{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/deu017.htm","path":"bib/vul/deu017.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/deu017.htm","text":"1 Non immolabis Domino Deo tuo ovem, et bovem, in quo est macula, aut quippiam vitii: quia abominatio est Domino Deo tuo.\n2 Cum reperti fuerint apud te intra unam portarum tuarum, quas Dominus Deus tuus dabit tibi, vir aut mulier qui faciant malum in conspectu Domini Dei tui, et transgrediantur pactum illius,\n3 ut vadant et servant diis alienis, et adorent eos, solem et lunam, et omnem militiam c\u00e6li, qu\u00e6 non pr\u00e6cepi:\n4 et hoc tibi fuerit nuntiatum, audiensque inquisieris diligenter et verum esse repereris, et abominatio facta est in Isra\u00ebl:\n5 educes virum ac mulierem, qui rem sceleratissimam perpetrarunt, ad portas civitatis tu\u00e6, et lapidibus obruentur.\n6 In ore duorum aut trium testium peribit qui interficietur. Nemo occidatur, uno contra se dicente testimonium.\n7\u00a0Manus testium prima interficiet eum, et manus reliqui populi extrema mittetur: ut auferas malum de medio tui.\n \n8 Si difficile et ambiguum apud te judicium esse perspexeris inter sanguinem et sanguinem, causam et causam, lepram et lepram: et judicum intra portas tuas videris verba variari: surge, et ascende ad locum, quem elegerit Dominus Deus tuus.\n9 Veniesque ad sacerdotes Levitici generis, et ad judicem qui fuerit illo tempore: qu\u00e6resque ab eis, qui indicabunt tibi judicii veritatem.\n10 Et facies quodcumque dixerint qui pr\u00e6sunt loco quem elegerit Dominus, et docuerint te\n11 juxta legem ejus, sequerisque sententiam eorum, nec declinabis ad dexteram neque ad sinistram.\n12 Qui autem superbierit, nolens obedire sacerdotis imperio, qui eo tempore ministrat Domino Deo tuo, et decreto judicis, morietur homo ille, et auferes malum de Isra\u00ebl:\n13\u00a0cunctusque populus audiens timebit, ut nullus deinceps intumescat superbia.\n \n14 Cum ingressus fueris terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, et possederis eam, habitaverisque in illa, et dixeris: Constituam super me regem, sicut habent omnes per circuitum nationes:\n15 eum constitues, quem Dominus Deus tuus elegerit de numero fratrum tuorum. Non poteris alterius gentis hominem regem facere, qui non sit frater tuus.\n16 Cumque fuerit constitutus, non multiplicabit sibi equos, nec reducet populum in \u00c6gyptum, equitatus numero sublevatus, pr\u00e6sertim cum Dominus pr\u00e6ceperit vobis ut nequaquam amplius per eamdem viam revertamini.\n17 Non habebit uxores plurimas, qu\u00e6 alliciant animum ejus, neque argenti et auri immensa pondera.\n18 Postquam autem sederit in solio regni sui, describet sibi Deuteronomium legis hujus in volumine, accipiens exemplar a sacerdotibus Levitic\u00e6 tribus,\n19 et habebit secum, legetque illud omnibus diebus vit\u00e6 su\u00e6, ut discat timere Dominum Deum suum, et custodire verba et c\u00e6remonias ejus, qu\u00e6 in lege pr\u00e6cepta sunt.\n20 Nec elevetur cor ejus in superbiam super fratres suos, neque declinet in partem dexteram vel sinistram, ut longo tempore regnet ipse et filii ejus super Isra\u00ebl.","title":"Vulgate: Deuteronomy: Deuteronomy Chapter 17","type":"page"}
