{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/deu005.htm","path":"bib/vul/deu005.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/deu005.htm","text":"1 Vocavitque Moyses omnem Isra\u00eblem, et dixit ad eum: Audi, Isra\u00ebl, c\u00e6remonias atque judicia, qu\u00e6 ego loquor in auribus vestris hodie: discite ea, et opere complete.\n2 Dominus Deus noster pepigit nobiscum f\u0153dus in Horeb.\n3 Non cum patribus nostris iniit pactum, sed nobiscum qui in pr\u00e6sentiarum sumus, et vivimus.\n4 Facie ad faciem locutus est nobis in monte de medio ignis.\n5 Ego sequester et medius fui inter Dominum et vos in tempore illo, ut annuntiarem vobis verba ejus: timuistis enim ignem, et non ascendistis in montem. Et ait:\n6 Ego Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra \u00c6gypti, de domo servitutis.\n7 Non habebis deos alienos in conspectu meo.\n8 Non facies tibi sculptile, nec similitudinem omnium, qu\u00e6 in c\u00e6lo sunt desuper, et qu\u00e6 in terra deorsum, et qu\u00e6 versantur in aquis sub terra.\n9 Non adorabis ea, et non coles. Ego enim sum Dominus Deus tuus: Deus \u00e6mulator, reddens iniquitatem patrum super filios in tertiam et quartam generationem his qui oderunt me:\n10 et faciens misericordiam in multa millia diligentibus me, et custodientibus pr\u00e6cepta mea.\n11 Non usurpabis nomen Domini Dei tui frustra: quia non erit impunitus qui super re vana nomen ejus assumpserit.\n12 Observa diem sabbati, ut sanctifices eum, sicut pr\u00e6cepit tibi Dominus Deus tuus.\n13 Sex diebus operaberis, et facies omnia opera tua.\n14 Septimus dies sabbati est, id est, requies Domini Dei tui. Non facies in eo quidquam operis tu, et filius tuus, et filia, servus et ancilla, et bos, et asinus, et omne jumentum tuum, et peregrinus qui est intra portas tuas: ut requiescat servus tuus, et ancilla tua, sicut et tu.\n15 Memento quod et ipse servieris in \u00c6gypto, et eduxerit te inde Dominus Deus tuus in manu forti, et brachio extento. Idcirco pr\u00e6cepit tibi ut observares diem sabbati.\n16 Honora patrem tuum et matrem, sicut pr\u00e6cepit tibi Dominus Deus tuus, ut longo vivas tempore, et bene sit tibi in terra, quam Dominus Deus tuus daturus est tibi.\n17 Non occides,\n18 neque m\u0153chaberis,\n19 furtumque non facies:\n20 nec loqueris contra proximum tuum falsum testimonium.\n21 Non concupisces uxorem proximi tui: non domum, non agrum, non servum, non ancillam, non bovem, non asinum, et universa qu\u00e6 illius sunt.\n22\u00a0H\u00e6c verba locutus est Dominus ad omnem multitudinem vestram in monte de medio ignis et nubis, et caliginis, voce magna, nihil addens amplius: et scripsit ea in duabus tabulis lapideis, quas tradidit mihi.\n \n23 Vos autem postquam audistis vocem de medio tenebrarum, et montem ardere vidistis, accessistis ad me omnes principes tribuum et majores natu, atque dixistis:\n24 Ecce ostendit nobis Dominus Deus noster majestatem et magnitudinem suam: vocem ejus audivimus de medio ignis, et probavimus hodie, quod loquente Deo cum homine, vixerit homo.\n25 Cur ergo moriemur, et devorabit nos ignis hic maximus? si enim audierimus ultra vocem Domini Dei nostri, moriemur.\n26 Quid est omnis caro, ut audiat vocem Dei viventis, qui de medio ignis loquitur sicut nos audivimus, et possit vivere?\n27\u00a0Tu magis accede: et audi cuncta qu\u00e6 dixerit Dominus Deus noster tibi: loquerisque ad nos, et nos audientes faciemus ea.\n \n28 Quod cum audisset Dominus, ait ad me: Audivi vocem verborum populi hujus qu\u00e6 locuti sunt tibi: bene omnia sunt locuti.\n29 Quis det talem eos habere mentem, ut timeant me, et custodiant universa mandata mea in omni tempore, ut bene sit eis et filiis eorum in sempiternum?\n30 Vade et dic eis: Revertimini in tentoria vestra.\n31 Tu vero hic sta mecum, et loquar tibi omnia mandata mea, et c\u00e6remonias atque judicia: qu\u00e6 docebis eos, ut faciant ea in terra, quam dabo illis in possessionem.\n32 Custodite igitur et facite qu\u00e6 pr\u00e6cepit Dominus Deus vobis: non declinabitis neque ad dexteram, neque ad sinistram:\n33 sed per viam, quam pr\u00e6cepit Dominus Deus vester, ambulabitis, ut vivatis, et bene sit vobis, et protelentur dies in terra possessionis vestr\u00e6.","title":"Vulgate: Deuteronomy: Deuteronomy Chapter 5","type":"page"}
