{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/deu010.htm","path":"bib/vul/deu010.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/deu010.htm","text":"1 In tempore illo dixit Dominus ad me: Dola tibi duas tabulas lapideas, sicut priores fuerunt, et ascende ad me in montem: faciesque arcam ligneam,\n2 et scribam in tabulis verba qu\u00e6 fuerunt in his qui ante confregisti: ponesque eas in arca.\n3 Feci igitur arcam de lignis setim. Cumque dolassem duas tabulas lapideas instar priorum, ascendi in montem, habens eas in manibus.\n4 Scripsitque in tabulis, juxta id quod prius scripserat, verba decem, qu\u00e6 locutus est Dominus ad vos in monte de medio ignis, quando populus congregatus est: et dedit eas mihi.\n5 Reversusque de monte, descendi, et posui tabulas in arcam, quam feceram, qu\u00e6 hucusque ibi sunt, sicut mihi pr\u00e6cepit Dominus.\n6 Filii autem Isra\u00ebl moverunt castra ex Beroth filiorum Jacan in Mosera, ubi Aaron mortuus ac sepultus est, pro quo sacerdotio functus est Eleazar filius ejus.\n7\u00a0Inde venerunt in Gadgad: de quo loco profecti, castrametati sunt in Jetebatha, in terra aquarum atque torrentium.\n \n8 Eo tempore separavit tribum Levi, ut portaret arcam f\u0153deris Domini, et staret coram eo in ministerio, ac benediceret in nomine illius usque in pr\u00e6sentem diem.\n9 Quam ob rem non habuit Levi partem, neque possessionem cum fratribus suis: quia ipse Dominus possessio ejus est, sicut promisit ei Dominus Deus tuus.\n10 Ego autem steti in monte, sicut prius, quadraginta diebus ac noctibus: exaudivitque me Dominus etiam hac vice, et te perdere noluit.\n11\u00a0Dixitque mihi: Vade, et pr\u00e6cede populum, ut ingrediatur, et possideat terram, quam juravi patribus eorum ut traderem eis.\n \n12 Et nunc Isra\u00ebl, quid Dominus Deus tuus petit a te, nisi ut timeas Dominum Deum tuum, et ambules in viis ejus, et diligas eum, ac servias Domino Deo tuo in toto corde tuo, et in tota anima tua:\n13 custodiasque mandata Domini, et c\u00e6remonias ejus, quas ego hodie pr\u00e6cipio tibi, ut bene sit tibi?\n14 En Domini Dei tui c\u00e6lum est, et c\u00e6lum c\u00e6li, terra, et omnia qu\u00e6 in ea sunt:\n15 et tamen patribus tuis conglutinatus est Dominus, et amavit eos, elegitque semen eorum post eos, id est, vos, de cunctis gentibus, sicut hodie comprobatur.\n16 Circumcidite igitur pr\u00e6putium cordis vestri, et cervicem vestram ne induretis amplius:\n17 quia Dominus Deus vester ipse est Deus deorum, et Dominus dominantium, Deus magnus, et potens, et terribilis, qui personam non accipit, nec munera.\n18 Facit judicium pupillo et vidu\u00e6; amat peregrinum, et dat ei victum atque vestitum.\n19 Et vos ergo amate peregrinos, quia et ipsi fuistis adven\u00e6 in terra \u00c6gypti.\n20 Dominum Deum tuum timebis, et ei soli servies: ipsi adh\u00e6rebis, jurabisque in nomine illius.\n21 Ipse est laus tua, et Deus tuus, qui fecit tibi h\u00e6c magnalia et terribilia, qu\u00e6 viderunt oculi tui.\n22 In septuaginta animabus descenderunt patres tui in \u00c6gyptum, et ecce nunc multiplicavit te Dominus Deus tuus sicut astra c\u00e6li.","title":"Vulgate: Deuteronomy: Deuteronomy Chapter 10","type":"page"}
