{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/deu029.htm","path":"bib/vul/deu029.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/deu029.htm","text":"1\u00a0H\u00e6c sunt verba f\u0153deris quod pr\u00e6cepit Dominus Moysi ut feriret cum filiis Isra\u00ebl in terra Moab: pr\u00e6ter illud f\u0153dus, quod cum eis pepigit in Horeb.\n \n2 Vocavitque Moyses omnem Isra\u00ebl, et dixit ad eos: Vos vidistis universa, qu\u00e6 fecit Dominus coram vobis in terra \u00c6gypti Pharaoni, et omnibus servis ejus, univers\u00e6que terr\u00e6 illius,\n3 tentationes magnas, quas viderunt oculi tui, signa illa, portentaque ingentia,\n4 et non dedit vobis Dominus cor intelligens, et oculos videntes, et aures qu\u00e6 possunt audire, usque in pr\u00e6sentem diem.\n5 Adduxit vos quadraginta annis per desertum: non sunt attrita vestimenta vestra, nec calceamenta pedum vestrorum vetustate consumpta sunt.\n6 Panem non comedistis, vinum et siceram non bibistis: ut sciretis quia ego sum Dominus Deus vester.\n7 Et venistis ad hunc locum: egressusque est Sehon rex Hesebon, et Og rex Basan, occurrentes nobis ad pugnam. Et percussimus eos,\n8 et tulimus terram eorum, ac tradidimus possidendam Ruben et Gad, et dimidi\u00e6 tribui Manasse.\n9\u00a0Custodite ergo verba pacti hujus, et implete ea: ut intelligatis universa qu\u00e6 facitis.\n \n10 Vos statis hodie cuncti coram Domino Deo vestro, principes vestri, et tribus, ac majores natu, atque doctores, omnis populus Isra\u00ebl,\n11 liberi et uxores vestr\u00e6, et advena qui tecum moratur in castris, exceptis lignorum c\u00e6soribus, et his qui comportant aquas:\n12 ut transeas in f\u0153dere Domini Dei tui, et in jurejurando quod hodie Dominus Deus tuus percutit tecum:\n13 ut suscitet te sibi in populum, et ipse sit Deus tuus sicut locutus est tibi, et sicut juravit patribus tuis, Abraham, Isaac, et Jacob.\n14 Nec vobis solis ego hoc f\u0153dus ferio, et h\u00e6c juramenta confirmo,\n15 sed cunctis pr\u00e6sentibus et absentibus.\n16 Vos enim nostis quomodo habitaverimus in terra \u00c6gypti, et quomodo transierimus per medium nationum, quas transeuntes\n17\u00a0vidistis abominationes et sordes, id est, idola eorum, lignum et lapidem, argentum et aurum, qu\u00e6 colebant.\n \n18 Ne forte sit inter vos vir aut mulier, familia aut tribus, cujus cor aversum est hodie a Domino Deo nostro, ut vadat et serviat diis illarum gentium: et sit inter vos radix germinans fel et amaritudinem.\n19 Cumque audierit verba juramenti hujus, benedicat sibi in corde suo, dicens: Pax erit mihi, et ambulabo in pravitate cordis mei: et absumat ebria sitientem,\n20 et Dominus non ignoscat ei: sed tunc quam maxime furor ejus fumet, et zelus contra hominem illum, et sedeant super eum omnia maledicta, qu\u00e6 scripta sunt in hoc volumine: et deleat Dominus nomen ejus sub c\u00e6lo,\n21\u00a0et consumat eum in perditionem ex omnibus tribubus Isra\u00ebl, juxta maledictiones, qu\u00e6 in libro legis hujus ac f\u0153deris continentur.\n \n22 Dicetque sequens generatio, et filii qui nascentur deinceps, et peregrini qui de longe venerint, videntes plagas terr\u00e6 illius, et infirmitates, quibus eam afflixerit Dominus,\n23 sulphure, et salis ardore comburens, ita ut ultra non seratur, nec virens quippiam germinet, in exemplum subversionis Sodom\u00e6 et Gomorrh\u00e6, Adam\u00e6 et Seboim, quas subvertit Dominus in ira et furore suo.\n24 Et dicent omnes gentes: Quare sic fecit Dominus terr\u00e6 huic? qu\u00e6 est h\u00e6c ira furoris ejus immensa?\n25 Et respondebunt: Quia dereliquerunt pactum Domini, quod pepigit cum patribus eorum, quando eduxit eos de terra \u00c6gypti:\n26 et servierunt diis alienis, et adoraverunt eos, quos nesciebant, et quibus non fuerant attributi:\n27 idcirco iratus est furor Domini contra terram istam, ut induceret super eam omnia maledicta, qu\u00e6 in hoc volumine scripta sunt:\n28 et ejecit eos de terra sua in ira et in furore, et in indignatione maxima, projecitque in terram alienam, sicut hodie comprobatur.\n29 Abscondita, Domino Deo nostro; qu\u00e6 manifesta sunt, nobis et filiis nostris usque in sempiternum, ut faciamus universa verba legis hujus.","title":"Vulgate: Deuteronomy: Deuteronomy Chapter 29","type":"page"}
