{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/deu014.htm","path":"bib/vul/deu014.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/deu014.htm","text":"1 Filii estote Domini Dei vestri: non vos incidetis, nec facietis calvitium super mortuo:\n2 quoniam populus sanctus es Domino Deo tuo, et te elegit ut sis ei in populum peculiarem de cunctis gentibus, qu\u00e6 sunt super terram.\n3 Ne comedatis qu\u00e6 immunda sunt.\n4 Hoc est animal quod comedere debetis: bovem, et ovem, et capram,\n5 cervum et capream, bubalum, tragelaphum, pygargum, orygem, camelopardalum.\n6 Omne animal, quod in duas partes findit ungulam, et ruminat, comedetis.\n7 De his autem, qu\u00e6 ruminant, et ungulam non findunt, comedere non debetis, ut camelum, leporem, ch\u0153rogryllum: h\u00e6c, quia ruminant et non dividunt ungulam, immunda erunt vobis.\n8 Sus quoque, quoniam dividat ungulam et non ruminat, immunda erit. Carnibus eorum non vescemini, et cadavera non tangetis.\n9 H\u00e6c comedetis ex omnibus qu\u00e6 morantur in aquis: qu\u00e6 habent pinnulas et squamas, comedite:\n10 qu\u00e6 absque pinnulis et squamis sunt, ne comedatis, quia immunda sunt.\n11 Omnes aves mundas comedite.\n12 Immundas ne comedatis: aquilam scilicet, et gryphem, et hali\u00e6etum,\n13 ixion et vulturem ac milvum juxta genus suum:\n14 et omne corvini generis,\n15 et struthionem, ac noctuam, et larum, atque accipitrem juxta genus suum:\n16 herodium ac cygnum, et ibin,\n17 ac mergulum, porphyrionem, et nycticoracem,\n18 onocrotalum, et charadrium, singula in genere suo: upupam quoque et vespertilionem.\n19 Et omne quod reptat et pennulas habet, immundum erit, et non comedetur.\n20 Omne quod mundum est, comedite.\n21\u00a0Quidquid autem morticinum est, ne vescamini ex eo. Peregrino, qui intra portas tuas est, da ut comedat, aut vende ei: quia tu populus sanctus Domini Dei tui es. Non coques h\u00e6dum in lacte matris su\u00e6.\n \n22 Decimam partem separabis de cunctis fructibus tuis qui nascuntur in terra per annos singulos,\n23 et comedes in conspectu Domini Dei tui in loco quem elegerit, ut in eo nomen illius invocetur, decimam frumenti tui, et vini, et olei, et primogenita de armentis et ovibus tuis: ut discas timere Dominum Deum tuum omni tempore.\n24 Cum autem longior fuerit via, et locus quem elegerit Dominus Deus tuus, tibique benedixerit, nec potueris ad eum h\u00e6c cuncta portare,\n25 vendes omnia, et in pretium rediges, portabisque manu tua, et proficisceris ad locum quem elegerit Dominus Deus tuus:\n26 et emes ex eadem pecunia quidquid tibi placuerit, sive ex armentis, sive ex ovibus, vinum quoque et siceram, et omne quod desiderat anima tua: et comedes coram Domino Deo tuo, et epulaberis tu et domus tua:\n27 et Levites qui intra portas tuas est, cave ne derelinquas eum, quia non habet aliam partem in possessione tua.\n28 Anno tertio separabis aliam decimam ex omnibus qu\u00e6 nascuntur tibi eo tempore, et repones intra januas tuas.\n29 Venietque Levites qui aliam non habet partem nec possessionem tecum, et peregrinus ac pupillus et vidua, qui intra portas tuas sunt, et comedent et saturabuntur: ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in cunctis operibus manuum tuarum qu\u00e6 feceris.","title":"Vulgate: Deuteronomy: Deuteronomy Chapter 14","type":"page"}
