{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/deu020.htm","path":"bib/vul/deu020.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/deu020.htm","text":"1 Si exieris ad bellum contra hostes tuos, et videris equitatus et currus, et majorem quam tu habeas adversarii exercitus multitudinem, non timebis eos: quia Dominus Deus tuus tecum est, qui eduxit te de terra \u00c6gypti.\n2 Appropinquante autem jam pr\u00e6lio, stabit sacerdos ante aciem, et sic loquetur ad populum:\n3 Audi, Isra\u00ebl: vos hodie contra inimicos vestros pugnam committitis: non pertimescat cor vestrum, nolite metuere, nolite cedere, nec formidetis eos:\n4 quia Dominus Deus vester in medio vestri est, et pro vobis contra adversarios dimicabit, ut eruat vos de periculo.\n5 Duces quoque per singulas turmas audiente exercitu proclamabunt: Quis est homo qui \u00e6dificavit domum novam, et non dedicavit eam? vadat, et revertatur in domum suam, ne forte moriatur in bello, et alius dedicet eam.\n6 Quis est homo qui plantavit vineam, et necdum fecit eam esse communem, de qua vesci omnibus liceat? vadat, et revertatur in domum suam, ne forte moriatur in bello, et alius homo ejus fungatur officio.\n7 Quis est homo, qui despondit uxorem, et non accepit eam? vadat, et revertatur in domum suam, ne forte moriatur in bello, et alius homo accipiat eam.\n8 His dictis addent reliqua, et loquentur ad populum: Quis est homo formidolosus, et corde pavido? vadat, et revertatur in domum suam, ne pavere faciat corda fratrum suorum, sicut ipse timore perterritus est.\n9\u00a0Cumque siluerint duces exercitus, et finem loquendi fecerint, unusquisque suos ad bellandum cuneos pr\u00e6parabit.\n \n10 Siquando accesseris ad expugnandam civitatem, offeres ei primum pacem.\n11 Si receperit, et aperuerit tibi portas, cunctus populus, qui in ea est, salvabitur, et serviet tibi sub tributo.\n12 Sin autem f\u0153dus inire noluerit, et c\u0153perit contra te bellum, oppugnabis eam.\n13 Cumque tradiderit Dominus Deus tuus illam in manu tua, percuties omne quod in ea generis masculini est, in ore gladii,\n14 absque mulieribus et infantibus, jumentis et ceteris qu\u00e6 in civitate sunt. Omnem pr\u00e6dam exercitui divides, et comedes de spoliis hostium tuorum, qu\u00e6 Dominus Deus tuus dederit tibi.\n15 Sic facies cunctis civitatibus, qu\u00e6 a te procul valde sunt, et non sunt de his urbibus, quas in possessionem accepturus es.\n16 De his autem civitatibus, qu\u00e6 dabuntur tibi, nullum omnino permittes vivere:\n17 sed interficies in ore gladii, Heth\u00e6um videlicet, et Amorrh\u00e6um, et Chanan\u00e6um, Pherez\u00e6um, et Hev\u00e6um, et Jebus\u00e6um, sicut pr\u00e6cepit tibi Dominus Deus tuus:\n18 ne forte doceant vos facere cunctas abominationes, quas ipsi operati sunt diis suis, et peccetis in Dominum Deum vestrum.\n19 Quando obsederis civitatem multo tempore, et munitionibus circumdederis ut expugnes eam, non succides arbores, de quibus vesci potest, nec securibus per circuitum debes vastare regionem: quoniam lignum est, et non homo, nec potest bellantium contra te augere numerum.\n20 Si qua autem ligna non sunt pomifera, sed agrestia, et in ceteros apta usus, succide, et instrue machinas, donec capias civitatem, qu\u00e6 contra te dimicat.","title":"Vulgate: Deuteronomy: Deuteronomy Chapter 20","type":"page"}
