{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/col004.htm","path":"bib/vul/col004.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/col004.htm","text":"1\u00a0Domini, quod justum est et \u00e6quum, servis pr\u00e6state: scientes quod et vos Dominum habetis in c\u00e6lo.\n \n2 Orationi instate, vigilantes in ea in gratiarum actione:\n3 orantes simul et pro nobis, ut Deus aperiat nobis ostium sermonis ad loquendum mysterium Christi (propter quod etiam vinctus sum),\n4 ut manifestem illud ita ut oportet me loqui.\n5 In sapientia ambulate ad eos, qui foris sunt: tempus redimentes.\n6\u00a0Sermo vester semper in gratia sale sit conditus, ut sciatis quomodo oporteat vos unicuique respondere.\n \n7 Qu\u00e6 circa me sunt, omnia vobis nota faciet Tychicus, carissimus frater, et fidelis minister, et conservus in Domino:\n8 quem misi ad vos ad hoc ipsum, ut cognoscat qu\u00e6 circa vos sunt, et consoletur corda vestra,\n9\u00a0cum Onesimo carissimo, et fideli fratre, qui ex vobis est. Omnia, qu\u00e6 hic aguntur, nota facient vobis.\n \n10 Salutat vos Aristarchus concaptivus meus, et Marcus consobrinus Barnab\u00e6, de quo accepistis mandata: si venerit ad vos, excipite illum:\n11 et Jesus, qui dicitur Justus: qui sunt ex circumcisione: hi soli sunt adjutores mei in regno Dei, qui mihi fuerunt solatio.\n12 Salutat vos Epaphras, qui ex vobis est, servus Christi Jesu, semper sollicitus pro vobis in orationibus, ut stetis perfecti, et pleni in omni voluntate Dei.\n13 Testimonium enim illi perhibeo quod habet multum laborem pro vobis, et pro iis qui sunt Laodici\u00e6, et qui Hierapoli.\n14 Salutat vos Lucas, medicus carissimus, et Demas.\n15 Salutate fratres, qui sunt Laodici\u00e6, et Nympham, et qu\u00e6 in domo ejus est, ecclesiam.\n16 Et cum lecta fuerit apud vos epistola h\u00e6c, facite ut et in Laodicensium ecclesia legatur: et eam, qu\u00e6 Laodicensium est, vos legatis.\n17 Et dicite Archippo: Vide ministerium, quod accepisti in Domino, ut illud impleas.\n18 Salutatio, mea manu Pauli. Memores estote vinculorum meorum. Gratia vobiscum. Amen.","title":"Vulgate: Colossians: Colossians Chapter 4","type":"page"}
