{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/deu001.htm","path":"bib/vul/deu001.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/deu001.htm","text":"1 H\u00e6c sunt verba qu\u00e6 locutus est Moyses ad omnem Isra\u00ebl trans Jordanem in solitudine campestri, contra mare Rubrum, inter Pharan et Tophel et Laban et Haseroth, ubi auri est plurimum:\n2 undecim diebus de Horeb per viam montis Seir usque ad Cadesbarne.\n3 Quadragesimo anno, undecimo mense, prima die mensis, locutus est Moyses ad filios Isra\u00ebl omnia qu\u00e6 pr\u00e6ceperat illi Dominus, ut diceret eis,\n4 postquam percussit Sehon regem Amorrh\u00e6orum, qui habitabat in Hesebon, et Og regem Basan, qui mansit in Astaroth, et in Edrai,\n5\u00a0trans Jordanem in terra Moab. C\u0153pitque Moyses explanare legem, et dicere:\n \n6 Dominus Deus noster locutus est ad nos in Horeb, dicens: Sufficit vobis quod in hoc monte mansistis:\n7 revertimini, et venite ad montem Amorrh\u00e6orum, et ad cetera qu\u00e6 ei proxima sunt campestria atque montana et humiliora loca contra meridiem, et juxta littus maris, terram Chanan\u00e6orum, et Libani usque ad flumen magnum Euphraten.\n8\u00a0En, inquit, tradidi vobis: ingredimini et possidete eam, super qua juravit Dominus patribus vestris Abraham, Isaac, et Jacob, ut daret illam eis, et semini eorum post eos.\n \n9 Dixique vobis illo in tempore:\n10 Non possum solus sustinere vos: quia Dominus Deus vester multiplicavit vos, et estis hodie sicut stell\u00e6 c\u00e6li, plurimi.\n11 (Dominus Deus patrum vestrorum addat ad hunc numerum multa millia, et benedicat vobis sicut locutus est.)\n12 Non valeo solus negotia vestra sustinere, et pondus ac jurgia.\n13 Date ex vobis viros sapientes et gnaros, et quorum conversatio sit probata in tribubus vestris, ut ponam eos vobis principes.\n14 Tunc respondistis mihi: Bona res est, quam vis facere.\n15 Tulique de tribubus vestris viros sapientes et nobiles, et constitui eos principes, tribunos, et centuriones, et quinquagenarios ac decanos, qui docerent vos singula.\n16 Pr\u00e6cepique eis, dicens: Audite illos, et quod justum est judicate: sive civis sit ille, sive peregrinus.\n17 Nulla erit distantia personarum: ita parvum audietis ut magnum, nec accipietis cujusquam personam, quia Dei judicium est. Quod si difficile vobis visum aliquid fuerit, referte ad me, et ego audiam.\n18\u00a0Pr\u00e6cepique omnia qu\u00e6 facere deberetis.\n \n19 Profecti autem de Horeb, transivimus per eremum terribilem et maximam, quam vidistis, per viam montis Amorrh\u00e6i, sicut pr\u00e6ceperat Dominus Deus noster nobis. Cumque venissemus in Cadesbarne,\n20 dixi vobis: Venistis ad montem Amorrh\u00e6i, quem Dominus Deus noster daturus est nobis:\n21 vide terram, quam Dominus Deus tuus dat tibi: ascende et posside eam, sicut locutus est Dominus Deus noster patribus tuis: noli timere, nec quidquam paveas.\n22 Et accessistis ad me omnes, atque dixistis: Mittamus viros qui considerent terram: et renuntient per quod iter debeamus ascendere, et ad quas pergere civitates.\n23 Cumque mihi sermo placuisset, misi ex vobis duodecim viros, singulos de tribubus suis.\n24 Qui cum perrexissent, et ascendissent in montana, venerunt usque ad Vallem botri: et considerata terra,\n25\u00a0sumentes de fructibus ejus, ut ostenderent ubertatem, attulerunt ad nos, atque dixerunt: Bona est terra, quam Dominus Deus noster daturus est nobis.\n \n26 Et noluistis ascendere, sed increduli ad sermonem Domini Dei nostri,\n27 murmurastis in tabernaculis vestris, atque dixistis: Odit nos Dominus, et idcirco eduxit nos de terra \u00c6gypti, ut traderet nos in manu Amorrh\u00e6i, atque deleret.\n28 Quo ascendemus? nuntii terruerunt cor nostrum, dicentes: Maxima multitudo est, et nobis statura procerior; urbes magn\u00e6, et ad c\u00e6lum usque munit\u00e6: filios Enacim vidimus ibi.\n29 Et dixi vobis: Nolite metuere, nec timeatis eos:\n30 Dominus Deus, qui ductor est vester, pro vobis ipse pugnabit, sicut fecit in \u00c6gypto cunctis videntibus.\n31 Et in solitudine (ipse vidisti) portavit te Dominus Deus tuus, ut solet homo gestare parvulum filium suum, in omni via per quam ambulastis, donec veniretis ad locum istum.\n32 Et nec sic quidem credidistis Domino Deo vestro,\n33\u00a0qui pr\u00e6cessit vos in via, et metatus est locum in quo tentoria figere deberetis, nocte ostendens vobis iter per ignem, et die per columnam nubis.\n \n34 Cumque audisset Dominus vocem sermonum vestrorum, iratus juravit, et ait:\n35 Non videbit quispiam de hominibus generationis hujus pessim\u00e6 terram bonam, quam sub juramento pollicitus sum patribus vestris,\n36 pr\u00e6ter Caleb filium Jephone: ipse enim videbit eam, et ipsi dabo terram, quam calcavit, et filiis ejus, quia secutus est Dominum.\n37 Nec miranda indignatio in populum, cum mihi quoque iratus Dominus propter vos dixerit: Nec tu ingredieris illuc:\n38 sed Josue filius Nun minister tuus, ipse intrabit pro te. Hunc exhortare et robora, et ipse sorte terram dividet Isra\u00ebli.\n39 Parvuli vestri, de quibus dixistis quod captivi ducerentur, et filii qui hodie boni ac mali ignorant distantiam, ipsi ingredientur: et ipsis dabo terram, et possidebunt eam.\n40\u00a0Vos autem revertimini, et abite in solitudinem per viam maris Rubri.\n \n41 Et respondistis mihi: Peccavimus Domino: ascendemus et pugnabimus, sicut pr\u00e6cepit Dominus Deus noster. Cumque instructi armis pergeretis in montem,\n42 ait mihi Dominus: Dic ad eos: Nolite ascendere, neque pugnetis: non enim sum vobiscum: ne cadatis coram inimicis vestris.\n43 Locutus sum, et non audistis: sed adversantes imperio Domini, et tumentes superbia, ascendistis in montem.\n44 Itaque egressus Amorrh\u00e6us, qui habitabat in montibus, et obviam veniens, persecutus est vos, sicut solent apes persequi: et cecidit de Seir usque Horma.\n45 Cumque reversi ploraretis coram Domino, non audivit vos, nec voci vestr\u00e6 voluit acquiescere.\n46 Sedistis ergo in Cadesbarne multo tempore.","title":"Vulgate: Deuteronomy: Deuteronomy Chapter 1","type":"page"}
