{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/deu018.htm","path":"bib/vul/deu018.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/deu018.htm","text":"1 Non habebunt sacerdotes et Levit\u00e6, et omnes qui de eadem tribu sunt, partem et h\u00e6reditatem cum reliquo Isra\u00ebl, quia sacrificia Domini, et oblationes ejus comedent,\n2 et nihil aliud accipient de possessione fratrum suorum: Dominus enim ipse est h\u00e6reditas eorum, sicut locutus est illis.\n3 Hoc erit judicium sacerdotum a populo, et ab his qui offerunt victimas: sive bovem, sive ovem immolaverint, dabunt sacerdoti armum ac ventriculum:\n4 primitias frumenti, vini, et olei, et lanarum partem ex ovium tonsione.\n5 Ipsum enim elegit Dominus Deus tuus de cunctis tribubus tuis, ut stet, et ministret nomini Domini, ipse, et filii ejus in sempiternum.\n6 Si exierit Levites ex una urbium tuarum ex omni Isra\u00ebl in qua habitat, et voluerit venire, desiderans locum quem elegerit Dominus,\n7 ministrabit in nomine Domini Dei sui, sicut omnes fratres ejus Levit\u00e6, qui stabunt eo tempore coram Domino.\n8\u00a0Partem ciborum eamdem accipiet, quam et ceteri: excepto eo, quod in urbe sua ex paterna ei successione debetur.\n \n9 Quando ingressus fueris terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, cave ne imitari velis abominationes illarum gentium.\n10 Nec inveniatur in te qui lustret filium suum, aut filiam, ducens per ignem: aut qui ariolos sciscitetur, et observet somnia atque auguria, nec sit maleficus,\n11 nec incantator, nec qui pythones consulat, nec divinos, aut qu\u00e6rat a mortuis veritatem.\n12 Omnia enim h\u00e6c abominatur Dominus, et propter istiusmodi scelera delebit eos in introitu tuo.\n13 Perfectus eris, et absque macula cum Domino Deo tuo.\n14 Gentes ist\u00e6, quarum possidebis terram, augures et divinos audiunt: tu autem a Domino Deo tuo aliter institutus es.\n15 Prophetam de gente tua et de fratribus tuis, sicut me, suscitabit tibi Dominus Deus tuus: ipsum audies,\n16 ut petisti a Domino Deo tuo in Horeb, quando concio congregata est, atque dixisti: Ultra non audiam vocem Domini Dei mei, et ignem hunc maximum amplius non videbo, ne moriar.\n17 Et ait Dominus mihi: Bene omnia sunt locuti.\n18 Prophetam suscitabo eis de medio fratrum suorum similem tui: et ponam verba mea in ore ejus, loqueturque ad eos omnia qu\u00e6 pr\u00e6cepero illi.\n19 Qui autem verba ejus, qu\u00e6 loquetur in nomine meo, audire noluerit, ego ultor existam.\n20 Propheta autem qui arrogantia depravatus voluerit loqui in nomine meo, qu\u00e6 ego non pr\u00e6cepi illi ut diceret, aut ex nomine alienorum deorum, interficietur.\n21 Quod si tacita cogitatione responderis: Quomodo possum intelligere verbum, quod Dominus non est locutus?\n22 hoc habebis signum: quod in nomine Domini propheta ille pr\u00e6dixerit, et non evenerit: hoc Dominus non est locutus, sed per tumorem animi sui propheta confinxit: et idcirco non timebis eum.","title":"Vulgate: Deuteronomy: Deuteronomy Chapter 18","type":"page"}
