{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/deu002.htm","path":"bib/vul/deu002.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/deu002.htm","text":"1 Profectique inde, venimus in solitudinem, qu\u00e6 ducit ad mare Rubrum, sicut mihi dixerat Dominus: et circuivimus montem Seir longo tempore.\n2 Dixitque Dominus ad me:\n3 Sufficit vobis circuire montem istum: ite contra aquilonem:\n4 et populo pr\u00e6cipe, dicens: Transibitis per terminos fratrum vestrorum filiorum Esau, qui habitant in Seir, et timebunt vos.\n5 Videte ergo diligenter ne moveamini contra eos. Neque enim dabo vobis de terra eorum quantum potest unius pedis calcare vestigium, quia in possessionem Esau dedi montem Seir.\n6 Cibos emetis ab eis pecunia, et comedetis: aquam emptam haurietis, et bibetis.\n7 Dominus Deus tuus benedixit tibi in omni opere manuum tuarum: novit iter tuum, quomodo transieris solitudinem hanc magnam, per quadraginta annos habitans tecum Dominus Deus tuus, et nihil tibi defuit.\n8\u00a0Cumque transissemus fratres nostros filios Esau, qui habitabant in Seir, per viam campestrem de Elath, et de Asiongaber, venimus ad iter quod ducit in desertum Moab.\n \n9 Dixitque Dominus ad me: Non pugnes contra Moabitas, nec ineas adversus eos pr\u00e6lium: non enim dabo tibi quidquam de terra eorum, quia filiis Loth tradidi Ar in possessionem.\n10 Emim primi fuerunt habitatores ejus, populus magnus, et validus, et tam excelsus ut de Enacim stirpe,\n11 quasi gigantes crederentur, et essent similes filiorum Enacim. Denique Moabit\u00e6 appellant eos Emim.\n12 In Seir autem prius habitaverunt Horrh\u00e6i: quibus expulsis atque deletis, habitaverunt filii Esau, sicut fecit Isra\u00ebl in terra possessionis su\u00e6, quam dedit illi Dominus.\n13 Surgentes ergo ut transiremus torrentem Zared, venimus ad eum.\n14 Tempus autem, quo ambulavimus de Cadesbarne usque ad transitum torrentis Zared, triginta et octo annorum fuit: donec consumeretur omnis generatio hominum bellatorum de castris, sicut juraverat Dominus:\n15\u00a0cujus manus fuit adversum eos, ut interirent de castrorum medio.\n \n16 Postquam autem universi ceciderunt pugnatores,\n17 locutus est Dominus ad me, dicens:\n18 Tu transibis hodie terminos Moab, urbem nomine Ar:\n19 et accedens in vicina filiorum Ammon, cave ne pugnes contra eos, nec movearis ad pr\u00e6lium: non enim dabo tibi de terra filiorum Ammon, quia filiis Loth dedi eam in possessionem.\n20 Terra gigantum reputata est: et in ipsa olim habitaverunt gigantes, quos Ammonit\u00e6 vocant Zomzommim,\n21 populus magnus, et multus, et procer\u00e6 longitudinis, sicut Enacim, quos delevit Dominus a facie eorum: et fecit illos habitare pro eis,\n22 sicut fecerat filiis Esau, qui habitant in Seir, delens Horrh\u00e6os, et terram eorum illis tradens, quam possident usque in pr\u00e6sens.\n23 Hev\u00e6os quoque, qui habitabant in Haserim usque Gazan, Cappadoces expulerunt: qui egressi de Cappadocia deleverunt eos, et habitaverunt pro illis.\n24 Surgite, et transite torrentem Arnon: ecce tradidi in manu tua Sehon regem Hesebon Amorrh\u00e6um, et terram ejus incipe possidere, et committe adversus eum pr\u00e6lium.\n25\u00a0Hodie incipiam mittere terrorem atque formidinem tuam in populos, qui habitant sub omni c\u00e6lo: ut audito nomine tuo paveant, et in morem parturientium contremiscant, et dolore teneantur.\n \n26 Misi ergo nuntios de solitudine Cademoth ad Sehon regem Hesebon verbis pacificis, dicens:\n27 Transibimus per terram tuam: publica gradiemur via; non declinabimus neque ad dexteram, neque ad sinistram.\n28 Alimenta pretio vende nobis, ut vescamur: aquam pecunia tribue, et sic bibemus. Tantum est ut nobis concedas transitum,\n29 sicut fecerunt filii Esau, qui habitant in Seir, et Moabit\u00e6, qui morantur in Ar: donec veniamus ad Jordanem, et transeamus ad terram, quam Dominus Deus noster daturus est nobis.\n30 Noluitque Sehon rex Hesebon dare nobis transitum: quia induraverat Dominus Deus tuus spiritum ejus, et obfirmaverat cor illius, ut traderetur in manus tuas, sicut nunc vides.\n31 Dixitque Dominus ad me: Ecce c\u0153pi tibi tradere Sehon, et terram ejus: incipe possidere eam.\n32 Egressusque est Sehon obviam nobis cum omni populo suo ad pr\u00e6lium in Jasa.\n33 Et tradidit eum Dominus Deus noster nobis: percussimusque eum cum filiis suis et omni populo suo.\n34 Cunctasque urbes in tempore illo cepimus, interfectis habitatoribus earum, viris ac mulieribus et parvulis: non reliquimus in eis quidquam,\n35 absque jumentis, qu\u00e6 in partem venere pr\u00e6dantium: et spoliis urbium, quas cepimus\n36 ab Aro\u00ebr, qu\u00e6 est super ripam torrentis Arnon, oppido quod in valle situm est, usque Galaad. Non fuit vicus et civitas, qu\u00e6 nostras effugeret manus: omnes tradidit Dominus Deus noster nobis,\n37 absque terra filiorum Ammon, ad quam non accessimus: et cunctis qu\u00e6 adjacent torrenti Jeboc, et urbibus montanis, universisque locis, a quibus nos prohibuit Dominus Deus noster.","title":"Vulgate: Deuteronomy: Deuteronomy Chapter 2","type":"page"}
