{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/deu012.htm","path":"bib/vul/deu012.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/deu012.htm","text":"1 H\u00e6c sunt pr\u00e6cepta atque judicia, qu\u00e6 facere debetis in terra, quam Dominus Deus patrum tuorum daturus est tibi, ut possideas eam cunctis diebus, quibus super humum gradieris.\n2 Subvertite omnia loca, in quibus coluerunt gentes, quas possessuri estis, deos suos super montes excelsos, et colles, et subter omne lignum frondosum.\n3 Dissipate aras eorum, et confringite statuas: lucos igne comburite, et idola comminuite: disperdite nomina eorum de locis illis.\n4 Non facietis ita Domino Deo vestro:\n5 sed ad locum, quem elegerit Dominus Deus vester de cunctis tribubus vestris, ut ponat nomen suum ibi, et habitet in eo, venietis:\n6 et offeretis in loco illo holocausta et victimas vestras, decimas et primitias manuum vestrarum, et vota atque donaria, primogenita boum et ovium.\n7 Et comedetis ibi in conspectu Domini Dei vestri: ac l\u00e6tabimini in cunctis, ad qu\u00e6 miseritis manum vos et domus vestr\u00e6, in quibus benedixerit vobis Dominus Deus vester.\n8 Non facietis ibi qu\u00e6 nos hic facimus hodie, singuli quod sibi rectum videtur:\n9 neque enim usque in pr\u00e6sens tempus venistis ad requiem, et possessionem, quam Dominus Deus vester daturus est vobis.\n10 Transibitis Jordanem, et habitabitis in terra, quam Dominus Deus vester daturus est vobis, ut requiescatis a cunctis hostibus per circuitum: et absque ullo timore habitetis\n11 in loco, quem elegerit Dominus Deus vester, ut sit nomen ejus in eo: illuc omnia, qu\u00e6 pr\u00e6cipio, conferetis, holocausta, et hostias, ac decimas, et primitias manuum vestrarum: et quidquid pr\u00e6cipuum est in muneribus, qu\u00e6 vovebitis Domino.\n12 Ibi epulabimini coram Domino Deo vestro, vos et filii ac fili\u00e6 vestr\u00e6, famuli et famul\u00e6, atque Levites qui in urbibus vestris commoratur: neque enim habet aliam partem et possessionem inter vos.\n13 Cave ne offeras holocausta tua in omni loco, quem videris:\n14\u00a0sed in eo, quem elegerit Dominus, in una tribuum tuarum offeres hostias, et facies qu\u00e6cumque pr\u00e6cipio tibi.\n \n15 Sin autem comedere volueris, et te esus carnium delectaverit, occide, comede juxta benedictionem Domini Dei tui, quam dedit tibi in urbibus tuis: sive immundum fuerit, hoc est, maculatum et debile: sive mundum, hoc est, integrum et sine macula, quod offerri licet, sicut capream et cervum, comedes:\n16 absque esu dumtaxat sanguinis, quem super terram quasi aquam effundes.\n17 Non poteris comedere in oppidis tuis decimam frumenti, et vini, et olei tui, primogenita armentorum et pecorum, et omnia qu\u00e6 voveris, et sponte offerre volueris, et primitias manuum tuarum:\n18 sed coram Domino Deo tuo comedes ea in loco, quem elegerit Dominus Deus tuus, tu et filius tuus, et filia tua, et servus et famula, atque Levites qui manet in urbibus tuis: et l\u00e6taberis et reficieris coram Domino Deo tuo in cunctis ad qu\u00e6 extenderis manum tuam.\n19 Cave ne derelinquas Levitem in omni tempore quo versaris in terra.\n20 Quando dilataverit Dominus Deus tuus terminos tuos, sicut locutus est tibi, et volueris vesci carnibus, quas desiderat anima tua:\n21 locus autem, quem elegerit Dominus Deus tuus ut sit nomen ejus ibi, si procul fuerit, occides de armentis et pecoribus, qu\u00e6 habueris, sicut pr\u00e6cepi tibi, et comedes in oppidis tuis, ut tibi placet.\n22 Sicut comeditur caprea et cervus, ita vesceris eis: et mundus et immundus in commune vescentur.\n23 Hoc solum cave, ne sanguinem comedas: sanguis enim eorum pro anima est, et idcirco non debes animam comedere cum carnibus:\n24 sed super terram fundes quasi aquam,\n25 ut bene sit tibi et filiis tuis post te, cum feceris quod placet in conspectu Domini.\n26 Qu\u00e6 autem sanctificaveris, et voveris Domino, tolles, et venies ad locum, quem elegerit Dominus:\n27 et offeres oblationes tuas carnem et sanguinem super altare Domini Dei tui: sanguinem hostiarum fundes in altari; carnibus autem ipse vesceris.\n28 Observa et audi omnia qu\u00e6 ego pr\u00e6cipio tibi, ut bene sit tibi et filiis tuis post te in sempiternum, cum feceris quod bonum est et placitum in conspectu Domini Dei tui.\n29 Quando disperdiderit Dominus Deus tuus ante faciem tuam gentes, ad quas ingredieris possidendas, et possederis eas, atque habitaveris in terra earum:\n30 cave ne imiteris eas, postquam te fuerint intro\u00ebunte subvers\u00e6, et requiras c\u00e6remonias earum, dicens: Sicut coluerunt gentes ist\u00e6 deos suos, ita et ego colam.\n31 Non facies similiter Domino Deo tuo. Omnes enim abominationes, quas aversatur Dominus, fecerunt diis suis, offerentes filios et filias, et comburentes igni.\n32 Quod pr\u00e6cipio tibi, hoc tantum facito Domino: nec addas quidquam, nec minuas.","title":"Vulgate: Deuteronomy: Deuteronomy Chapter 12","type":"page"}
