{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/dan007.htm","path":"bib/vul/dan007.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/dan007.htm","text":"1 Anno primo Baltassar regis Babylonis, Daniel somnium vidit: visio autem capitis ejus in cubili suo: et somnium scribens, brevi sermone comprehendit: summatimque perstringens, ait:\n2 Videbam in visione mea nocte: et ecce quatuor venti c\u00e6li pugnabant in mari magno.\n3 Et quatuor besti\u00e6 grandes ascendebant de mari divers\u00e6 inter se.\n4 Prima quasi le\u00e6na, et alas habebat aquil\u00e6: aspiciebam donec evuls\u00e6 sunt al\u00e6 ejus, et sublata est de terra, et super pedes quasi homo stetit; et cor hominis datum est ei.\n5 Et ecce bestia alia similis urso in parte stetit: et tres ordines erant in ore ejus, et in dentibus ejus, et sic dicebant ei: Surge, comede carnes plurimas.\n6 Post h\u00e6c aspiciebam, et ecce alia quasi pardus, et alas habebat quasi avis, quatuor super se: et quatuor capita erant in bestia, et potestas data est ei.\n7 Post h\u00e6c aspiciebam in visione noctis, et ecce bestia quarta terribilis atque mirabilis, et fortis nimis: dentes ferreos habebat magnos, comedens atque comminuens, et reliqua pedibus suis conculcans: dissimilis autem erat ceteris bestiis quas videram ante eam, et habebat cornua decem.\n8 Considerabam cornua, et ecce cornu aliud parvulum ortum est de medio eorum: et tria de cornibus primis evulsa sunt a facie ejus: et ecce oculi, quasi oculi hominis erant in cornu isto, et os loquens ingentia.\n9 Aspiciebam donec throni positi sunt, et antiquus dierum sedit. Vestimentum ejus candidum quasi nix, et capilli capitis ejus quasi lana munda: thronus ejus flamm\u00e6 ignis: rot\u00e6 ejus ignis accensus.\n10 Fluvius igneus rapidusque egrediebatur a facie ejus. Millia millium ministrabant ei, et decies millies centena millia assistebant ei: judicium sedit, et libri aperti sunt.\n11 Aspiciebam propter vocem sermonum grandium, quos cornu illud loquebatur: et vidi quoniam interfecta esset bestia, et perisset corpus ejus, et traditum esset ad comburendum igni:\n12 aliarum quoque bestiarum ablata esset potestas, et tempora vit\u00e6 constituta essent eis usque ad tempus et tempus.\n13 Aspiciebam ergo in visione noctis, et ecce cum nubibus c\u00e6li quasi filius hominis veniebat, et usque ad antiquum dierum pervenit: et in conspectu ejus obtulerunt eum.\n14\u00a0Et dedit ei potestatem, et honorem, et regnum: et omnes populi, tribus, et lingu\u00e6 ipsi servient: potestas ejus, potestas \u00e6terna, qu\u00e6 non auferetur: et regnum ejus, quod non corrumpetur.\n \n15 Horruit spiritus meus: ego Daniel territus sum in his, et visiones capitis mei conturbaverunt me.\n16 Accessi ad unum de assistentibus, et veritatem qu\u00e6rebam ab eo de omnibus his. Qui dixit mihi interpretationem sermonum, et docuit me:\n17 H\u00e6 quatuor besti\u00e6 magn\u00e6, quatuor sunt regna, qu\u00e6 consurgent de terra.\n18 Suscipient autem regnum sancti Dei altissimi, et obtinebunt regnum usque in s\u00e6culum, et s\u00e6culum s\u00e6culorum.\n19 Post hoc volui diligenter discere de bestia quarta, qu\u00e6 erat dissimilis valde ab omnibus, et terribilis nimis: dentes et ungues ejus ferrei: comedebat, et comminuebat, et reliqua pedibus suis conculcabat:\n20 et de cornibus decem, qu\u00e6 habebat in capite, et de alio, quod ortum fuerat, ante quod ceciderant tria cornua: et de cornu illo, quod habebat oculos, et os loquens grandia, et majus erat ceteris.\n21 Aspiciebam, et ecce cornu illud faciebat bellum adversus sanctos, et pr\u00e6valebat eis,\n22 donec venit antiquus dierum, et judicium dedit sanctis Excelsi, et tempus advenit, et regnum obtinuerunt sancti.\n23 Et sic ait: Bestia quarta, regnum quartum erit in terra, quod majus erit omnibus regnis, et devorabit universam terram, et conculcabit, et comminuet eam.\n24 Porro cornua decem ipsius regni, decem reges erunt: et alius consurget post eos, et ipse potentior erit prioribus, et tres reges humiliabit.\n25 Et sermones contra Excelsum loquetur, et sanctos Altissimi conteret: et putabit quod possit mutare tempora, et leges: et tradentur in manu ejus usque ad tempus, et tempora, et dimidium temporis.\n26 Et judicium sedebit, ut auferatur potentia, et conteratur, et dispereat usque in finem.\n27 Regnum autem, et potestas, et magnitudo regni, qu\u00e6 est subter omne c\u00e6lum, detur populo sanctorum Altissimi: cujus regnum, regnum sempiternum est, et omnes reges servient ei, et obedient.\n28 Hucusque finis verbi. Ego Daniel multum cogitationibus meis conturbabar, et facies mea mutata est in me: verbum autem in corde meo conservavi.","title":"Vulgate: Daniel: Daniel Chapter 7","type":"page"}
