{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/deu026.htm","path":"bib/vul/deu026.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/deu026.htm","text":"1 Cumque intraveris terram, quam Dominus Deus tuus tibi daturus est possidendam, et obtinueris eam, atque habitaveris in ea:\n2 tolles de cunctis frugibus tuis primitias, et pones in cartallo, pergesque ad locum quem Dominus Deus tuus elegerit, ut ibi invocetur nomen ejus:\n3 accedesque ad sacerdotem, qui fuerit in diebus illis, et dices ad eum: Profiteor hodie coram Domino Deo tuo, quod ingressus sum in terram, pro qua juravit patribus nostris, ut daret eam nobis.\n4 Suscipiensque sacerdos cartallum de manu tua, ponet ante altare Domini Dei tui:\n5 et loqueris in conspectu Domini Dei tui: Syrus persequebatur patrem meum, qui descendit in \u00c6gyptum, et ibi peregrinatus est in paucissimo numero: crevitque in gentem magnam ac robustam et infinit\u00e6 multitudinis.\n6 Afflixeruntque nos \u00c6gyptii, et persecuti sunt, imponentes onera gravissima:\n7 et clamavimus ad Dominum Deum patrum nostrorum: qui exaudivit nos, et respexit humilitatem nostram, et laborem, atque angustiam:\n8 et eduxit nos de \u00c6gypto in manu forti, et brachio extento, in ingenti pavore, in signis atque portentis:\n9 et introduxit ad locum istum, et tradidit nobis terram lacte et melle manantem.\n10 Et idcirco nunc offero primitias frugum terr\u00e6, quam Dominus dedit mihi. Et dimittes eas in conspectu Domini Dei tui, et adorato Domino Deo tuo.\n11\u00a0Et epulaberis in omnibus bonis, qu\u00e6 Dominus Deus tuus dederit tibi et domui tu\u00e6, tu et Levites, et advena qui tecum est.\n \n12 Quando compleveris decimam cunctarum frugum tuarum, anno decimarum tertio, dabis Levit\u00e6, et adven\u00e6, et pupillo et vidu\u00e6, ut comedant intra portas tuas, et saturentur:\n13 loquerisque in conspectu Domini Deo tui: Abstuli quod sanctificatum est de domo mea, et dedi illud Levit\u00e6 et adven\u00e6, et pupillo ac vidu\u00e6, sicut jussisti mihi: non pr\u00e6terivi mandata tua, nec sum oblitus imperii tui.\n14 Non comedi ex eis in luctu meo, nec separavi ea in qualibet immunditia, nec expendi ex his quidquam in re funebri. Obedivi voci Domini Dei mei, et feci omnia sicut pr\u00e6cepisti mihi.\n15\u00a0Respice de sanctuario tuo, et de excelso c\u00e6lorum habitaculo, et benedic populo tuo Isra\u00ebl, et terr\u00e6, quam dedisti nobis, sicut jurasti patribus nostris, terr\u00e6 lacte et melle mananti.\n \n16 Hodie Dominus Deus tuus pr\u00e6cepit tibi ut facias mandata h\u00e6c atque judicia: et custodias et impleas ex toto corde tuo, et ex tota anima tua.\n17 Dominum elegisti hodie, ut sit tibi Deus, et ambules in viis ejus, et custodias c\u00e6remonias illius, et mandata atque judicia, et obedias ejus imperio.\n18 Et Dominus elegit te hodie ut sis ei populus peculiaris, sicut locutus est tibi, et custodias omnia pr\u00e6cepta illius:\n19 et faciat te excelsiorem cunctis gentibus quas creavit, in laudem, et nomen, et gloriam suam: ut sis populus sanctus Domini Dei tui, sicut locutus est.","title":"Vulgate: Deuteronomy: Deuteronomy Chapter 26","type":"page"}
