{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/deu006.htm","path":"bib/vul/deu006.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/deu006.htm","text":"1 H\u00e6c sunt pr\u00e6cepta, et c\u00e6remoni\u00e6, atque judicia, qu\u00e6 mandavit Dominus Deus vester ut docerem vos, et faciatis ea in terra, ad quam transgredimini possidendam:\n2 ut timeas Dominum Deum tuum, et custodias omnia mandata et pr\u00e6cepta ejus, qu\u00e6 ego pr\u00e6cipio tibi, et filiis, ac nepotibus tuis, cunctis diebus vit\u00e6 tu\u00e6, ut prolongentur dies tui.\n3 Audi, Isra\u00ebl, et observa ut facias qu\u00e6 pr\u00e6cepit tibi Dominus, et bene sit tibi, et multipliceris amplius, sicut pollicitus est Dominus Deus patrum tuorum tibi terram lacte et melle manantem.\n4 Audi, Isra\u00ebl: Dominus Deus noster, Dominus unus est.\n5 Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota fortitudine tua.\n6 Eruntque verba h\u00e6c, qu\u00e6 ego pr\u00e6cipio tibi hodie, in corde tuo:\n7 et narrabis ea filiis tuis, et meditaberis in eis sedens in domo tua, et ambulans in itinere, dormiens atque consurgens.\n8 Et ligabis ea quasi signum in manu tua, eruntque et movebuntur inter oculos tuos,\n9\u00a0scribesque ea in limine, et ostiis domus tu\u00e6.\n \n10 Cumque introduxerit te Dominus Deus tuus in terram, pro qua juravit patribus tuis Abraham, Isaac, et Jacob, et dederit tibi civitates magnas et optimas, quas non \u00e6dificasti,\n11 domos plenas cunctarum opum, quas non exstruxisti, cisternas, quas non fodisti, vineta et oliveta, qu\u00e6 non plantasti,\n12 et comederis, et saturatus fueris:\n13 cave diligenter ne obliviscaris Domini, qui eduxit te de terra \u00c6gypti, de domo servitutis. Dominum Deum tuum timebis, et illi soli servies, ac per nomen illius jurabis.\n14 Non ibitis post deos alienos cunctarum gentium, qu\u00e6 in circuitu vestro sunt:\n15 quoniam Deus \u00e6mulator Dominus Deus tuus in medio tui: nequando irascatur furor Domini Dei tui contra te, et auferat te de superficie terr\u00e6.\n16 Non tentabis Dominum Deum tuum, sicut tentasti in loco tentationis.\n17 Custodi pr\u00e6cepta Domini Dei tui, ac testimonia et c\u00e6remonias, quas pr\u00e6cepit tibi:\n18 et fac quod placitum est et bonum in conspectu Domini, ut bene sit tibi: et ingressus possideas terram optimam, de qua juravit Dominus patribus tuis,\n19\u00a0ut deleret omnes inimicos tuos coram te, sicut locutus est.\n \n20 Cumque interrogaverit te filius tuus cras, dicens: Quid sibi volunt testimonia h\u00e6c, et c\u00e6remoni\u00e6, atque judicia, qu\u00e6 pr\u00e6cepit Dominus Deus noster nobis?\n21 dices ei: Servi eramus Pharaonis in \u00c6gypto, et eduxit nos Dominus de \u00c6gypto in manu forti:\n22 fecitque signa atque prodigia magna et pessima in \u00c6gypto contra Pharaonem, et omnem domum illius in conspectu nostro,\n23 et eduxit nos inde, ut introductis daret terram, super qua juravit patribus nostris.\n24 Pr\u00e6cepitque nobis Dominus ut faciamus omnia legitima h\u00e6c, et timeamus Dominum Deum nostrum, ut bene sit nobis cunctis diebus vit\u00e6 nostr\u00e6, sicut est hodie.\n25 Eritque nostri misericors, si custodierimus et fecerimus omnia pr\u00e6cepta ejus coram Domino Deo nostro, sicut mandavit nobis.","title":"Vulgate: Deuteronomy: Deuteronomy Chapter 6","type":"page"}
