{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/deu030.htm","path":"bib/vul/deu030.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/deu030.htm","text":"1 Cum ergo venerint super te omnes sermones isti, benedictio sive maledictio, quam proposui in conspectu tuo: et ductus p\u0153nitudine cordis tui in universis gentibus, in quas disperserit te Dominus Deus tuus,\n2 et reversus fueris ad eum, et obedieris ejus imperiis, sicut ego hodie pr\u00e6cipio tibi, cum filiis tuis, in toto corde tuo, et in tota anima tua:\n3 reducet Dominus Deus tuus captivitatem tuam, ac miserebitur tui, et rursum congregabit te de cunctis populis, in quos te ante dispersit.\n4 Si ad cardines c\u00e6li fueris dissipatus, inde te retrahet Dominus Deus tuus,\n5 et assumet, atque introducet in terram, quam possederunt patres tui, et obtinebis eam: et benedicens tibi, majoris numeri te esse faciat quam fuerunt patres tui.\n6 Circumcidet Dominus Deus tuus cor tuum, et cor seminis tui, ut diligas Dominum Deum tuum in toto corde tuo, et in tota anima tua, ut possis vivere.\n7 Omnes autem maledictiones has convertet super inimicos tuos, et eos qui oderunt te et persequuntur.\n8 Tu autem reverteris, et audies vocem Domini Dei tui, faciesque universa mandata qu\u00e6 ego pr\u00e6cipio tibi hodie:\n9 et abundare te faciet Dominus Deus tuus in cunctis operibus manuum tuarum, in sobole uteri tui, et in fructu jumentorum tuorum, in ubertate terr\u00e6 tu\u00e6, et in rerum omnium largitate. Revertetur enim Dominus, ut gaudeat super te in omnibus bonis, sicut gavisus est in patribus tuis:\n10\u00a0si tamen audieris vocem Domini Dei tui, et custodieris pr\u00e6cepta ejus et c\u00e6remonias, qu\u00e6 in hac lege conscripta sunt: et revertaris ad Dominum Deum tuum in toto corde tuo, et in tota anima tua.\n \n11 Mandatum hoc, quod ego pr\u00e6cipio tibi hodie, non supra te est, neque procul positum,\n12 nec in c\u00e6lo situm, ut possis dicere: Quis nostrum valet ad c\u00e6lum ascendere, ut deferat illud ad nos, et audiamus atque opere compleamus?\n13 neque trans mare positum: ut causeris, et dicas: Quis ex nobis poterit transfretare mare, et illud ad nos usque deferre, ut possimus audire et facere quod pr\u00e6ceptum est?\n14 sed juxta te est sermo valde, in ore tuo, et in corde tuo, ut facias illum.\n15 Considera quod hodie proposuerim in conspectu tuo, vitam et bonum, et e contrario mortem et malum:\n16 ut diligas Dominum Deum tuum, et ambules in viis ejus, et custodias mandata illius ac c\u00e6remonias atque judicia: et vivas, atque multiplicet te, benedicatque tibi in terra, ad quam ingredieris possidendam.\n17 Si autem aversum fuerit cor tuum, et audire nolueris, atque errore deceptus adoraveris deos alienos, et servieris eis:\n18 pr\u00e6dico tibi hodie quod pereas, et parvo tempore moreris in terra, ad quam, Jordane transmisso, ingredieris possidendam.\n19 Testes invoco hodie c\u00e6lum et terram, quod proposuerim vobis vitam et mortem, benedictionem et maledictionem. Elige ergo vitam, ut et tu vivas, et semen tuum:\n20 et diligas Dominum Deum tuum, atque obedias voci ejus, et illi adh\u00e6reas (ipse est enim vita tua, et longitudo dierum tuorum), ut habites in terra, pro qua juravit Dominus patribus tuis, Abraham, Isaac, et Jacob, ut daret eam illis.","title":"Vulgate: Deuteronomy: Deuteronomy Chapter 30","type":"page"}
