{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/deu009.htm","path":"bib/vul/deu009.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/deu009.htm","text":"1 Audi, Isra\u00ebl: tu transgredieris hodie Jordanem, ut possideas nationes maximas et fortiores te, civitates ingentes, et ad c\u00e6lum usque muratas,\n2 populum magnum atque sublimem, filios Enacim, quos ipse vidisti et audisti, quibus nullus potest ex adverso resistere.\n3 Scies ergo hodie quod Dominus Deus tuus ipse transibit ante te, ignis devorans atque consumens, qui conterat eos, et deleat atque disperdat ante faciem tuam velociter, sicut locutus est tibi:\n4 ne dicas in corde tuo, cum deleverit eos Dominus Deus tuus in conspectu tuo: Propter justitiam meam introduxit me Dominus ut terram hanc possiderem, cum propter impietates suas ist\u00e6 delet\u00e6 sint nationes.\n5 Neque enim propter justitias tuas, et \u00e6quitatem cordis tui ingredieris, ut possideas terras earum: sed quia ill\u00e6 egerunt impie, intro\u00ebunte te delet\u00e6 sunt: et ut compleret verbum suum Dominus, quod sub juramento pollicitus est patribus tuis, Abraham, Isaac, et Jacob.\n6\u00a0Scito ergo quod non propter justitias tuas Dominus Deus tuus dederit tibi terram hanc optimam in possessionem, cum durissim\u00e6 cervicis sis populus.\n \n7 Memento, et ne obliviscaris, quomodo ad iracundiam provocaveris Dominum Deum tuum in solitudine. Ex eo die, quo egressus es ex \u00c6gypto usque ad locum istum, semper adversum Dominum contendisti.\n8 Nam et in Horeb provocasti eum, et iratus delere te voluit,\n9 quando ascendi in montem, ut acciperem tabulas lapideas, tabulas pacti quod pepigit vobiscum Dominus: et perseveravi in monte quadraginta diebus ac noctibus, panem non comedens, et aquam non bibens.\n10 Deditque mihi Dominus duas tabulas lapideas scriptas digito Dei, et continentes omnia verba qu\u00e6 vobis locutus est in monte de medio ignis, quando concio populi congregata est.\n11 Cumque transissent quadraginta dies, et totidem noctes, dedit mihi Dominus duas tabulas lapideas, tabulas f\u0153deris,\n12 dixitque mihi: Surge, et descende hinc cito: quia populus tuus, quem eduxisti de \u00c6gypto, deseruerunt velociter viam, quam demonstrasti eis, feceruntque sibi conflatile.\n13 Rursumque ait Dominus ad me: Cerno quod populus iste dur\u00e6 cervicis sit:\n14\u00a0dimitte me ut conteram eum, et deleam nomen ejus de sub c\u00e6lo, et constituam te super gentem, qu\u00e6 hac major et fortior sit.\n \n15 Cumque de monte ardente descenderem, et duas tabulas f\u0153deris utraque tenerem manu,\n16 vidissemque vos peccasse Domino Deo vestro, et fecisse vobis vitulum conflatilem, ac deseruisse velociter viam ejus, quam vobis ostenderat:\n17 projeci tabulas de manibus meis, confregique eas in conspectu vestro.\n18 Et procidi ante Dominum sicut prius, quadraginta diebus et noctibus panem non comedens, et aquam non bibens, propter omnia peccata vestra qu\u00e6 gessistis contra Dominum, et eum ad iracundiam provocastis:\n19 timui enim indignationem et iram illius, qua adversum vos concitatus, delere vos voluit. Et exaudivit me Dominus etiam hac vice.\n20 Adversum Aaron quoque vehementer iratus, voluit eum conterere, et pro illo similiter deprecatus sum.\n21 Peccatum autem vestrum quod feceratis, id est, vitulum, arripiens, igne combussi, et in frusta comminuens, omninoque in pulverem redigens, projeci in torrentem, qui de monte descendit.\n22 In incendio quoque, et in tentatione, et in Sepulchris concupiscenti\u00e6 provocastis Dominum:\n23 et quando misit vos de Cadesbarne, dicens: Ascendite, et possidete terram, quam dedi vobis, et contempsistis imperium Domini Dei vestri, et non credidistis ei, neque vocem ejus audire voluistis:\n24 sed semper fuistis rebelles a die qua nosse vos c\u0153pi.\n25 Et jacui coram Domino quadraginta diebus ac noctibus, quibus eum suppliciter deprecabar, ne deleret vos ut fuerat comminatus:\n26 et orans dixi: Domine Deus, ne disperdas populum tuum, et h\u00e6reditatem tuam, quam redemisti in magnitudine tua, quos eduxisti de \u00c6gypto in manu forti.\n27 Recordare servorum tuorum Abraham, Isaac, et Jacob: ne aspicias duritiam populi hujus, et impietatem atque peccatum:\n28 ne forte dicant habitatores terr\u00e6, de qua eduxisti nos: Non poterat Dominus introducere eos in terram, quam pollicitus est eis, et oderat illos: idcirco eduxit, ut interficeret eos in solitudine:\n29 qui sunt populus tuus et h\u00e6reditas tua, quos eduxisti in fortitudine tua magna, et in brachio tuo extento.","title":"Vulgate: Deuteronomy: Deuteronomy Chapter 9","type":"page"}
