{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/dan006.htm","path":"bib/vul/dan006.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/dan006.htm","text":"1 Placuit Dario, et constituit super regnum satrapas centum viginti ut essent in toto regno suo.\n2 Et super eos principes tres, ex quibus Daniel unus erat: ut satrap\u00e6 illis redderent rationem, et rex non sustineret molestiam.\n3 Igitur Daniel superabat omnes principes et satrapas, quia spiritus Dei amplior erat in illo.\n4 Porro rex cogitabat constituere eum super omne regnum: unde principes, et satrap\u00e6 qu\u00e6rebant occasionem ut invenirent Danieli ex latere regis: nullamque causam, et suspicionem reperire potuerunt, eo quod fidelis esset, et omnis culpa, et suspicio non inveniretur in eo.\n5 Dixerunt ergo viri illi: Non inveniemus Danieli huic aliquam occasionem, nisi forte in lege Dei sui.\n6 Tunc principes et satrap\u00e6 surripuerunt regi, et sic locuti sunt ei: Dari rex, in \u00e6ternum vive!\n7 consilium inierunt omnes principes regni tui, magistratus, et satrap\u00e6, senatores, et judices, ut decretum imperatorium exeat, et edictum: ut omnis, qui petierit aliquam petitionem a quocumque deo et homine usque ad triginta dies, nisi a te, rex, mittatur in lacum leonum.\n8 Nunc itaque rex, confirma sententiam, et scribe decretum: ut non immutetur quod statutum est a Medis et Persis, nec pr\u00e6varicari cuiquam liceat.\n9\u00a0Porro rex Darius proposuit edictum, et statuit.\n \n10 Quod cum Daniel comperisset, id est, constitutam legem, ingressus est domum suam: et fenestris apertis in c\u0153naculo suo contra Jerusalem tribus temporibus in die flectebat genua sua, et adorabat, confitebaturque coram Deo suo sicut et ante facere consueverat.\n11 Viri ergo illi curiosius inquirentes invenerunt Danielem orantem, et obsecrantem Deum suum.\n12 Et accedentes locuti sunt regi super edicto: Rex, numquid non constituisti ut omnis homo qui rogaret quemquam de diis et hominibus usque ad dies triginta, nisi te, rex, mitteretur in lacum leonum? Ad quos respondens rex, ait: Verus est sermo juxta decretum Medorum atque Persarum, quod pr\u00e6varicari non licet.\n13 Tunc respondentes dixerunt coram rege: Daniel de filiis captivitatis Juda, non curavit de lege tua, et de edicto quod constituisti: sed tribus temporibus per diem orat obsecratione sua.\n14 Quod verbum cum audisset rex, satis contristatus est: et pro Daniele posuit cor ut liberaret eum, et usque ad occasum solis laborabat ut erueret illum.\n15 Viri autem illi, intelligentes regem, dixerunt ei: Scito, rex, quia lex Medorum atque Persarum est ut omne decretum, quod constituerit rex, non liceat immutari.\n16 Tunc rex pr\u00e6cepit, et adduxerunt Danielem, et miserunt eum in lacum leonum. Dixitque rex Danieli: Deus tuus, quem colis semper, ipse liberabit te.\n17\u00a0Allatusque est lapis unus, et positus est super os laci: quem obsignavit rex annulo suo, et annulo optimatum suorum, ne quid fieret contra Danielem.\n \n18 Et abiit rex in domum suam, et dormivit inc\u0153natus, cibique non sunt allati coram eo, insuper et somnus recessit ab eo.\n19 Tunc rex primo diluculo consurgens, festinus ad lacum leonum perrexit:\n20 appropinquansque lacui, Danielem voce lacrimabili inclamavit, et affatus est eum: Daniel serve Dei viventis, Deus tuus, cui tu servis semper, putasne valuit te liberare a leonibus?\n21 Et Daniel regi respondens ait: Rex, in \u00e6ternum vive!\n22 Deus meus misit angelum suum, et conclusit ora leonum, et non nocuerunt mihi: quia coram eo justitia inventa est in me: sed et coram te, rex, delictum non feci.\n23 Tunc vehementer rex gavisus est super eo, et Danielem pr\u00e6cepit educi de lacu: eductusque est Daniel de lacu, et nulla l\u00e6sio inventa est in eo, quia credidit Deo suo.\n24 Jubente autem rege, adducti sunt viri illi, qui accusaverant Danielem: et in lacum leonum missi sunt, ipsi, et filii, et uxores eorum: et non pervenerunt usque ad pavimentum laci, donec arriperent eos leones, et omnia ossa eorum comminuerunt.\n25 Tunc Darius rex scripsit universis populis, tribubus, et linguis habitantibus in universa terra: Pax vobis multiplicetur.\n26 A me constitutum est decretum, ut in universo imperio et regno meo, tremiscant et paveant Deum Danielis: ipse est enim Deus vivens, et \u00e6ternus in s\u00e6cula, et regnum ejus non dissipabitur, et potestas ejus usque in \u00e6ternum.\n27 Ipse liberator atque salvator, faciens signa et mirabilia in c\u00e6lo et in terra: qui liberavit Danielem de lacu leonum.\n28 Porro Daniel perseveravit usque ad regnum Darii, regnumque Cyri Pers\u00e6.","title":"Vulgate: Daniel: Daniel Chapter 6","type":"page"}
