{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/deu003.htm","path":"bib/vul/deu003.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/deu003.htm","text":"1 Itaque conversi ascendimus per iter Basan: egressusque est Og rex Basan in occursum nobis cum populo suo ad bellandum in Edrai.\n2 Dixitque Dominus ad me: Ne timeas eum: quia in manu tua traditus est cum omni populo ac terra sua: faciesque ei sicut fecisti Sehon regi Amorrh\u00e6orum, qui habitavit in Hesebon.\n3 Tradidit ergo Dominus Deus noster in manibus nostris etiam Og regem Basan, et universum populum ejus: percussimusque eos usque ad internecionem,\n4 vastantes cunctas civitates illius uno tempore. Non fuit oppidum, quod nos effugeret: sexaginta urbes, omnem regionem Argob regni Og in Basan.\n5 Cunct\u00e6 urbes erant munit\u00e6 muris altissimis, portisque et vectibus, absque oppidis innumeris, qu\u00e6 non habebant muros.\n6 Et delevimus eos, sicut feceramus Sehon regi Hesebon, disperdentes omnem civitatem, virosque ac mulieres et parvulos:\n7 jumenta autem et spolia urbium diripuimus.\n8 Tulimusque illo in tempore terram de manu duorum regum Amorrh\u00e6orum, qui erant trans Jordanem: a torrente Arnon usque ad montem Hernon,\n9 quem Sidonii Sarion vocant, et Amorrh\u00e6i Sanir:\n10 omnes civitates, qu\u00e6 sit\u00e6 sunt in planitie, et universam terram Galaad et Basan usque ad Selcha, et Edrai civitates regni Og in Basan.\n11\u00a0Solus quippe Og rex Basan restiterat de stirpe gigantum. Monstratur lectus ejus ferreus, qui est in Rabbath filiorum Ammon, novem cubitos habens longitudinis, et quatuor latitudinis ad mensuram cubiti virilis manus.\n \n12 Terramque possedimus tempore illo ab Aro\u00ebr, qu\u00e6 est super ripam torrentis Arnon, usque ad mediam partem montis Galaad: et civitates illius dedi Ruben et Gad.\n13 Reliquam autem partem Galaad, et omnem Basan regni Og, tradidi medi\u00e6 tribui Manasse, omnem regionem Argob: cunctaque Basan vocatur Terra gigantum.\n14 Jair filius Manasse possedit omnem regionem Argob usque ad terminos Gessuri et Machati. Vocavitque ex nomine suo Basan, Havoth Jair, id est, Villas Jair, usque in pr\u00e6sentem diem.\n15 Machir quoque dedi Galaad.\n16 Et tribubus Ruben et Gad dedi de terra Galaad usque ad torrentem Arnon medium torrentis, et confinium usque ad torrentem Jeboc, qui est terminus filiorum Ammon:\n17 et planitiem solitudinis, atque Jordanem, et terminos Cenereth usque ad mare deserti, quod est salsissimum, ad radices montis Phasga contra orientem.\n18 Pr\u00e6cepique vobis in tempore illo, dicens: Dominus Deus vester dat vobis terram hanc in h\u00e6reditatem: expediti pr\u00e6cedite fratres vestros filios Isra\u00ebl omnes viri robusti,\n19 absque uxoribus, et parvulis, atque jumentis. Novi enim quod plura habeatis pecora, et in urbibus remanere debebunt, quas tradidi vobis,\n20\u00a0donec requiem tribuat Dominus fratribus vestris, sicut vobis tribuit: et possideant ipsi etiam terram, quam daturus est eis trans Jordanem: tunc revertetur unusquisque in possessionem suam, quam dedi vobis.\n \n21 Josue quoque in tempore illo pr\u00e6cepi, dicens: Oculi tui viderunt qu\u00e6 fecit Dominus Deus vester duobus his regibus: sic faciet omnibus regnis, ad qu\u00e6 transiturus es.\n22 Ne timeas eos: Dominus enim Deus vester pugnabit pro vobis.\n23 Precatusque sum Dominum in tempore illo, dicens:\n24 Domine Deus, tu c\u0153pisti ostendere servo tuo magnitudinem tuam, manumque fortissimam: neque enim est alius deus vel in c\u00e6lo, vel in terra, qui possit facere opera tua, et comparari fortitudini tu\u00e6.\n25 Transibo igitur, et videbo terram hanc optimam trans Jordanem, et montem istum egregium, et Libanum.\n26 Iratusque est Dominus mihi propter vos, nec exaudivit me, sed dixit mihi: Sufficit tibi: nequaquam ultra loquaris de hac re ad me.\n27 Ascende cacumen Phasg\u00e6, et oculos tuos circumfer ad occidentem, et ad aquilonem, austrumque et orientem, et aspice; nec enim transibis Jordanem istum.\n28 Pr\u00e6cipe Josue, et corrobora eum atque conforta: quia ipse pr\u00e6cedet populum istum, et dividet eis terram quam visurus es.\n29 Mansimusque in valle contra fanum Phogor.","title":"Vulgate: Deuteronomy: Deuteronomy Chapter 3","type":"page"}
