{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/dan014.htm","path":"bib/vul/dan014.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/dan014.htm","text":"1 Erat autem Daniel conviva regis, et honoratus super omnes amicos ejus.\n2 Erat quoque idolum apud Babylonios nomine Bel: et impendebantur in eo per dies singulos simil\u00e6 artab\u00e6 duodecim, et oves quadraginta, vinique amphor\u00e6 sex.\n3 Rex quoque colebat eum, et ibat per singulos dies adorare eum: porro Daniel adorabat Deum suum. Dixitque ei rex: Quare non adoras Bel?\n4 Qui respondens ait ei: Quia non colo idola manufacta, sed viventem Deum, qui creavit c\u00e6lum, et terram, et habet potestatem omnis carnis.\n5 Et dixit rex ad eum: Non videtur tibi esse Bel vivens deus? an non vides quanta comedat et bibat quotidie?\n6 Et ait Daniel arridens: Ne erres, rex: iste enim intrinsecus luteus est, et forinsecus \u00e6reus, neque comedit aliquando.\n7 Et iratus rex vocavit sacerdotes ejus, et ait eis: Nisi dixeritis mihi quis est qui comedat impensas has, moriemini.\n8 Si autem ostenderitis quoniam Bel comedat h\u00e6c, morietur Daniel, quia blasphemavit in Bel. Et dixit Daniel regi: Fiat juxta verbum tuum.\n9\u00a0Erant autem sacerdotes Bel septuaginta, exceptis uxoribus, et parvulis, et filiis.\n Et venit rex cum Daniele in templum Bel.\n10 Et dixerunt sacerdotes Bel: Ecce nos egredimur foras: et tu, rex, pone escas, et vinum misce, et claude ostium, et signa annulo tuo:\n11 et cum ingressus fueris mane, nisi inveneris omnia comesta a Bel, morte moriemur, vel Daniel qui mentitus est adversum nos.\n12 Contemnebant autem, quia fecerant sub mensa absconditum introitum, et per illum ingrediebantur semper, et devorabant ea.\n13 Factum est igitur postquam egressi sunt illi, rex posuit cibos ante Bel: pr\u00e6cepit Daniel pueris suis, et attulerunt cinerem, et cribravit per totum templum coram rege: et egressi clauserunt ostium, et signantes annulo regis abierunt.\n14 Sacerdotes autem ingressi sunt nocte juxta consuetudinem suam, et uxores et filii eorum, et comederunt omnia, et biberunt.\n15 Surrexit autem rex primo diluculo, et Daniel cum eo.\n16 Et ait rex: Salvane sunt signacula, Daniel? Qui respondit: Salva, rex.\n17 Statimque cum aperuisset ostium, intuitus rex mensam, exclamavit voce magna: Magnus es, Bel, et non est apud te dolus quisquam.\n18 Et risit Daniel, et tenuit regem ne ingrederetur intro: et dixit: Ecce pavimentum: animadverte cujus vestigia sint h\u00e6c.\n19 Et dixit rex: Video vestigia virorum, et mulierum, et infantium. Et iratus est rex.\n20 Tunc apprehendit sacerdotes, et uxores, et filios eorum: et ostenderunt ei abscondita ostiola, per qu\u00e6 ingrediebantur, et consumebant qu\u00e6 erant super mensam.\n21\u00a0Occidit ergo illos rex, et tradidit Bel in potestatem Danielis: qui subvertit eum, et templum ejus.\n \n22 Et erat draco magnus in loco illo, et colebant eum Babylonii.\n23 Et dixit rex Danieli: Ecce nunc non potes dicere quia iste non sit deus vivens: adora ergo eum.\n24 Dixitque Daniel: Dominum Deum meum adoro, quia ipse est Deus vivens: iste autem non est deus vivens.\n25 Tu autem, rex, da mihi potestatem, et interficiam draconem absque gladio et fuste. Et ait rex: Do tibi.\n26 Tulit ergo Daniel picem, et adipem, et pilos, et coxit pariter: fecitque massas, et dedit in os draconis, et diruptus est draco. Et dixit: Ecce quem colebatis.\n27 Quod cum audissent Babylonii, indignati sunt vehementer: et congregati adversum regem, dixerunt: Jud\u00e6us factus est rex: Bel destruxit, draconem interfecit, et sacerdotes occidit.\n28 Et dixerunt cum venissent ad regem: Trade nobis Danielem, alioquin interficiemus te, et domum tuam.\n29 Vidit ergo rex quod irruerent in eum vehementer: et necessitate compulsus, tradidit eis Danielem.\n30 Qui miserunt eum in lacum leonum, et erat ibi diebus sex.\n31 Porro in lacu erant leones septem, et dabantur eis duo corpora quotidie, et du\u00e6 oves: et tunc non data sunt eis, ut devorarent Danielem.\n32 Erat autem Habacuc propheta in Jud\u00e6a, et ipse coxerat pulmentum, et intriverat panes in alveolo: et ibat in campum ut ferret messoribus.\n33 Dixitque angelus Domini ad Habacuc: Fer prandium quod habes in Babylonem Danieli, qui est in lacu leonum.\n34 Et dixit Habacuc: Domine, Babylonem non vidi, et lacum nescio.\n35 Et apprehendit eum angelus Domini in vertice ejus, et portavit eum capillo capitis sui, posuitque eum in Babylone supra lacum in impetu spiritus sui.\n36 Et clamavit Habacuc, dicens: Daniel serve Dei, tolle prandium quod misit tibi Deus.\n37 Et ait Daniel: Recordatus es mei, Deus, et non dereliquisti diligentes te.\n38\u00a0Surgensque Daniel comedit. Porro angelus Domini restituit Habacuc confestim in loco suo.\n \n39 Venit ergo rex die septimo ut lugeret Danielem: et venit ad lacum, et introspexit, et ecce Daniel sedens in medio leonum.\n40 Et exclamavit voce magna rex, dicens: Magnus es, Domine Deus Danielis. Et extraxit eum de lacu leonum.\n41 Porro illos, qui perditionis ejus causa fuerant, intromisit in lacum, et devorati sunt in momento coram eo.\n42 Tunc rex ait: Paveant omnes habitantes in universa terra Deum Danielis: quia ipse est salvator, faciens signa et mirabilia in terra: qui liberavit Danielem de lacu leonum.","title":"Vulgate: Daniel: Daniel Chapter 14","type":"page"}
