{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/dan008.htm","path":"bib/vul/dan008.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/dan008.htm","text":"1 Anno tertio regni Baltassar regis, visio apparuit mihi. Ego Daniel, post id quod videram in principio,\n2 vidi in visione mea, cum essem in Susis castro, quod est in \u00c6lam regione: vidi autem in visione esse me super portam Ulai.\n3 Et levavi oculus meos, et vidi: et ecce aries unus stabat ante paludem, habens cornua excelsa, et unum excelsius altero atque succrescens. Postea\n4 vidi arietem cornibus ventilantem contra occidentem, et contra aquilonem, et contra meridiem, et omnes besti\u00e6 non poterant resistere ei, neque liberari de manu ejus: fecitque secundum voluntatem suam, et magnificatus est.\n5 Et ego intelligebam: ecce autem hircus caprarum veniebat ab occidente super faciem totius terr\u00e6, et non tangebat terram: porro hircus habebat cornu insigne inter oculos suos.\n6 Et venit usque ad arietem illum cornutum, quem videram stantem ante portam, et cucurrit ad eum in impetu fortitudinis su\u00e6.\n7 Cumque appropinquasset prope arietem, efferatus est in eum, et percussit arietem: et comminuit duo cornua ejus, et non poterat aries resistere ei: cumque eum misisset in terram, conculcavit, et nemo quibat liberare arietem de manu ejus.\n8 Hircus autem caprarum magnus factus est nimis: cumque crevisset, fractum est cornu magnum, et orta sunt quatuor cornua subter illud per quatuor ventos c\u00e6li.\n9 De uno autem ex eis egressum est cornu unum modicum: et factum est grande contra meridiem, et contra orientem, et contra fortitudinem.\n10 Et magnificatum est usque ad fortitudinem c\u00e6li: et dejecit de fortitudine, et de stellis, et conculcavit eas.\n11 Et usque ad principem fortitudinis magnificatum est: et ab eo tulit juge sacrificium, et dejecit locum sanctificationis ejus.\n12 Robur autem datum est ei contra juge sacrificium propter peccata: et prosternetur veritas in terra, et faciet, et prosperabitur.\n13 Et audivi unum de sanctis loquentem: et dixit unus sanctus alteri nescio cui loquenti: Usquequo visio, et juge sacrificium, et peccatum desolationis qu\u00e6 facta est: et sanctuarium, et fortitudo conculcabitur?\n14\u00a0Et dixit ei: Usque ad vesperam et mane, dies duo millia trecenti: et mundabitur sanctuarium.\n \n15 Factum est autem cum viderem ego Daniel visionem, et qu\u00e6rerem intelligentiam: ecce stetit in conspectu meo quasi species viri.\n16 Et audivi vocem viri inter Ulai: et clamavit, et ait: Gabriel, fac intelligere istam visionem.\n17 Et venit, et stetit juxta ubi ego stabam: cumque venisset, pavens corrui in faciem meam: et ait ad me: Intellige, fili hominis, quoniam in tempore finis complebitur visio.\n18 Cumque loqueretur ad me, collapsus sum pronus in terram: et tetigit me, et statuit me in gradu meo,\n19 dixitque mihi: Ego ostendam tibi qu\u00e6 futura sunt in novissimo maledictionis: quoniam habet tempus finem suum.\n20 Aries, quem vidisti habere cornua, rex Medorum est atque Persarum.\n21 Porro hircus caprarum, rex Gr\u00e6corum est; et cornu grande, quod erat inter oculos ejus, ipse est rex primus.\n22 Quod autem fracto illo surrexerunt quatuor pro eo: quatuor reges de gente ejus consurgent, sed non in fortitudine ejus.\n23 Et post regnum eorum, cum creverint iniquitates, consurget rex impudens facie, et intelligens propositiones;\n24 et roborabitur fortitudo ejus, sed non in viribus suis: et supra quam credi potest, universa vastabit, et prosperabitur, et faciet. Et interficiet robustos, et populum sanctorum\n25 secundum voluntatem suam, et dirigetur dolus in manu ejus: et cor suum magnificabit, et in copia rerum omnium occidet plurimos: et contra principem principum consurget, et sine manu conteretur.\n26 Et visio vespere et mane, qu\u00e6 dicta est, vera est: tu ergo visionem signa, quia post multos dies erit.\n27 Et ego Daniel langui, et \u00e6grotavi per dies: cumque surrexissem, faciebam opera regis, et stupebam ad visionem, et non erat qui interpretaretur.","title":"Vulgate: Daniel: Daniel Chapter 8","type":"page"}
