{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/deu028.htm","path":"bib/vul/deu028.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/deu028.htm","text":"1 Si autem audieris vocem Domini Dei tui, ut facias atque custodias omnia mandata ejus, qu\u00e6 ego pr\u00e6cipio tibi hodie, faciet te Dominus Deus tuus excelsiorem cunctis gentibus, qu\u00e6 versantur in terra.\n2 Venientque super te univers\u00e6 benedictiones ist\u00e6, et apprehendent te: si tamen pr\u00e6cepta ejus audieris.\n3 Benedictus tu in civitate, et benedictus in agro.\n4 Benedictus fructus ventris tui, et fructus terr\u00e6 tu\u00e6, fructusque jumentorum tuorum, greges armentorum tuorum, et caul\u00e6 ovium tuarum.\n5 Benedicta horrea tua, et benedict\u00e6 reliqui\u00e6 tu\u00e6.\n6 Benedictus eris tu ingrediens et egrediens.\n7 Dabit Dominus inimicos tuos, qui consurgunt adversum te, corruentes in conspectu tuo: per unam viam venient contra te, et per septem fugient a facie tua.\n8 Emittet Dominus benedictionem super cellaria tua, et super omnia opera manuum tuarum: benedicetque tibi in terra, quam acceperis.\n9 Suscitabit te Dominus sibi in populum sanctum, sicut juravit tibi: si custodieris mandata Domini Dei tui, et ambulaveris in viis ejus.\n10 Videbuntque omnes terrarum populi quod nomen Domini invocatum sit super te, et timebunt te.\n11 Abundare te faciet Dominus omnibus bonis, fructu uteri tui, et fructu jumentorum tuorum, fructu terr\u00e6 tu\u00e6, quam juravit Dominus patribus tuis ut daret tibi.\n12 Aperiet Dominus thesaurum suum optimum, c\u00e6lum, ut tribuat pluviam terr\u00e6 tu\u00e6 in tempore suo: benedicetque cunctis operibus manuum tuarum. Et f\u0153nerabis gentibus multis, et ipse a nullo f\u0153nus accipies.\n13 Constituet te Dominus in caput, et non in caudam: et eris semper supra, et non subter: si tamen audieris mandata Domini Dei tui qu\u00e6 ego pr\u00e6cipio tibi hodie, et custodieris et feceris,\n14\u00a0ac non declinaveris ab eis nec ad dexteram, nec ad sinistram, nec secutus fueris deos alienos, neque colueris eos.\n \n15 Quod si audire nolueris vocem Domini Dei tui, ut custodias, et facias omnia mandata ejus et c\u00e6remonias, quas ego pr\u00e6cipio tibi hodie, venient super te omnes maledictiones ist\u00e6, et apprehendent te.\n16 Maledictus eris in civitate, maledictus in agro.\n17 Maledictum horreum tuum, et maledict\u00e6 reliqui\u00e6 tu\u00e6.\n18 Maledictus fructus ventris tui, et fructus terr\u00e6 tu\u00e6, armenta boum tuorum, et greges ovium tuarum.\n19 Maledictus eris ingrediens, et maledictus egrediens.\n20 Mittet Dominus super te famem et esuriem, et increpationem in omnia opera tua, qu\u00e6 tu facies: donec conterat te, et perdat velociter, propter adinventiones tuas pessimas in quibus reliquisti me.\n21\u00a0Adjungat tibi Dominus pestilentiam, donec consumat te de terra ad quam ingredieris possidendam.\n \n22 Percutiat te Dominus egestate, febri et frigore, ardore et \u00e6stu, et a\u00ebre corrupto ac rubigine, et persequatur donec pereas.\n23 Sit c\u00e6lum, quod supra te est, \u00e6neum: et terra, quam calcas, ferrea.\n24 Det Dominus imbrem terr\u00e6 tu\u00e6 pulverem, et de c\u00e6lo descendat super te cinis, donec conteraris.\n25 Tradat te Dominus corruentem ante hostes tuos: per unam viam egrediaris contra eos, et per septem fugias, et dispergaris per omnia regna terr\u00e6,\n26 sitque cadaver tuum in escam cunctis volatilibus c\u00e6li, et bestiis terr\u00e6, et non sit qui abigat.\n27 Percutiat te Dominus ulcere \u00c6gypti, et partem corporis, per quam stercora egeruntur, scabie quoque et prurigine: ita ut curari nequeas.\n28 Percutiat te Dominus amentia et c\u00e6citate ac furore mentis,\n29 et palpes in meridie sicut palpare solet c\u00e6cus in tenebris, et non dirigas vias tuas. Omnique tempore calumniam sustineas, et opprimaris violentia, nec habeas qui liberet te.\n30 Uxorem accipias, et alius dormiat cum ea. Domum \u00e6difices, et non habites in ea. Plantes vineam, et non vindemies eam.\n31 Bos tuus immoletur coram te, et non comedas ex eo. Asinus tuus rapiatur in conspectu tuo, et non reddatur tibi. Oves tu\u00e6 dentur inimicis tuis, et non sit qui te adjuvet.\n32 Filii tui et fili\u00e6 tu\u00e6 tradantur alteri populo, videntibus oculis tuis, et deficientibus ad conspectum eorum tota die, et non sit fortitudo in manu tua.\n33 Fructus terr\u00e6 tu\u00e6, et omnes labores tuos, comedat populus quem ignoras: et sis semper calumniam sustinens, et oppressus cunctis diebus,\n34 et stupens ad terrorem eorum qu\u00e6 videbunt oculi tui.\n35 Percutiat te Dominus ulcere pessimo in genibus et in suris, sanarique non possis a planta pedis usque ad verticem tuum.\n36 Ducet te Dominus, et regem tuum, quem constitueris super te, in gentem, quam ignoras tu et patres tui: et servies ibi diis alienis, ligno et lapidi.\n37 Et eris perditus in proverbium ac fabulam omnibus populis, ad quos te introduxerit Dominus.\n38 Sementem multam jacies in terram, et modicum congregabis: quia locust\u00e6 devorabunt omnia.\n39 Vineam plantabis, et fodies: et vinum non bibes, nec colliges ex ea quippiam: quoniam vastabitur vermibus.\n40 Olivas habebis in omnibus terminis tuis, et non ungeris oleo: quia defluent, et peribunt.\n41 Filios generabis et filias, et non frueris eis: quoniam ducentur in captivitatem.\n42 Omnes arbores tuas et fruges terr\u00e6 tu\u00e6 rubigo consumet.\n43 Advena, qui tecum versatur in terra, ascendet super te, eritque sublimior: tu autem descendes, et eris inferior.\n44 Ipse f\u0153nerabit tibi, et tu non f\u0153nerabis ei. Ipse erit in caput, et tu eris in caudam.\n45 Et venient super te omnes maledictiones ist\u00e6, et persequentes apprehendent te, donec intereas: quia non audisti vocem Domini Dei tui, nec servasti mandata ejus et c\u00e6remonias, quas pr\u00e6cepit tibi.\n46 Et erunt in te signa atque prodigia, et in semine tuo usque in sempiternum:\n47 eo quod non servieris Domino Deo tuo in gaudio, cordisque l\u00e6titia, propter rerum omnium abundantiam.\n48\u00a0Servies inimico tuo, quem immittet tibi Dominus, in fame, et siti, et nuditate, et omni penuria: et ponet jugum ferreum super cervicem tuam, donec te conterat.\n \n49 Adducet Dominus super te gentem de longinquo, et de extremis terr\u00e6 finibus in similitudinem aquil\u00e6 volantis cum impetu, cujus linguam intelligere non possis:\n50 gentem procacissimam, qu\u00e6 non deferat seni, nec misereatur parvuli,\n51 et devoret fructum jumentorum tuorum, ac fruges terr\u00e6 tu\u00e6: donec intereas, et non relinquat tibi triticum, vinum, et oleum, armenta boum, et greges ovium: donec te disperdat,\n52 et conterat in cunctis urbibus tuis, et destruantur muri tui firmi atque sublimes, in quibus habebas fiduciam in omni terra tua. Obsideberis intra portas tuas in omni terra tua, quam dabit tibi Dominus Deus tuus:\n53 et comedes fructum uteri tui, et carnes filiorum tuorum et filiarum tuarum, quas dederit tibi Dominus Deus tuus, in angustia et vastitate qua opprimet te hostis tuus.\n54 Homo delicatus in te, et luxuriosus valde, invidebit fratri suo, et uxori, qu\u00e6 cubat in sinu suo,\n55 ne det eis de carnibus filiorum suorum, quas comedet: eo quod nihil aliud habeat in obsidione et penuria, qua vastaverint te inimici tui intra omnes portas tuas.\n56 Tenera mulier et delicata, qu\u00e6 super terram ingredi non valebat, nec pedis vestigium figere, propter mollitiem et teneritudinem nimiam, invidebit viro suo, qui cubat in sinu ejus, super filii et fili\u00e6 carnibus,\n57 et illuvie secundarum, qu\u00e6 egrediuntur de medio feminum ejus, et super liberis qui eadem hora nati sunt. Comedent enim eos clam propter rerum omnium penuriam in obsidione et vastitate, qua opprimet te inimicus tuus intra portas tuas.\n58 Nisi custodieris et feceris omnia verba legis hujus, qu\u00e6 scripta sunt in hoc volumine, et timueris nomen ejus gloriosum et terribile, hoc est, Dominum Deum tuum:\n59 augebit Dominus plagas tuas, et plagas seminis tui, plagas magnas et perseverantes, infirmitates pessimas et perpetuas:\n60 et convertet in te omnes afflictiones \u00c6gypti, quas timuisti, et adh\u00e6rebunt tibi.\n61 Insuper et universos languores, et plagas, qu\u00e6 non sunt script\u00e6 in volumine legis hujus, inducet Dominus super te, donec te conterat:\n62 et remanebitis pauci numero, qui prius eratis sicut astra c\u00e6li pr\u00e6 multitudine, quoniam non audisti vocem Domini Dei tui.\n63\u00a0Et sicut ante l\u00e6tatus est Dominus super vos, bene vobis faciens, vosque multiplicans: sic l\u00e6tabitur disperdens vos atque subvertens, ut auferamini de terra, ad quam ingredieris possidendam.\n \n64 Disperget te Dominus in omnes populos, a summitate terr\u00e6 usque ad terminos ejus: et servies ibi diis alienis, quos et tu ignoras et patres tui, lignis et lapidibus.\n65 In gentibus quoque illis non quiesces, neque erit requies vestigio pedis tui. Dabit enim tibi Dominus ibi cor pavidum, et deficientes oculos, et animam consumptam m\u0153rore:\n66 et erit vita tua quasi pendens ante te. Timebis nocte et die, et non credes vit\u00e6 tu\u00e6.\n67 Mane dices: Quis mihi det vesperum? et vespere: Quis mihi det mane? propter cordis tui formidinem, qua terreberis, et propter ea, qu\u00e6 tuis videbis oculis.\n68 Reducet te Dominus classibus in \u00c6gyptum per viam de qua dixit tibi ut eam amplius non videres. Ibi venderis inimicis tuis in servos et ancillas, et non erit qui emat.","title":"Vulgate: Deuteronomy: Deuteronomy Chapter 28","type":"page"}
