{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/dan011.htm","path":"bib/vul/dan011.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/dan011.htm","text":"1 Ego autem ab anno primo Darii Medi stabam ut confortaretur et roboraretur.\n2\u00a0Et nunc veritatem annuntiabo tibi. Ecce adhuc tres reges stabunt in Perside, et quartus ditabitur opibus nimiis super omnes: et cum invaluerit divitiis suis, concitabit omnes adversum regnum Gr\u00e6ci\u00e6.\n \n3 Surget vero rex fortis, et dominabitur potestate multa, et faciet quod placuerit ei.\n4\u00a0Et cum steterit, conteretur regnum ejus, et dividetur in quatuor ventos c\u00e6li: sed non in posteros ejus, neque secundum potentiam illius, qua dominatus est: lacerabitur enim regnum ejus etiam in externos, exceptis his.\n \n5 Et confortabitur rex austri: et de principibus ejus pr\u00e6valebit super eum, et dominabitur ditione: multa enim dominatio ejus.\n6 Et post finem annorum f\u0153derabuntur: filiaque regis austri veniet ad regem aquilonis facere amicitiam, et non obtinebit fortitudinem brachii, nec stabit semen ejus: et tradetur ipsa, et qui adduxerunt eam adolescentes ejus, et qui confortabant eam in temporibus.\n7 Et stabit de germine radicum ejus plantatio: et veniet cum exercitu, et ingredietur provinciam regis aquilonis: et abutetur eis, et obtinebit.\n8 Insuper et deos eorum, et sculptilia, vasa quoque pretiosa argenti et auri, captiva ducet in \u00c6gyptum: ipse pr\u00e6valebit adversus regem aquilonis.\n9 Et intrabit in regnum rex austri, et revertetur ad terram suam.\n10 Filii autem ejus provocabuntur, et congregabunt multitudinem exercituum plurimorum: et veniet properans, et inundans: et revertetur, et concitabitur, et congredietur cum robore ejus.\n11 Et provocatus rex austri egredietur, et pugnabit adversus regem aquilonis, et pr\u00e6parabit multitudinem nimiam, et dabitur multitudo in manu ejus.\n12 Et capiet multitudinem, et exaltabitur cor ejus, et dejiciet multa millia, sed non pr\u00e6valebit.\n13 Convertetur enim rex aquilonis, et pr\u00e6parabit multitudinem multo majorem quam prius: et in fine temporum annorumque veniet properans cum exercitu magno, et opibus nimiis.\n14 Et in temporibus illis multi consurgent adversus regem austri: filii quoque pr\u00e6varicatorum populi tui extollentur ut impleant visionem, et corruent.\n15 Et venit rex aquilonis, et comportabit aggerem, et capiet urbes munitissimas: et brachia austri non sustinebunt, et consurgent electi ejus ad resistendum, et non erit fortitudo.\n16 Et faciet veniens super eum juxta placitum suum, et non erit qui stet contra faciem ejus: et stabit in terra inclyta, et consumetur in manu ejus.\n17 Et ponet faciem suam ut veniat ad tenendum universum regnum ejus, et recta faciet cum eo: et filiam feminarum dabit ei, ut evertat illud: et non stabit, nec illius erit.\n18 Et convertet faciem suam ad insulas, et capiet multas: et cessare faciet principem opprobrii sui, et opprobrium ejus convertetur in eum.\n19 Et convertet faciem suam ad imperium terr\u00e6 su\u00e6, et impinget, et corruet, et non invenietur.\n20\u00a0Et stabit in loco ejus vilissimus, et indignus decore regio: et in paucis diebus conteretur, non in furore, nec in pr\u00e6lio.\n \n21 Et stabit in loco ejus despectus, et non tribuetur ei honor regius: et veniet clam, et obtinebit regnum in fraudulentia.\n22 Et brachia pugnantis expugnabuntur a facie ejus, et conterentur: insuper et dux f\u0153deris.\n23 Et post amicitias, cum eo faciet dolum: et ascendet, et superabit in modico populo.\n24 Et abundantes, et uberes urbes ingredietur: et faciet qu\u00e6 non fecerunt patres ejus, et patres patrum ejus: rapinas, et pr\u00e6dam, et divitias eorum dissipabit, et contra firmissimas cogitationes inibit: et hoc usque ad tempus.\n25 Et concitabitur fortitudo ejus, et cor ejus adversum regem austri in exercitu magno: et rex austri provocabitur ad bellum multis auxiliis, et fortibus nimis: et non stabunt, quia inibunt adversus eum consilia.\n26 Et comedentes panem cum eo, conterent illum, exercitusque ejus opprimetur: et cadent interfecti plurimi.\n27 Duorum quoque regum cor erit ut malefaciant, et ad mensam unam mendacium loquentur: et non proficient, quia adhuc finis in aliud tempus.\n28 Et revertetur in terram suam cum opibus multis: et cor ejus adversum testamentum sanctum, et faciet, et revertetur in terram suam.\n29 Statuto tempore revertetur, et veniet ad austrum: et non erit priori simile novissimum.\n30\u00a0Et venient super eum trieres, et Romani: et percutietur, et revertetur, et indignabitur contra testamentum sanctuarii, et faciet: reverteturque, et cogitabit adversum eos qui dereliquerunt testamentum sanctuarii.\n \n31 Et brachia ex eo stabunt, et polluent sanctuarium fortitudinis, et auferent juge sacrificium: et dabunt abominationem in desolationem.\n32 Et impii in testamentum simulabunt fraudulenter: populus autem sciens Deum suum, obtinebit, et faciet.\n33 Et docti in populo docebunt plurimos: et ruent in gladio, et in flamma, et in captivitate, et in rapina dierum.\n34 Cumque corruerint, sublevabuntur auxilio parvulo: et applicabuntur eis plurimi fraudulenter.\n35 Et de eruditis ruent, ut conflentur, et eligantur, et dealbentur usque ad tempus pr\u00e6finitum: quia adhuc aliud tempus erit.\n36 Et faciet juxta voluntatem suam rex, et elevabitur, et magnificabitur adversus omnem deum: et adversus Deum deorum loquetur magnifica, et dirigetur, donec compleatur iracundia: perpetrata quippe est definitio.\n37 Et Deum patrum suorum non reputabit: et erit in concupiscentiis feminarum, nec quemquam deorum curabit, quia adversum universa consurget.\n38 Deum autem Maozim in loco suo venerabitur: et deum, quem ignoraverunt patres ejus, colet auro, et argento, et lapide pretioso, rebusque pretiosis.\n39\u00a0Et faciet ut muniat Maozim cum deo alieno, quem cognovit, et multiplicabit gloriam, et dabit eis potestatem in multis, et terram dividet gratuito.\n \n40 Et in tempore pr\u00e6finito pr\u00e6liabitur adversus eum rex austri, et quasi tempestas veniet contra illum rex aquilonis in curribus, et in equitibus, et in classe magna, et ingredietur terras, et conteret, et pertransiet.\n41 Et introibit in terram gloriosam, et mult\u00e6 corruent: h\u00e6 autem sol\u00e6 salvabuntur de manu ejus, Edom, et Moab, et principium filiorum Ammon.\n42 Et mittet manum suam in terras: et terra \u00c6gypti non effugiet.\n43 Et dominabitur thesaurorum auri, et argenti, et in omnibus pretiosis \u00c6gypti: per Libyam quoque, et \u00c6thiopiam transibit.\n44 Et fama turbabit eum ab oriente et ab aquilone: et veniet in multitudine magna ut conterat et interficiat plurimos.\n45 Et figet tabernaculum suum Apadno inter maria, super montem inclytum et sanctum: et veniet usque ad summitatem ejus, et nemo auxiliabitur ei.","title":"Vulgate: Daniel: Daniel Chapter 11","type":"page"}
