{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/dan005.htm","path":"bib/vul/dan005.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/dan005.htm","text":"1 Baltassar rex fecit grande convivium optimatibus suis mille: et unusquisque secundum suam bibebat \u00e6tatem.\n2 Pr\u00e6cepit ergo jam temulentus ut afferrentur vasa aurea et argentea, qu\u00e6 asportaverat Nabuchodonosor pater ejus de templo, quod fuit in Ierusalem, ut biberent in eis rex, et optimates ejus, uxoresque ejus, et concubin\u00e6.\n3 Tunc allata sunt vasa aurea, et argentea, qu\u00e6 asportaverat de templo, quod fuerat in Ierusalem: et biberunt in eis rex, et optimates ejus, uxores et concubin\u00e6 illius.\n4\u00a0Bibebant vinum, et laudabant deos suos aureos et argenteos, \u00e6reos, ferreos, ligneosque et lapideos.\n \n5 In eadem hora apparuerunt digiti, quasi manus hominis scribentis contra candelabrum in superficie parietis aul\u00e6 regi\u00e6: et rex aspiciebat articulos manus scribentis.\n6 Tunc facies regis commutata est, et cogitationes ejus conturbabant eum: et compages renum ejus solvebantur, et genua ejus ad se invicem collidebantur.\n7 Exclamavit itaque rex fortiter ut introducerent magos, Chald\u00e6os, et aruspices. Et proloquens rex ait sapientibus Babylonis: Quicumque legerit scripturam hanc, et interpretationem ejus manifestam mihi fecerit, purpura vestietur, et torquem auream habebit in collo, et tertius in regno meo erit.\n8 Tunc ingressi omnes sapientes regis non potuerunt nec scripturam legere, nec interpretationem indicare regi.\n9 Unde rex Baltassar satis conturbatus est, et vultus illius immutatus est; sed et optimates ejus turbabantur.\n10 Regina autem pro re, qu\u00e6 acciderat regi et optimatibus ejus, domum convivii ingressa est: et proloquens ait: Rex, in \u00e6ternum vive! non te conturbent cogitationes tu\u00e6, neque facies tua immutetur.\n11 Est vir in regno tuo, qui spiritum deorum sanctorum habet in se, et in diebus patris tui scientia et sapientia invent\u00e6 sunt in eo: nam et rex Nabuchodonosor pater tuus principem magorum, incantatorum, Chald\u00e6orum, et aruspicum constituit eum, pater, inquam, tuus, o rex:\n12\u00a0quia spiritus amplior, et prudentia, intelligentiaque et interpretatio somniorum, et ostensio secretorum, ac solutio ligatorum invent\u00e6 sunt in eo, hoc est in Daniele: cui rex posuit nomen Baltassar. Nunc itaque Daniel vocetur, et interpretationem narrabit.\n \n13 Igitur introductus est Daniel coram rege: ad quem pr\u00e6fatus rex ait: Tu es Daniel de filiis captivitatis Jud\u00e6, quem adduxit pater meus rex de Jud\u00e6a?\n14 audivi de te, quoniam spiritum deorum habeas, et scientia, intelligentiaque ac sapientia ampliores invent\u00e6 sunt in te.\n15 Et nunc introgressi sunt in conspectu meo sapientes magi, ut scripturam hanc legerent, et interpretationem ejus indicarent mihi: et nequiverunt sensum hujus sermonis edicere.\n16 Porro ego audivi de te, quod possis obscura interpretari, et ligata dissolvere: si ergo vales scripturam legere, et interpretationem ejus indicare mihi, purpura vestieris, et torquem auream circa collum tuum habebis, et tertius in regno meo princeps eris.\n17 Ad qu\u00e6 respondens Daniel, ait coram rege: Munera tua sint tibi, et dona domus tu\u00e6 alteri da: scripturam autem legam tibi, rex, et interpretationem ejus ostendam tibi.\n18 O rex, Deus altissimus regnum et magnificentiam, gloriam et honorem dedit Nabuchodonosor patri tuo.\n19 Et propter magnificentiam, quam dederat ei, universi populi, tribus, et lingu\u00e6 tremebant, et metuebant eum: quos volebat, interficiebat: et quos volebat, percutiebat: et quos volebat, exaltabat: et quos volebat, humiliabat.\n20 Quando autem elevatum est cor ejus, et spiritus illius obfirmatus est ad superbiam, depositus est de solio regni sui, et gloria ejus ablata est:\n21 et a filiis hominum ejectus est, sed et cor ejus cum bestiis positum est, et cum onagris erat habitatio ejus: f\u0153num quoque ut bos comedebat, et rore c\u00e6li corpus ejus infectum est, donec cognosceret quod potestatem haberet Altissimus in regno hominum, et quemcumque voluerit, suscitabit super illud.\n22 Tu quoque, filius ejus Baltassar, non humiliasti cor tuum, cum scires h\u00e6c omnia:\n23 sed adversum Dominatorem c\u00e6li elevatus es: et vasa domus ejus allata sunt coram te, et tu, et optimates tui, et uxores tu\u00e6, et concubin\u00e6 tu\u00e6 vinum bibistis in eis: deos quoque argenteos, et aureos, et \u00e6reos, ferreos, ligneosque et lapideos, qui non vident, neque audiunt, neque sentiunt, laudasti: porro Deum, qui habet flatum tuum in manu sua, et omnes vias tuas, non glorificasti.\n24 Idcirco ab eo missus est articulus manus, qu\u00e6 scripsit hoc quod exaratum est.\n25 H\u00e6c est autem scriptura, qu\u00e6 digesta est: Mane, Thecel, Phares.\n26 Et h\u00e6c est interpretatio sermonis. Mane: numeravit Deus regnum tuum, et complevit illud.\n27 Thecel: appensus es in statera, et inventus es minus habens.\n28\u00a0Phares: divisum est regnum tuum, et datum est Medis, et Persis.\n \n29 Tunc, jubente rege, indutus est Daniel purpura, et circumdata est torques aurea collo ejus: et pr\u00e6dicatum est de eo quod haberet potestatem tertius in regno suo.\n30 Eadem nocte interfectus est Baltassar rex Chald\u00e6us.\n31 Et Darius Medus successit in regnum, annos natus sexaginta duos.","title":"Vulgate: Daniel: Daniel Chapter 5","type":"page"}
