{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/coloss.htm","path":"bib/vul/coloss.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/coloss.htm","text":"1:1 Paulus apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei et Timotheus frater\n1:2 his qui sunt Colossis sanctis et fidelibus fratribus in Christo Iesu gratia vobis et pax a Deo Patre nostro\n1:3 gratias agimus Deo et Patri Domini nostri Iesu Christi semper pro vobis orantes\n1:4 audientes fidem vestram in Christo Iesu et dilectionem quam habetis in sanctos omnes\n1:5 propter spem quae reposita est vobis in caelis quam audistis in verbo veritatis evangelii\n1:6 quod pervenit ad vos sicut et in universo mundo est et fructificat et crescit sicut in vobis ex ea die qua audistis et cognovistis gratiam Dei in veritate\n1:7 sicut didicistis ab Epaphra carissimo conservo nostro qui est fidelis pro vobis minister Christi Iesu\n1:8 qui etiam manifestavit nobis dilectionem vestram in Spiritu\n1:9 ideo et nos ex qua die audivimus non cessamus pro vobis orantes et postulantes ut impleamini agnitione voluntatis eius in omni sapientia et intellectu spiritali\n1:10 ut ambuletis digne Deo per omnia placentes in omni opere bono fructificantes et crescentes in scientia Dei\n1:11 in omni virtute confortati secundum potentiam claritatis eius in omni patientia et longanimitate cum gaudio\n1:12 gratias agentes Patri qui dignos nos fecit in partem sortis sanctorum in lumine\n1:13 qui eripuit nos de potestate tenebrarum et transtulit in regnum Filii dilectionis suae\n1:14 in quo habemus redemptionem remissionem peccatorum\n1:15 qui est imago Dei invisibilis primogenitus omnis creaturae\n1:16 quia in ipso condita sunt universa in caelis et in terra visibilia et invisibilia sive throni sive dominationes sive principatus sive potestates omnia per ipsum et in ipso creata sunt\n1:17 et ipse est ante omnes et omnia in ipso constant\n1:18 et ipse est caput corporis ecclesiae qui est principium primogenitus ex mortuis ut sit in omnibus ipse primatum tenens\n1:19 quia in ipso conplacuit omnem plenitudinem habitare\n1:20 et per eum reconciliare omnia in ipsum pacificans per sanguinem crucis eius sive quae in terris sive quae in caelis sunt\n1:21 et vos cum essetis aliquando alienati et inimici sensu in operibus malis\n1:22 nunc autem reconciliavit in corpore carnis eius per mortem exhibere vos sanctos et inmaculatos et inreprehensibiles coram ipso\n1:23 si tamen permanetis in fide fundati et stabiles et inmobiles ab spe evangelii quod audistis quod praedicatum est in universa creatura quae sub caelo est cuius factus sum ego Paulus minister\n1:24 qui nunc gaudeo in passionibus pro vobis et adimpleo ea quae desunt passionum Christi in carne mea pro corpore eius quod est ecclesia\n1:25 cuius factus sum ego minister secundum dispensationem Dei quae data est mihi in vos ut impleam verbum Dei\n1:26 mysterium quod absconditum fuit a saeculis et generationibus nunc autem manifestatum est sanctis eius\n1:27 quibus voluit Deus notas facere divitias gloriae sacramenti huius in gentibus quod est Christus in vobis spes gloriae\n1:28 quem nos adnuntiamus corripientes omnem hominem et docentes omnem hominem in omni sapientia ut exhibeamus omnem hominem perfectum in Christo Iesu\n1:29 in quo et laboro certando secundum operationem eius quam operatur in me in virtute\n2:1 volo enim vos scire qualem sollicitudinem habeam pro vobis et pro his qui sunt Laodiciae et quicumque non viderunt faciem meam in carne\n2:2 ut consolentur corda ipsorum instructi in caritate et in omnes divitias plenitudinis intellectus in agnitionem mysterii Dei Patris Christi Iesu\n2:3 in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi\n2:4 hoc autem dico ut nemo vos decipiat in subtilitate sermonum\n2:5 nam et si corpore absens sum sed spiritu vobiscum sum gaudens et videns ordinem vestrum et firmamentum eius quae in Christo est fidei vestrae\n2:6 sicut ergo accepistis Christum Iesum Dominum in ipso ambulate\n2:7 radicati et superaedificati in ipso et confirmati fide sicut et didicistis abundantes in gratiarum actione\n2:8 videte ne quis vos decipiat per philosophiam et inanem fallaciam secundum traditionem hominum secundum elementa mundi et non secundum Christum\n2:9 quia in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter\n2:10 et estis in illo repleti qui est caput omnis principatus et potestatis\n2:11 in quo et circumcisi estis circumcisione non manufacta in expoliatione corporis carnis in circumcisione Christi\n2:12 consepulti ei in baptismo in quo et resurrexistis per fidem operationis Dei qui suscitavit illum a mortuis\n2:13 et vos cum mortui essetis in delictis et praeputio carnis vestrae convivificavit cum illo donans vobis omnia delicta\n2:14 delens quod adversum nos erat chirografum decretis quod erat contrarium nobis et ipsum tulit de medio adfigens illud cruci\n2:15 expolians principatus et potestates traduxit palam triumphans illos in semet ipso\n2:16 nemo ergo vos iudicet in cibo aut in potu aut in parte diei festi aut neomeniae aut sabbatorum\n2:17 quae sunt umbra futurorum corpus autem Christi\n2:18 nemo vos seducat volens in humilitate et religione angelorum quae non vidit ambulans frustra inflatus sensu carnis suae\n2:19 et non tenens caput ex quo totum corpus per nexus et coniunctiones subministratum et constructum crescit in augmentum Dei\n2:20 si mortui estis cum Christo ab elementis mundi quid adhuc tamquam viventes in mundo decernitis\n2:21 ne tetigeris neque gustaveris neque contrectaveris\n2:22 quae sunt omnia in interitu ipso usu secundum praecepta et doctrinas hominum\n2:23 quae sunt rationem quidem habentia sapientiae in superstitione et humilitate et ad non parcendum corpori non in honore aliquo ad saturitatem carnis\n3:1 igitur si conresurrexistis Christo quae sursum sunt quaerite ubi Christus est in dextera Dei sedens\n3:2 quae sursum sunt sapite non quae supra terram\n3:3 mortui enim estis et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo\n3:4 cum Christus apparuerit vita vestra tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria\n3:5 mortificate ergo membra vestra quae sunt super terram fornicationem inmunditiam libidinem concupiscentiam malam et avaritiam quae est simulacrorum servitus\n3:6 propter quae venit ira Dei super filios incredulitatis\n3:7 in quibus et vos ambulastis aliquando cum viveretis in illis\n3:8 nunc autem deponite et vos omnia iram indignationem malitiam blasphemiam turpem sermonem de ore vestro\n3:9 nolite mentiri invicem expoliantes vos veterem hominem cum actibus eius\n3:10 et induentes novum eum qui renovatur in agnitionem secundum imaginem eius qui creavit eum\n3:11 ubi non est gentilis et Iudaeus circumcisio et praeputium barbarus et Scytha servus et liber sed omnia et in omnibus Christus\n3:12 induite vos ergo sicut electi Dei sancti et dilecti viscera misericordiae benignitatem humilitatem modestiam patientiam\n3:13 subportantes invicem et donantes vobis ipsis si quis adversus aliquem habet querellam sicut et Dominus donavit vobis ita et vos\n3:14 super omnia autem haec caritatem quod est vinculum perfectionis\n3:15 et pax Christi exultet in cordibus vestris in qua et vocati estis in uno corpore et grati estote\n3:16 verbum Christi habitet in vobis abundanter in omni sapientia docentes et commonentes vosmet ipsos psalmis hymnis canticis spiritalibus in gratia cantantes in cordibus vestris Deo\n3:17 omne quodcumque facitis in verbo aut in opere omnia in nomine Domini Iesu gratias agentes Deo et Patri per ipsum\n3:18 mulieres subditae estote viris sicut oportet in Domino\n3:19 viri diligite uxores et nolite amari esse ad illas\n3:20 filii oboedite parentibus per omnia hoc enim placitum est in Domino\n3:21 patres nolite ad indignationem provocare filios vestros ut non pusillo animo fiant\n3:22 servi oboedite per omnia dominis carnalibus non ad oculum servientes quasi hominibus placentes sed in simplicitate cordis timentes Dominum\n3:23 quodcumque facitis ex animo operamini sicut Domino et non hominibus\n3:24 scientes quod a Domino accipietis retributionem hereditatis Domino Christo servite\n3:25 qui enim iniuriam facit recipiet id quod inique gessit et non est personarum acceptio\n4:1 domini quod iustum est et aequum servis praestate scientes quoniam et vos Dominum habetis in caelo\n4:2 orationi instate vigilantes in ea in gratiarum actione\n4:3 orantes simul et pro nobis ut Deus aperiat nobis ostium sermonis ad loquendum mysterium Christi propter quod etiam vinctus sum\n4:4 ut manifestem illud ita ut oportet me loqui\n4:5 in sapientia ambulate ad eos qui foris sunt tempus redimentes\n4:6 sermo vester semper in gratia sale sit conditus ut sciatis quomodo oporteat vos unicuique respondere\n4:7 quae circa me sunt omnia vobis nota faciet Tychicus carissimus frater et fidelis minister et conservus in Domino\n4:8 quem misi ad vos ad hoc ipsum ut cognoscat quae circa vos sunt et consoletur corda vestra\n4:9 cum Onesimo carissimo et fideli fratre qui est ex vobis omnia quae hic aguntur nota facient vobis\n4:10 salutat vos Aristarchus concaptivus meus et Marcus consobrinus Barnabae de quo accepistis mandata si venerit ad vos excipite illum\n4:11 et Iesus qui dicitur Iustus qui sunt ex circumcisione hii soli sunt adiutores in regno Dei qui mihi fuerunt solacio\n4:12 salutat vos Epaphras qui ex vobis est servus Christi Iesu semper sollicitus pro vobis in orationibus ut stetis perfecti et pleni in omni voluntate Dei\n4:13 testimonium enim illi perhibeo quod habet multum laborem pro vobis et pro his qui sunt Laodiciae et qui Hierapoli\n4:14 salutat vos Lucas medicus carissimus et Demas\n4:15 salutate fratres qui sunt Laodiciae et Nympham et quae in domo eius est ecclesiam\n4:16 et cum lecta fuerit apud vos epistula facite ut et in Laodicensium ecclesia legatur et eam quae Laodicensium est vos legatis\n4:17 et dicite Archippo vide ministerium quod accepisti in Domino ut illud impleas\n4:18 salutatio mea manu Pauli memores estote vinculorum meorum gratia vobiscum amen","title":"Paul to the Colossians","type":"page"}
