{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/dan002.htm","path":"bib/vul/dan002.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/dan002.htm","text":"1 In anno secundo regni Nabuchodonosor, vidit Nabuchodonosor somnium, et conterritus est spiritus ejus, et somnium ejus fugit ab eo.\n2 Pr\u00e6cepit autem rex ut convocarentur arioli, et magi, et malefici, et Chald\u00e6i, ut indicarent regi somnia sua. Qui cum venissent, steterunt coram rege.\n3 Et dixit ad eos rex: Vidi somnium, et mente confusus ignoro quid viderim.\n4 Responderuntque Chald\u00e6i regi syriace: Rex, in sempiternum vive! dic somnium servis tuis, et interpretationem ejus indicabimus.\n5 Et respondens rex ait Chald\u00e6is: Sermo recessit a me: nisi indicaveritis mihi somnium, et conjecturam ejus, peribitis vos, et domus vestr\u00e6 publicabuntur.\n6 Si autem somnium, et conjecturam ejus narraveritis, pr\u00e6mia, et dona, et honorem multum accipietis a me. Somnium igitur, et interpretationem ejus indicate mihi.\n7 Responderunt secundo, atque dixerunt: Rex somnium dicat servis suis, et interpretationem illius indicabimus.\n8 Respondit rex, et ait: Certe novi quod tempus redimitis, scientes quod recesserit a me sermo.\n9 Si ergo somnium non indicaveritis mihi, una est de vobis sententia, quod interpretationem quoque fallacem, et deceptione plenam composueritis, ut loquamini mihi donec tempus pertranseat. Somnium itaque dicite mihi, ut sciam quod interpretationem quoque ejus veram loquamini.\n10 Respondentes ergo Chald\u00e6i coram rege, dixerunt: Non est homo super terram, qui sermonem tuum, rex, possit implere: sed neque regum quisquam magnus et potens verbum hujuscemodi sciscitatur ab omni ariolo, et mago, et Chald\u00e6o.\n11 Sermo enim, quem tu qu\u00e6ris, rex, gravis est: nec reperietur quisquam qui indicet illum in conspectu regis, exceptis diis, quorum non est cum hominibus conversatio.\n12 Quo audito, rex, in furore et in ira magna, pr\u00e6cepit ut perirent omnes sapientes Babylonis.\n13 Et egressa sententia, sapientes interficiebantur: qu\u00e6rebanturque Daniel et socii ejus, ut perirent.\n14 Tunc Daniel requisivit de lege atque sententia ab Arioch principe militi\u00e6 regis, qui egressus fuerat ad interficiendos sapientes Babylonis.\n15 Et interrogavit eum, qui a rege potestatem acceperat, quam ob causam tam crudelis sententia a facie regis esset egressa. Cum ergo rem indicasset Arioch Danieli,\n16 Daniel ingressus rogavit regem ut tempus daret sibi ad solutionem indicandam regi.\n17 Et ingressus est domum suam, Anani\u00e6que et Misa\u00ebli et Azari\u00e6, sociis suis, indicavit negotium,\n18\u00a0ut qu\u00e6rerent misericordiam a facie Dei c\u00e6li super sacramento isto, et non perirent Daniel et socii ejus cum ceteris sapientibus Babylonis.\n \n19 Tunc Danieli mysterium per visionem nocte revelatum est: et benedixit Daniel Deum c\u00e6li,\n20 et locutus ait: Sit nomen Domini benedictum a s\u00e6culo et usque in s\u00e6culum: quia sapientia et fortitudo ejus sunt.\n21 Et ipse mutat tempora, et \u00e6tates: transfert regna, atque constituit: dat sapientiam sapientibus, et scientiam intelligentibus disciplinam.\n22 Ipse revelat profunda et abscondita, et novit in tenebris constituta: et lux cum eo est.\n23 Tibi, Deus patrum nostrorum, confiteor, teque laudo, quia sapientiam et fortitudinem dedisti mihi, et nunc ostendisti mihi qu\u00e6 rogavimus te, quia sermonem regis aperuisti nobis.\n24\u00a0Post h\u00e6c Daniel ingressus ad Arioch, quem constituerat rex ut perderet sapientes Babylonis, sic ei locutus est: Sapientes Babylonis ne perdas: introduc me in conspectu regis, et solutionem regi narrabo.\n \n25 Tunc Arioch festinus introduxit Danielem ad regem, et dixit ei: Inveni hominem de filiis transmigrationis Juda, qui solutionem regi annuntiet.\n26 Respondit rex, et dixit Danieli, cujus nomen erat Baltassar: Putasne vere potes mihi indicare somnium, quod vidi, et interpretationem ejus?\n27 Et respondens Daniel coram rege, ait: Mysterium, quod rex interrogat, sapientes, magi, arioli, et aruspices nequeunt indicare regi:\n28 sed est Deus in c\u00e6lo revelans mysteria, qui indicavit tibi, rex Nabuchodonosor, qu\u00e6 ventura sunt in novissimis temporibus. Somnium tuum, et visiones capitis tui in cubili tuo hujuscemodi sunt.\n29 Tu, rex, cogitare c\u0153pisti in strato tuo, quid esset futurum post h\u00e6c: et qui revelat mysteria, ostendit tibi qu\u00e6 ventura sunt.\n30 Mihi quoque non in sapientia, qu\u00e6 est in me plus quam in cunctis viventibus, sacramentum hoc revelatum est: sed ut interpretatio regi manifesta fieret, et cogitationes mentis tu\u00e6 scires.\n31 Tu, rex, videbas, et ecce quasi statua una grandis: statua illa magna, et statura sublimis stabat contra te, et intuitus ejus erat terribilis.\n32 Hujus statu\u00e6 caput ex auro optimo erat, pectus autem et brachia de argento, porro venter et femora ex \u00e6re,\n33 tibi\u00e6 autem ferre\u00e6: pedum qu\u00e6dam pars erat ferrea, qu\u00e6dam autem fictilis.\n34 Videbas ita, donec abscissus est lapis de monte sine manibus: et percussit statuam in pedibus ejus ferreis et fictilibus, et comminuit eos.\n35 Tunc contrita sunt pariter ferrum, testa, \u00e6s, argentum, et aurum, et redacta quasi in favillam \u00e6stiv\u00e6 are\u00e6, qu\u00e6 rapta sunt vento, nullusque locus inventus est eis: lapis autem, qui percusserat statuam, factus est mons magnus, et implevit universam terram.\n36\u00a0Hoc est somnium: interpretationem quoque ejus dicemus coram te, rex.\n \n37 Tu rex regum es: et Deus c\u00e6li regnum, et fortitudinem, et imperium, et gloriam dedit tibi:\n38 et omnia, in quibus habitant filii hominum, et besti\u00e6 agri: volucres quoque c\u00e6li dedit in manu tua, et sub ditione tua universa constituit: tu es ergo caput aureum.\n39 Et post te consurget regnum aliud minus te argenteum: et regnum tertium aliud \u00e6reum, quod imperabit univers\u00e6 terr\u00e6.\n40 Et regnum quartum erit velut ferrum: quomodo ferrum comminuit, et domat omnia, sic comminuet, et conteret omnia h\u00e6c.\n41 Porro quia vidisti pedum, et digitorum partem test\u00e6 figuli, et partem ferream, regnum divisum erit: quod tamen de plantario ferri orietur, secundum quod vidisti ferrum mistum test\u00e6 ex luto.\n42 Et digitos pedum ex parte ferreos, et ex parte fictiles: ex parte regnum erit solidum, et ex parte contritum.\n43 Quod autem vidisti ferrum mistum test\u00e6 ex luto, commiscebuntur quidem humano semine, sed non adh\u00e6rebunt sibi, sicut ferrum misceri non potest test\u00e6.\n44 In diebus autem regnorum illorum suscitabit Deus c\u00e6li regnum, quod in \u00e6ternum non dissipabitur, et regnum ejus alteri populo non tradetur: comminuet autem, et consumet universa regna h\u00e6c, et ipsum stabit in \u00e6ternum.\n45\u00a0Secundum quod vidisti, quod de monte abscissus est lapis sine manibus, et comminuit testam, et ferrum, et \u00e6s, et argentum, et aurum, Deus magnus ostendit regi qu\u00e6 ventura sunt postea: et verum est somnium, et fidelis interpretatio ejus.\n \n46 Tunc rex Nabuchodonosor cecidit in faciem suam, et Danielem adoravit, et hostias, et incensum pr\u00e6cepit ut sacrificarent ei.\n47 Loquens ergo rex, ait Danieli: Vere Deus vester Deus deorum est, et Dominus regum, et revelans mysteria: quoniam tu potuisti aperire hoc sacramentum.\n48 Tunc rex Danielem in sublime extulit, et munera multa et magna dedit ei: et constituit eum principem super omnes provincias Babylonis, et pr\u00e6fectum magistratuum super cunctos sapientes Babylonis.\n49 Daniel autem postulavit a rege, et constituit super opera provinci\u00e6 Babylonis Sidrach, Misach, et Abdenago: ipse autem Daniel erat in foribus regis.","title":"Vulgate: Daniel: Daniel Chapter 2","type":"page"}
