{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/deu004.htm","path":"bib/vul/deu004.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/deu004.htm","text":"1 Et nunc, Isra\u00ebl, audi pr\u00e6cepta et judicia, qu\u00e6 ego doceo te: ut faciens ea, vivas, et ingrediens possideas terram, quam Dominus Deus patrum vestrorum daturus est vobis.\n2 Non addetis ad verbum, quod vobis loquor, nec auferetis ex eo: custodite mandata Domini Dei vestri, qu\u00e6 ego pr\u00e6cipio vobis.\n3 Oculi vestri viderunt omnia qu\u00e6 fecit Dominus contra Beelphegor, quomodo contriverit omnes cultores ejus de medio vestri.\n4 Vos autem qui adh\u00e6retis Domino Deo vestro, vivitis universi usque in pr\u00e6sentem diem.\n5 Scitis quod docuerim vos pr\u00e6cepta atque justitias, sicut mandavit mihi Dominus Deus meus: sic facietis ea in terra, quam possessuri estis:\n6 et observabitis et implebitis opere. H\u00e6c est enim vestra sapientia, et intellectus coram populis, ut audientes universa pr\u00e6cepta h\u00e6c, dicant: En populus sapiens et intelligens, gens magna.\n7 Nec est alia natio tam grandis, qu\u00e6 habeat deos appropinquantes sibi, sicut Deus noster adest cunctis obsecrationibus nostris.\n8\u00a0Qu\u00e6 est enim alia gens sic inclyta, ut habeat c\u00e6remonias, justaque judicia, et universam legem, quam ego proponam hodie ante oculos vestros?\n \n9 Custodi igitur temetipsum, et animam tuam sollicite. Ne obliviscaris verborum, qu\u00e6 viderunt oculi tui, et ne excidant de corde tuo cunctis diebus vit\u00e6 tu\u00e6. Docebis ea filios ac nepotes tuos,\n10 a die in quo stetisti coram Domino Deo tuo in Horeb, quando Dominus locutus est mihi, dicens: Congrega ad me populum, ut audiant sermones meos, et discant timere me omni tempore quo vivunt in terra, doceantque filios suos.\n11 Et accessistis ad radices montis, qui ardebat usque ad c\u00e6lum: erantque in eo tenebr\u00e6, et nubes, et caligo.\n12 Locutusque est Dominus ad vos de medio ignis. Vocem verborum ejus audistis, et formam penitus non vidistis.\n13 Et ostendit vobis pactum suum, quod pr\u00e6cepit ut faceretis, et decem verba, qu\u00e6 scripsit in duabus tabulis lapideis.\n14 Mihique mandavit in illo tempore ut docerem vos c\u00e6remonias et judicia, qu\u00e6 facere deberetis in terra, quam possessuri estis.\n15 Custodite igitur sollicite animas vestras. Non vidistis aliquam similitudinem in die, qua locutus est vobis Dominus in Horeb de medio ignis:\n16 ne forte decepti faciatis vobis sculptam similitudinem, aut imaginem masculi vel femin\u00e6:\n17 similitudinem omnium jumentorum, qu\u00e6 sunt super terram, vel avium sub c\u00e6lo volantium,\n18 atque reptilium, qu\u00e6 moventur in terra, sive piscium qui sub terra morantur in aquis:\n19 ne forte elevatis oculis ad c\u00e6lum, videas solem et lunam, et omnia astra c\u00e6li, et errore deceptus adores ea, et colas qu\u00e6 creavit Dominus Deus tuus in ministerium cunctis gentibus, qu\u00e6 sub c\u00e6lo sunt.\n20\u00a0Vos autem tulit Dominus, et eduxit de fornace ferrea \u00c6gypti, ut haberet populum h\u00e6reditarium, sicut est in pr\u00e6senti die.\n \n21 Iratusque est Dominus contra me propter sermones vestros, et juravit ut non transirem Jordanem, nec ingrederer terram optimam, quam daturus est vobis.\n22 Ecce morior in hac humo; non transibo Jordanem: vos transibitis, et possidebitis terram egregiam.\n23 Cave nequando obliviscaris pacti Domini Dei tui, quod pepigit tecum, et facias tibi sculptam similitudinem eorum, qu\u00e6 fieri Dominus prohibuit:\n24 quia Dominus Deus tuus ignis consumens est, Deus \u00e6mulator.\n25 Si genueritis filios ac nepotes, et morati fueritis in terra, deceptique feceritis vobis aliquam similitudinem, patrantes malum coram Domino Deo vestro, ut eum ad iracundiam provocetis:\n26 testes invoco hodie c\u00e6lum et terram, cito perituros vos esse de terra, quam transito Jordane possessuri estis: non habitabitis in ea longo tempore, sed delebit vos Dominus,\n27 atque disperget in omnes gentes, et remanebitis pauci in nationibus, ad quas vos ducturus est Dominus.\n28 Ibique servietis diis, qui hominum manu fabricati sunt, ligno et lapidi qui non vident, nec audiunt, nec comedunt, nec odorantur.\n29 Cumque qu\u00e6sieris ibi Dominum Deum tuum, invenies eum: si tamen toto corde qu\u00e6sieris, et tota tribulatione anim\u00e6 tu\u00e6.\n30 Postquam te invenerint omnia qu\u00e6 pr\u00e6dicta sunt, novissimo tempore reverteris ad Dominum Deum tuum, et audies vocem ejus.\n31\u00a0Quia Deus misericors Dominus Deus tuus est: non dimittet te, nec omnino delebit, neque obliviscetur pacti, in quo juravit patribus tuis.\n \n32 Interroga de diebus antiquis, qui fuerunt ante te ex die quo creavit Deus hominem super terram, a summo c\u00e6lo usque ad summum ejus, si facta est aliquando hujuscemodi res, aut umquam cognitum est,\n33 ut audiret populus vocem Dei loquentis de medio ignis, sicut tu audisti, et vixisti:\n34 si fecit Deus ut ingrederetur, et tolleret sibi gentem de medio nationum, per tentationes, signa atque portenta, per pugnam et robustam manum, extentumque brachium, et horribiles visiones juxta omnia qu\u00e6 fecit pro vobis Dominus Deus vester in \u00c6gypto, videntibus oculis tuis:\n35 ut scires quoniam Dominus ipse est Deus, et non est alius pr\u00e6ter eum.\n36 De c\u00e6lo te fecit audire vocem suam, ut doceret te, et in terra ostendit tibi ignem suum maximum, et audisti verba illius de medio ignis:\n37 quia dilexit patres tuos, et elegit semen eorum post eos. Eduxitque te pr\u00e6cedens in virtute sua magna ex \u00c6gypto,\n38 ut deleret nationes maximas et fortiores te in introitu tuo: et introduceret te, daretque tibi terram earum in possessionem, sicut cernis in pr\u00e6senti die.\n39 Scito ergo hodie, et cogitato in corde tuo quod Dominus ipse sit Deus in c\u00e6lo sursum, et in terra deorsum, et non sit alius.\n40\u00a0Custodi pr\u00e6cepta ejus atque mandata, qu\u00e6 ego pr\u00e6cipio tibi: ut bene sit tibi, et filiis tuis post te, et permaneas multo tempore super terram, quam Dominus Deus tuus daturus est tibi.\n \n41 Tunc separavit Moyses tres civitates trans Jordanem ad orientalem plagam,\n42 ut confugiat ad eas qui occiderit nolens proximum suum, nec sibi fuerit inimicus ante unum et alterum diem, et ad harum aliquam urbium possit evadere:\n43\u00a0Bosor in solitudine, qu\u00e6 sita est in terra campestri de tribu Ruben: et Ramoth in Galaad, qu\u00e6 est in tribu Gad: et Golan in Basan, qu\u00e6 est in tribu Manasse.\n \n44 Ista est lex, quam proposuit Moyses coram filiis Isra\u00ebl:\n45 et h\u00e6c testimonia et c\u00e6remoni\u00e6 atque judicia, qu\u00e6 locutus est ad filios Isra\u00ebl, quando egressi sunt de \u00c6gypto,\n46 trans Jordanem in valle contra fanum Phogor in terra Sehon regis Amorrh\u00e6i, qui habitavit in Hesebon, quem percussit Moyses. Filii quoque Isra\u00ebl egressi ex \u00c6gypto\n47 possederunt terram ejus, et terram Og regis Basan, duorum regum Amorrh\u00e6orum, qui erant trans Jordanem ad solis ortum:\n48 ab Aro\u00ebr, qu\u00e6 sita est super ripam torrentis Arnon, usque ad montem Sion, qui est et Hermon,\n49 omnem planitiem trans Jordanem ad orientalem plagam, usque ad mare solitudinis, et usque ad radices montis Phasga.","title":"Vulgate: Deuteronomy: Deuteronomy Chapter 4","type":"page"}
