{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/dan010.htm","path":"bib/vul/dan010.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/dan010.htm","text":"1 Anno tertio Cyri regis Persarum, verbum revelatum est Danieli cognomento Baltassar, et verbum verum, et fortitudo magna: intellexitque sermonem: intelligentia enim est opus in visione.\n2 In diebus illis ego Daniel lugebam trium hebdomadarum diebus:\n3\u00a0panem desiderabilem non comedi, et caro et vinum non introierunt in os meum, sed neque unguento unctus sum, donec complerentur trium hebdomadarum dies.\n \n4 Die autem vigesima et quarta mensis primi, eram juxta fluvium magnum, qui est Tigris.\n5 Et levavi oculos meos, et vidi: et ecce vir unus vestitus lineis, et renes ejus accincti auro obrizo:\n6 et corpus ejus quasi chrysolithus, et facies ejus velut species fulguris, et oculi ejus ut lampas ardens: et brachia ejus, et qu\u00e6 deorsum sunt usque ad pedes, quasi species \u00e6ris candentis: et vox sermonum ejus ut vox multitudinis.\n7 Vidi autem ego Daniel solus visionem: porro viri qui erant mecum non viderunt, sed terror nimius irruit super eos, et fugerunt in absconditum.\n8 Ego autem relictus solus vidi visionem grandem hanc: et non remansit in me fortitudo, sed et species mea immutata est in me, et emarcui, nec habui quidquam virium.\n9 Et audivi vocem sermonum ejus: et audiens jacebam consternatus super faciem meam, et vultus meus h\u00e6rebat terr\u00e6.\n10 Et ecce manus tetigit me, et erexit me super genua mea, et super articulos manuum mearum.\n11 Et dixit ad me: Daniel vir desideriorum, intellige verba qu\u00e6 ego loquor ad te, et sta in gradu tuo: nunc enim sum missus ad te. Cumque dixisset mihi sermonem istum, steti tremens.\n12 Et ait ad me: Noli metuere, Daniel: quia ex die primo, quo posuisti cor tuum ad intelligendum ut te affligeres in conspectu Dei tui, exaudita sunt verba tua: et ego veni propter sermones tuos.\n13 Princeps autem regni Persarum restitit mihi viginti et uno diebus: et ecce Micha\u00ebl, unus de principibus primis, venit in adjutorium meum, et ego remansi ibi juxta regem Persarum.\n14\u00a0Veni autem ut docerem te qu\u00e6 ventura sunt populo tuo in novissimis diebus, quoniam adhuc visio in dies.\n \n15 Cumque loqueretur mihi hujuscemodi verbis, dejeci vultum meum ad terram, et tacui.\n16 Et ecce quasi similitudo filii hominis tetigit labia mea: et aperiens os meum locutus sum, et dixi ad eum, qui stabat contra me: Domine mi, in visione tua dissolut\u00e6 sunt compages me\u00e6, et nihil in me remansit virium.\n17 Et quomodo poterit servus domini mei loqui cum domino meo? nihil enim in me remansit virium, sed et halitus meus intercluditur.\n18 Rursum ergo tetigit me quasi visio hominis, et confortavit me,\n19 et dixit: Noli timere, vir desideriorum: pax tibi: confortare, et esto robustus. Cumque loqueretur mecum, convalui, et dixi: Loquere, domine mi, quia confortasti me.\n20 Et ait: Numquid scis quare venerim ad te? et nunc revertar ut pr\u00e6lier adversum principem Persarum. Cum ego egrederer, apparuit princeps Gr\u00e6corum veniens.\n21 Verumtamen annuntiabo tibi quod expressum est in scriptura veritatis: et nemo est adjutor meus in omnibus his, nisi Micha\u00ebl princeps vester.","title":"Vulgate: Daniel: Daniel Chapter 10","type":"page"}
