{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/deu013.htm","path":"bib/vul/deu013.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/deu013.htm","text":"1 Si surrexerit in medio tui prophetes, aut qui somnium vidisse se dicat, et pr\u00e6dixerit signum atque portentum,\n2 et evenerit quod locutus est, et dixerit tibi: Eamus, et sequamur deos alienos quos ignoras, et serviamus eis:\n3 non audies verba prophet\u00e6 illius aut somniatoris: quia tentat vos Dominus Deus vester, ut palam fiat utrum diligatis eum an non, in toto corde, et in tota anima vestra.\n4 Dominum Deum vestrum sequimini, et ipsum timete, et mandata illius custodite, et audite vocem ejus: ipsi servietis, et ipsi adh\u00e6rebitis.\n5 Propheta autem ille aut fictor somniorum interficietur: quia locutus est ut vos averteret a Domino Deo vestro, qui eduxit vos de terra \u00c6gypti, et redemit vos de domo servitutis: ut errare te faceret de via, quam tibi pr\u00e6cepit Dominus Deus tuus: et auferes malum de medio tui.\n6 Si tibi voluerit persuadere frater tuus filius matris tu\u00e6, aut filius tuus vel filia, sive uxor qu\u00e6 est in sinu tuo, aut amicus, quem diligis ut animam tuam, clam dicens: Eamus, et serviamus diis alienis, quos ignoras tu, et patres tui,\n7 cunctarum in circuitu gentium, qu\u00e6 juxta vel procul sunt, ab initio usque ad finem terr\u00e6,\n8 non acquiescas ei, nec audias, neque parcat ei oculus tuus ut miserearis et occultes eum,\n9 sed statim interficies: sit primum manus tua super eum, et postea omnis populus mittat manum.\n10 Lapidibus obrutus necabitur: quia voluit te abstrahere a Domino Deo tuo, qui eduxit te de terra \u00c6gypti, de domo servitutis:\n11\u00a0ut omnis Isra\u00ebl audiens timeat, et nequaquam ultra faciat quippiam hujus rei simile.\n \n12 Si audieris in una urbium tuarum, quas Dominus Deus tuus dabit tibi ad habitandum, dicentes aliquos:\n13 Egressi sunt filii Belial de medio tui, et averterunt habitatores urbis su\u00e6, atque dixerunt: Eamus, et serviamus diis alienis quos ignoratis:\n14 quare sollicite et diligenter, rei veritate perspecta, si inveneris certum esse quod dicitur, et abominationem hanc opere perpetratam,\n15 statim percuties habitatores urbis illius in ore gladii, et delebis eam ac omnia qu\u00e6 in illa sunt, usque ad pecora.\n16 Quidquid etiam supellectilis fuerit, congregabis in medio platearum ejus, et cum ipsa civitate succendes, ita ut universa consumas Domino Deo tuo, et sit tumulus sempiternus. Non \u00e6dificabitur amplius,\n17 et non adh\u00e6rebit de illo anathemate quidquam in manu tua: ut avertatur Dominus ab ira furoris sui, et misereatur tui, multiplicetque te sicut juravit patribus tuis,\n18 quando audieris vocem Domini Dei tui custodiens omnia pr\u00e6cepta ejus, qu\u00e6 ego pr\u00e6cipio tibi hodie, ut facias quod placitum est in conspectu Domini Dei tui.","title":"Vulgate: Deuteronomy: Deuteronomy Chapter 13","type":"page"}
