{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/deu008.htm","path":"bib/vul/deu008.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/deu008.htm","text":"1 Omne mandatum, quod ego pr\u00e6cipio tibi hodie, cave diligenter ut facias, ut possitis vivere, et multiplicemini, ingressique possideatis terram, pro qua juravit Dominus patribus vestris.\n2 Et recordaberis cuncti itineris, per quod adduxit te Dominus Deus tuus quadraginta annis per desertum, ut affligeret te, atque tentaret, et nota fierent qu\u00e6 in tuo animo versabantur, utrum custodires mandata illius, an non.\n3 Afflixit te penuria, et dedit tibi cibum manna, quod ignorabas tu et patres tui: ut ostenderet tibi quod non in solo pane vivat homo, sed in omni verbo quod egreditur de ore Dei.\n4 Vestimentum tuum, quo operiebaris, nequaquam vetustate defecit, et pes tuus non est subtritus, en quadragesimus annus est:\n5 ut recogites in corde tuo, quia sicut erudit filium suum homo, sic Dominus Deus tuus erudivit te,\n6 ut custodias mandata Domini Dei tui, et ambules in viis ejus, et timeas eum.\n7 Dominus enim Deus tuus introducet te in terram bonam, terram rivorum, aquarumque et fontium, in cujus campis et montibus erumpunt fluviorum abyssi:\n8 terram frumenti, hordei ac vinearum, in qua ficus, et malogranata, et oliveta nascuntur: terram olei ac mellis,\n9 ubi absque ulla penuria comedes panem tuum, et rerum omnium abundantia perfrueris: cujus lapides ferrum sunt, et de montibus ejus \u00e6ris metalla fodiuntur:\n10\u00a0ut cum comederis, et satiatus fueris, benedicas Domino Deo tuo pro terra optima, quam dedit tibi.\n \n11 Observa, et cave nequando obliviscaris Domini Dei tui, et negligas mandata ejus atque judicia et c\u00e6remonias, quas ego pr\u00e6cipio tibi hodie:\n12 ne postquam comederis et satiatus fueris, domos pulchras \u00e6dificaveris, et habitaveris in eis,\n13 habuerisque armenta boum, et ovium greges, argenti et auri, cunctarumque rerum copiam,\n14 elevetur cor tuum, et non reminiscaris Domini Dei tui, qui eduxit te de terra \u00c6gypti, de domo servitutis,\n15 et ductor tuus fuit in solitudine magna atque terribili, in qua erat serpens flatu adurens, et scorpio, ac dipsas, et null\u00e6 omnino aqu\u00e6: qui eduxit rivos de petra durissima,\n16 et cibavit te manna in solitudine, quod nescierunt patres tui. Et postquam afflixit ac probavit, ad extremum misertus est tui,\n17 ne diceres in corde tuo: Fortitudo mea, et robur manus me\u00e6, h\u00e6c mihi omnia pr\u00e6stiterunt:\n18 sed recorderis Domini Dei tui, quod ipse vires tibi pr\u00e6buerit, ut impleret pactum suum, super quo juravit patribus tuis, sicut pr\u00e6sens indicat dies.\n19 Sin autem oblitus Domini Dei tui, secutus fueris deos alienos, coluerisque illos et adoraveris: ecce nunc pr\u00e6dico tibi quod omnino dispereas.\n20 Sicut gentes, quas delevit Dominus in introitu tuo, ita et vos peribitis, si inobedientes fueritis voci Domini Dei vestri.","title":"Vulgate: Deuteronomy: Deuteronomy Chapter 8","type":"page"}
