{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/dan012.htm","path":"bib/vul/dan012.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/dan012.htm","text":"1 In tempore autem illo consurget Micha\u00ebl princeps magnus, qui stat pro filiis populi tui: et veniet tempus quale non fuit ab eo ex quo gentes esse c\u0153perunt usque ad tempus illud. Et in tempore illo salvabitur populus tuus, omnis qui inventus fuerit scriptus in libro.\n2 Et multi de his qui dormiunt in terr\u00e6 pulvere evigilabunt, alii in vitam \u00e6ternam, et alii in opprobrium ut videant semper.\n3 Qui autem docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti: et qui ad justitiam erudiunt multos, quasi stell\u00e6 in perpetuas \u00e6ternitates.\n4\u00a0Tu autem Daniel, claude sermones, et signa librum usque ad tempus statutum: plurimi pertransibunt, et multiplex erit scientia.\n \n5 Et vidi ego Daniel, et ecce quasi duo alii stabant: unus hinc super ripam fluminis, et alius inde ex altera ripa fluminis.\n6 Et dixi viro qui erat indutus lineis, qui stabat super aquas fluminis: Usquequo finis horum mirabilium?\n7 Et audivi virum qui indutus erat lineis, qui stabat super aquas fluminis, cum elevasset dexteram et sinistram suam in c\u00e6lum, et jurasset per viventem in \u00e6ternum, quia in tempus, et tempora, et dimidium temporis. Et cum completa fuerit dispersio manus populi sancti, complebuntur universa h\u00e6c.\n8 Et ego audivi, et non intellexi. Et dixi: Domine mi, quid erit post h\u00e6c?\n9 Et ait: Vade, Daniel, quia clausi sunt signatique sermones usque ad pr\u00e6finitum tempus.\n10 Eligentur, et dealbabuntur, et quasi ignis probabuntur multi: et impie agent impii, neque intelligent omnes impii: porro docti intelligent.\n11 Et a tempore cum ablatum fuerit juge sacrificium, et posita fuerit abominatio in desolationem, dies mille ducenti nonaginta.\n12 Beatus qui exspectat, et pervenit usque ad dies mille trecentos triginta quinque.\n13 Tu autem vade ad pr\u00e6finitum: et requiesces, et stabis in sorte tua in finem dierum.","title":"Vulgate: Daniel: Daniel Chapter 12","type":"page"}
