{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/deu027.htm","path":"bib/vul/deu027.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/deu027.htm","text":"1 Pr\u00e6cepit autem Moyses et seniores Isra\u00ebl populo, dicentes: Custodite omne mandatum quod pr\u00e6cipio vobis hodie.\n2 Cumque transieritis Jordanem in terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, eriges ingentes lapides, et calce l\u00e6vigabis eos,\n3 ut possis in eis scribere omnia verba legis hujus, Jordane transmisso: ut intro\u00ebas terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, terram lacte et melle manantem, sicut juravit patribus tuis.\n4 Quando ergo transieritis Jordanem, erigite lapides, quos ego hodie pr\u00e6cipio vobis in monte Hebal, et l\u00e6vigabis eos calce:\n5 et \u00e6dificabis ibi altare Domino Deo tuo de lapidibus, quos ferrum non tetigit,\n6 et de saxis informibus et impolitis: et offeres super eo holocausta Domino Deo tuo,\n7 et immolabis hostias pacificas, comedesque ibi, et epulaberis coram Domino Deo tuo.\n8 Et scribes super lapides omnia verba legis hujus plane et lucide.\n9 Dixeruntque Moyses et sacerdotes Levitici generis ad omnem Isra\u00eblem: Attende, et audi, Isra\u00ebl: hodie factus es populus Domini Dei tui:\n10\u00a0audies vocem ejus, et facies mandata atque justitias, quas ego pr\u00e6cipio tibi.\n \n11 Pr\u00e6cepitque Moyses populo in die illo, dicens:\n12 Hi stabunt ad benedicendum populo super montem Garizim, Jordane transmisso: Simeon, Levi, Judas, Issachar, Joseph, et Benjamin.\n13 Et e regione isti stabunt ad maledicendum in monte Hebal: Ruben, Gad, et Aser, et Zabulon, Dan, et Nephthali.\n14 Et pronuntiabunt Levit\u00e6, dicentque ad omnes viros Isra\u00ebl excelsa voce:\n15 Maledictus homo qui facit sculptile et conflatile, abominationem Domini, opus manuum artificum, ponetque illud in abscondito: et respondebit omnis populus, et dicet: Amen.\n16 Maledictus qui non honorat patrem suum, et matrem: et dicet omnis populus: Amen.\n17 Maledictus qui transfert terminos proximi sui: et dicet omnis populus: Amen.\n18 Maledictus qui errare facit c\u00e6cum in itinere: et dicet omnis populus: Amen.\n19 Maledictus qui pervertit judicium adven\u00e6, pupilli et vidu\u00e6: et dicet omnis populus: Amen.\n20 Maledictus qui dormit cum uxore patris sui, et revelat operimentum lectuli ejus: et dicet omnis populus: Amen.\n21 Maledictus qui dormit cum omni jumento: et dicet omnis populus: Amen.\n22 Maledictus qui dormit cum sorore sua, filia patris sui, vel matris su\u00e6: et dicet omnis populus: Amen.\n23 Maledictus qui dormit cum socru sua: et dicet omnis populus: Amen.\n24 Maledictus qui clam percusserit proximum suum: et dicet omnis populus: Amen.\n25 Maledictus qui accipit munera, ut percutiat animam sanguinis innocentis: et dicet omnis populus: Amen.\n26 Maledictus qui non permanet in sermonibus legis hujus, nec eos opere perficit: et dicet omnis populus: Amen.","title":"Vulgate: Deuteronomy: Deuteronomy Chapter 27","type":"page"}
