos ergo, sicut electi Dei, sancti, et dilecti, viscera misericordi\u00e6, benignitatem, humilitatem, modestiam, patientiam:\n13 supportantes invicem, et donantes vobismetipsis si quis adversus aliquem habet querelam: sicut et Dominus donavit vobis, ita et vos.\n14 Super omnia autem h\u00e6c, caritatem habete, quod est vinculum perfectionis:\n15 et pax Christi exsultet in cordibus vestris, in qua et vocati estis in uno corpore: et grati estote.\n16 Verbum Christi habitet in vobis abundanter, in omni sapientia, docentes, et commonentes vosmetipsos, psalmis, hymnis, et canticis spiritualibus, in gratia cantantes in cordibus vestris Deo.\n17\u00a0Omne, quodcumque facitis in verbo aut in opere, omnia in nomine Domini Jesu Christi, gratias agentes Deo et Patri per ipsum.\n \n18 Mulieres, subdit\u00e6 estote viris, sicut oportet, in Domino.\n19 Viri, diligite uxores vestras, et nolite amari esse ad illas.\n20 Filii, obedite parentibus per omnia: hoc enim placitum est in Domino.\n21 Patres, nolite ad indignationem provocare filios vestros, ut non pusillo animo fiant.\n22 Servi, obedite per omnia dominis carnalibus, non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes, sed in simplicitate cordis, timentes Deum.\n23 Quodcumque facitis, ex animo operamini sicut Domino, et non hominibus:\n24 scientes quod a Domino accipietis retributionem h\u00e6reditatis. Domino Christo servite.\n25 Qui enim injuriam facit, recipiet id quod inique gessit: et non est personarum acceptio apud Deum.","title":"Vulgate: Colossians: Colossians Chapter 3","type":"page"}
