{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/deu031.htm","path":"bib/vul/deu031.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/deu031.htm","text":"1 Abiit itaque Moyses, et locutus est omnia verba h\u00e6c ad universum Isra\u00ebl,\n2 et dixit ad eos: Centum viginti annorum sum hodie; non possum ultra egredi et ingredi, pr\u00e6sertim cum et Dominus dixerit mihi: Non transibis Jordanem istum.\n3 Dominus ergo Deus tuus transibit ante te: ipse delebit omnes gentes has in conspectu tuo, et possidebis eas: et Josue iste transibit ante te, sicut locutus est Dominus.\n4 Facietque Dominus eis sicut fecit Sehon et Og regibus Amorrh\u00e6orum, et terr\u00e6 eorum, delebitque eos.\n5 Cum ergo et hos tradiderit vobis, similiter facietis eis, sicut pr\u00e6cepi vobis.\n6\u00a0Viriliter agite, et confortamini: nolite timere, nec paveatis ad conspectum eorum: quia Dominus Deus tuus ipse est ductor tuus, et non dimittet, nec derelinquet te.\n \n7 Vocavitque Moyses Josue, et dixit ei coram omni Isra\u00ebl: Confortare, et esto robustus: tu enim introduces populum istum in terram, quam daturum se patribus eorum juravit Dominus, et tu eam sorte divides.\n8\u00a0Et Dominus qui ductor est vester, ipse erit tecum: non dimittet, nec derelinquet te: noli timere, nec paveas.\n \n9 Scripsit itaque Moyses legem hanc, et tradidit eam sacerdotibus filiis Levi, qui portabant arcam f\u0153deris Domini, et cunctis senioribus Isra\u00ebl.\n10 Pr\u00e6cepitque eis, dicens: Post septem annos, anno remissionis, in solemnitate tabernaculorum,\n11 convenientibus cunctis ex Isra\u00ebl, ut appareant in conspectu Domini Dei tui in loco quem elegerit Dominus, leges verba legis hujus coram omni Isra\u00ebl, audientibus eis,\n12 et in unum omni populo congregato, tam viris quam mulieribus, parvulis, et advenis, qui sunt intra portas tuas: ut audientes discant, et timeant Dominum Deum vestrum, et custodiant, impleantque omnes sermones legis hujus.\n13\u00a0Filii quoque eorum qui nunc ignorant, ut audire possint, et timeant Dominum Deum suum cunctis diebus quibus versantur in terra, ad quam vos, Jordane transmisso, pergitis obtinendam.\n \n14 Et ait Dominus ad Moysen: Ecce prope sunt dies mortis tu\u00e6: voca Josue, et state in tabernaculo testimonii, ut pr\u00e6cipiam ei. Abierunt ergo Moyses et Josue, et steterunt in tabernaculo testimonii:\n15 apparuitque Dominus ibi in columna nubis, qu\u00e6 stetit in introitu tabernaculi.\n16 Dixitque Dominus ad Moysen: Ecce tu dormies cum patribus tuis, et populus iste consurgens fornicabitur post deos alienos in terra, ad quam ingreditur ut habitet in ea: ibi derelinquet me, et irritum faciet f\u0153dus, quod pepigi cum eo.\n17 Et irascetur furor meus contra eum in die illo: et derelinquam eum, et abscondam faciem meam ab eo, et erit in devorationem: invenient eum omnia mala et afflictiones, ita ut dicat in illo die: Vere quia non est Deus mecum, invenerunt me h\u00e6c mala.\n18\u00a0Ego autem abscondam, et celabo faciem meam in die illo propter omnia mala, qu\u00e6 fecit, quia secutus est deos alienos.\n \n19 Nunc itaque scribite vobis canticum istud, et docete filios Isra\u00ebl: ut memoriter teneant, et ore decantent, et sit mihi carmen istud pro testimonio inter filios Isra\u00ebl.\n20 Introducam enim eum in terram, pro qua juravi patribus ejus, lacte et melle manantem. Cumque comederint, et saturati, crassique fuerint, avertentur ad deos alienos, et servient eis: detrahentque mihi, et irritum facient pactum meum.\n21 Postquam invenerint eum mala multa et afflictiones, respondebit ei canticum istud pro testimonio, quod nulla delebit oblivio ex ore seminis sui. Scio enim cogitationes ejus, qu\u00e6 facturus sit hodie, antequam introducam eum in terram, quam ei pollicitus sum.\n22 Scripsit ergo Moyses canticum, et docuit filios Isra\u00ebl.\n23\u00a0Pr\u00e6cepitque Dominus Josue filio Nun, et ait: Confortare, et esto robustus: tu enim introduces filios Isra\u00ebl in terram, quam pollicitus sum, et ego ero tecum.\n \n24 Postquam ergo scripsit Moyses verba legis hujus in volumine, atque complevit,\n25 pr\u00e6cepit Levitis, qui portabant arcam f\u0153deris Domini, dicens:\n26 Tollite librum istum, et ponite eum in latere arc\u00e6 f\u0153deris Domini Dei vestri: ut sit ibi contra te in testimonium.\n27 Ego enim scio contentionem tuam, et cervicem tuam durissimam. Adhuc vivente me et ingrediente vobiscum, semper contentiose egistis contra Dominum: quanto magis cum mortuus fuero?\n28 Congregate ad me omnes majores natu per tribus vestras, atque doctores, et loquar audientibus eis sermones istos, et invocabo contra eos c\u00e6lum et terram.\n29\u00a0Novi enim quod post mortem meam inique agetis, et declinabitis cito de via, quam pr\u00e6cepi vobis: et occurrent vobis mala in extremo tempore, quando feceritis malum in conspectu Domini, ut irritetis eum per opera manuum vestrarum.\n \n30 Locutus est ergo Moyses, audiente universo c\u0153tu Isra\u00ebl, verba carminis hujus, et ad finem usque complevit.","title":"Vulgate: Deuteronomy: Deuteronomy Chapter 31","type":"page"}
