{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/dan013.htm","path":"bib/vul/dan013.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/dan013.htm","text":"1 Et erat vir habitans in Babylone, et nomen ejus Joakim:\n2 et accepit uxorem nomine Susannam, filiam Helci\u00e6, pulchram nimis, et timentem Deum:\n3 parentes enim illius, cum essent justi, erudierunt filiam suam secundum legem Moysi.\n4 Erat autem Joakim dives valde, et erat ei pomarium vicinum domui su\u00e6: et ad ipsum confluebant Jud\u00e6i, eo quod esset honorabilior omnium.\n5 Et constituti sunt de populo duo senes judices in illo anno, de quibus locutus est Dominus: Quia egressa est iniquitas de Babylone a senioribus judicibus, qui videbantur regere populum.\n6 Isti frequentabant domum Joakim, et veniebant ad eos omnes qui habebant judicia.\n7 Cum autem populus revertisset per meridiem, ingrediebatur Susanna, et deambulabat in pomario viri sui.\n8 Et videbant eam senes quotidie ingredientem et deambulantem, et exarserunt in concupiscentiam ejus:\n9 et everterunt sensum suum, et declinaverunt oculos suos ut non viderent c\u00e6lum, neque recordarentur judiciorum justorum.\n10 Erant ergo ambo vulnerati amore ejus, nec indicaverunt sibi vicissim dolorem suum:\n11 erubescebant enim indicare sibi concupiscentiam suam, volentes concumbere cum ea.\n12 Et observabant quotidie sollicitius videre eam. Dixitque alter ad alterum:\n13 Eamus domum, quia hora prandii est. Et egressi, recesserunt a se.\n14\u00a0Cumque revertissent, venerunt in unum: et sciscitantes ab invicem causam, confessi sunt concupiscentiam suam: et tunc in communi statuerunt tempus quando eam possent invenire solam.\n \n15 Factum est autem, cum observarent diem aptum, ingressa est aliquando sicut heri et nudiustertius, cum duabus solis puellis, voluitque lavari in pomario: \u00e6stus quippe erat:\n16 et non erat ibi quisquam, pr\u00e6ter duos senes absconditos, et contemplantes eam.\n17 Dixit ergo puellis: Afferte mihi oleum, et smigmata, et ostia pomarii claudite, ut laver.\n18\u00a0Et fecerunt sicut pr\u00e6ceperat: clauseruntque ostia pomarii, et egress\u00e6 sunt per posticum ut afferrent qu\u00e6 jusserat; nesciebantque senes intus esse absconditos.\n \n19 Cum autem egress\u00e6 essent puell\u00e6, surrexerunt duo senes, et accurrerunt ad eam, et dixerunt:\n20 Ecce ostia pomarii clausa sunt, et nemo nos videt, et nos in concupiscentia tui sumus: quam ob rem assentire nobis, et commiscere nobiscum.\n21 Quod si nolueris, dicemus contra te testimonium, quod fuerit tecum juvenis, et ob hanc causam emiseris puellas a te.\n22 Ingemuit Susanna, et ait: Angusti\u00e6 sunt mihi undique: si enim hoc egero, mors mihi est: si autem non egero, non effugiam manus vestras.\n23 Sed melius est mihi absque opere incidere in manus vestras, quam peccare in conspectu Domini.\n24 Et exclamavit voce magna Susanna: exclamaverunt autem et senes adversus eam.\n25 Et cucurrit unus ad ostia pomarii, et aperuit.\n26 Cum ergo audissent clamorem famuli domus in pomario, irruerunt per posticum ut viderent quidnam esset.\n27\u00a0Postquam autem senes locuti sunt, erubuerunt servi vehementer, quia numquam dictus fuerat sermo hujuscemodi de Susanna. Et facta est dies crastina.\n \n28 Cumque venisset populus ad Joakim virum ejus, venerunt et duo presbyteri, pleni iniqua cogitatione adversus Susannam ut interficerent eam.\n29 Et dixerunt coram populo: Mittite ad Susannam filiam Helci\u00e6 uxorem Joakim. Et statim miserunt.\n30 Et venit cum parentibus, et filiis, et universis cognatis suis.\n31 Porro Susanna erat delicata nimis, et pulchra specie.\n32 At iniqui illi jusserunt ut discooperiretur (erat enim cooperta), ut vel sic satiarentur decore ejus.\n33 Flebant igitur sui, et omnes qui noverant eam.\n34 Consurgentes autem duo presbyteri in medio populi, posuerunt manus suas super caput ejus.\n35 Qu\u00e6 flens suspexit ad c\u00e6lum: erat enim cor ejus fiduciam habens in Domino.\n36 Et dixerunt presbyteri: Cum deambularemus in pomario soli, ingressa est h\u00e6c cum duabus puellis: et clausit ostia pomarii, et dimisit a se puellas.\n37 Venitque ad eam adolescens, qui erat absconditus, et concubuit cum ea.\n38 Porro nos cum essemus in angulo pomarii, videntes iniquitatem, cucurrimus ad eos, et vidimus eos pariter commisceri.\n39 Et illum quidem non quivimus comprehendere, quia fortior nobis erat, et apertis ostiis exilivit:\n40 hanc autem cum apprehendissemus, interrogavimus, quisnam esset adolescens, et noluit indicare nobis: hujus rei testes sumus.\n41\u00a0Credidit eis multitudo quasi senibus et judicibus populi, et condemnaverunt eam ad mortem.\n \n42 Exclamavit autem voce magna Susanna, et dixit: Deus \u00e6terne, qui absconditorum es cognitor, qui nosti omnia antequam fiant,\n43 tu scis quoniam falsum testimonium tulerunt contra me: et ecce morior, cum nihil horum fecerim, qu\u00e6 isti malitiose composuerunt adversum me.\n44 Exaudivit autem Dominus vocem ejus.\n45 Cumque duceretur ad mortem, suscitavit Dominus spiritum sanctum pueri junioris, cujus nomen Daniel:\n46 et exclamavit voce magna: Mundus ego sum a sanguine hujus.\n47 Et conversus omnis populus ad eum, dixit: Quis est iste sermo, quem tu locutus es?\n48 Qui cum staret in medio eorum, ait: Sic fatui filii Isra\u00ebl, non judicantes, neque quod verum est cognoscentes, condemnastis filiam Isra\u00ebl?\n49 revertimini ad judicium, quia falsum testimonium locuti sunt adversus eam.\n50 Reversus est ergo populus cum festinatione, et dixerunt ei senes: Veni, et sede in medio nostrum, et indica nobis: quia tibi Deus dedit honorem senectutis.\n51 Et dixit ad eos Daniel: Separate illos ab invicem procul, et dijudicabo eos.\n52 Cum ergo divisi essent alter ab altero, vocavit unum de eis, et dixit ad eum: Inveterate dierum malorum, nunc venerunt peccata tua, qu\u00e6 operabaris prius:\n53 judicans judicia injusta, innocentes opprimens, et dimittens noxios, dicente Domino: Innocentem et justum non interficies.\n54 Nunc ergo, si vidisti eam, dic sub qua arbore videris eos colloquentes sibi. Qui ait: Sub schino.\n55 Dixit autem Daniel: Recte mentitus es in caput tuum: ecce enim angelus Dei, accepta sententia ab eo, scindet te medium.\n56 Et, amoto eo, jussit venire alium, et dixit ei: Semen Chanaan, et non Juda, species decepit te, et concupiscentia subvertit cor tuum:\n57 sic faciebatis filiabus Isra\u00ebl, et ill\u00e6 timentes loquebantur vobis: sed filia Juda non sustinuit iniquitatem vestram.\n58 Nunc ergo, dic mihi sub qua arbore comprehenderis eos loquentes sibi. Qui ait: Sub prino.\n59\u00a0Dixit autem ei Daniel: Recte mentitus es et tu in caput tuum: manet enim angelus Domini, gladium habens, ut secet te medium, et interficiat vos.\n \n60 Exclamavit itaque omnis c\u0153tus voce magna, et benedixerunt Deum, qui salvat sperantes in se.\n61 Et consurrexerunt adversus duos presbyteros (convicerat enim eos Daniel ex ore suo falsum dixisse testimonium), feceruntque eis sicut male egerant adversus proximum,\n62 ut facerent secundum legem Moysi. Et interfecerunt eos, et salvatus est sanguis innoxius in die illa.\n63 Helcias autem et uxor ejus laudaverunt Deum pro filia sua Susanna cum Joakim marito ejus, et cognatis omnibus, quia non esset inventa in ea res turpis.\n64 Daniel autem factus est magnus in conspectu populi a die illa, et deinceps.\n65 Et rex Astyages appositus est ad patres suos, et suscepit Cyrus Perses regnum ejus.","title":"Vulgate: Daniel: Daniel Chapter 13","type":"page"}
