{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/deu032.htm","path":"bib/vul/deu032.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/deu032.htm","text":"1\u00a0[Audite, c\u00e6li, qu\u00e6 loquor:\n audiat terra verba oris mei.\n2\u00a0Concrescat ut pluvia doctrina mea,\n fluat ut ros eloquium meum,\n quasi imber super herbam,\n et quasi still\u00e6 super gramina.\n3\u00a0Quia nomen Domini invocabo:\n date magnificentiam Deo nostro.]\n \n4\u00a0[Dei perfecta sunt opera,\n et omnes vi\u00e6 ejus judicia:\n Deus fidelis, et absque ulla iniquitate,\n justus et rectus.\n5\u00a0Peccaverunt ei, et non filii ejus in sordibus:\n generatio prava atque perversa.\n6\u00a0H\u00e6ccine reddis Domino,\n popule stulte et insipiens?\n numquid non ipse est pater tuus,\n qui possedit te, et fecit, et creavit te?\n7\u00a0Memento dierum antiquorum, cogita generationes singulas:\n interroga patrem tuum,\n et annuntiabit tibi:\n majores tuos, et dicent tibi.\n8\u00a0Quando dividebat Altissimus gentes,\n quando separabat filios Adam,\n constituit terminos populorum\n juxta numerum filiorum Isra\u00ebl.\n9\u00a0Pars autem Domini, populus ejus:\n Jacob funiculus h\u00e6reditatis ejus.\n10\u00a0Invenit eum in terra deserta,\n in loco horroris, et vast\u00e6 solitudinis:\n circumduxit eum, et docuit:\n et custodivit quasi pupillam oculi sui.\n11\u00a0Sicut aquila provocans ad volandum pullos suos,\n et super eos volitans,\n expandit alas suas, et assumpsit eum,\n atque portavit in humeris suis.\n12\u00a0Dominus solus dux ejus fuit,\n et non erat cum eo deus alienus:\n13\u00a0constituit eum super excelsam terram,\n ut comederet fructus agrorum:\n ut sugeret mel de petra,\n oleumque de saxo durissimo;\n14\u00a0butyrum de armento, et lac de ovibus\n cum adipe agnorum,\n et arietum filiorum Basan: et hircos\n cum medulla tritici,\n et sanguinem uv\u00e6 biberet meracissimum.]\n \n15\u00a0[Incrassatus est dilectus, et recalcitravit:\n incrassatus, impinguatus, dilatatus,\n dereliquit Deum factorem suum,\n et recessit a Deo salutari suo.\n16\u00a0Provocaverunt eum in diis alienis,\n et in abominationibus ad iracundiam concitaverunt.\n17\u00a0Immolaverunt d\u00e6moniis et non Deo,\n diis quos ignorabant:\n novi recentesque venerunt,\n quos non coluerunt patres eorum:\n18\u00a0Deum qui te genuit dereliquisti,\n et oblitus es Domini creatoris tui.]\n \n19\u00a0[Vidit Dominus, et ad iracundiam concitatus est:\n quia provocaverunt eum filii sui et fili\u00e6.\n20\u00a0Et ait: Abscondam faciem meam ab eis,\n et considerabo novissima eorum:\n generatio enim perversa est,\n et infideles filii.\n21\u00a0Ipsi me provocaverunt in eo qui non erat Deus,\n et irritaverunt in vanitatibus suis:\n et ego provocabo eos in eo qui non est populus,\n et in gente stulta irritabo illos.\n22\u00a0Ignis succensus est in furore meo,\n et ardebit usque ad inferni novissima:\n devorabitque terram cum germine suo,\n et montium fundamenta comburet.\n23\u00a0Congregabo super eos mala,\n et sagittas meas complebo in eis.\n24\u00a0Consumentur fame,\n et devorabunt eos aves morsu amarissimo:\n dentes bestiarum immittam in eos,\n cum furore trahentium super terram, atque serpentium.\n25\u00a0Foris vastabit eos gladius,\n et intus pavor,\n juvenem simul ac virginem,\n lactentem cum homine sene.]\n \n26\u00a0[Dixi: Ubinam sunt?\n cessare faciam ex hominibus memoriam eorum.\n27\u00a0Sed propter iram inimicorum distuli:\n ne forte superbirent hostes eorum,\n et dicerent: Manus nostra excelsa,\n et non Dominus, fecit h\u00e6c omnia.\n28\u00a0Gens absque consilio est,\n et sine prudentia.\n29\u00a0Utinam saperent, et intelligerent,\n ac novissima providerent.\n30\u00a0Quomodo persequatur unus mille,\n et duo fugent decem millia?\n nonne ideo, quia Deus suus vendidit eos,\n et Dominus conclusit illos?\n31\u00a0Non enim est Deus noster ut dii eorum:\n et inimici nostri sunt judices.\n32\u00a0De vinea Sodomorum, vinea eorum,\n et de suburbanis Gomorrh\u00e6:\n uva eorum, uva fellis,\n et botri amarissimi.\n33\u00a0Fel draconum vinum eorum,\n et venenum aspidum insanabile.\n34\u00a0Nonne h\u00e6c condita sunt apud me,\n et signata in thesauris meis?\n35\u00a0Mea est ultio, et ego retribuam in tempore,\n ut labatur pes eorum:\n juxta est dies perditionis,\n et adesse festinant tempora.\n36\u00a0Judicabit Dominus populum suum,\n et in servis suis miserebitur:\n videbit quod infirmata sit manus,\n et clausi quoque defecerunt,\n residuique consumpti sunt.]\n \n37\u00a0[Et dicet: Ubi sunt dii eorum,\n in quibus habebant fiduciam?\n38\u00a0de quorum victimis comedebant adipes,\n et bibebant vinum libaminum:\n surgant, et opitulentur vobis,\n et in necessitate vos protegant.\n39\u00a0Videte quod ego sim solus,\n et non sit alius deus pr\u00e6ter me:\n ego occidam, et ego vivere faciam:\n percutiam, et ego sanabo,\n et non est qui de manu mea possit eruere.\n40\u00a0Levabo ad c\u00e6lum manum meam,\n et dicam: Vivo ego in \u00e6ternum.\n41\u00a0Si acuero ut fulgur gladium meum,\n et arripuerit judicium manus mea:\n reddam ultionem hostibus meis,\n et his qui oderunt me retribuam.\n42\u00a0Inebriabo sagittas meas sanguine,\n et gladius meus devorabit carnes;\n de cruore occisorum, de captivitate,\n nudati inimicorum capitis.\n43\u00a0Laudate, gentes, populum ejus,\n quia sanguinem servorum suorum ulciscetur:\n et vindictam retribuet in hostes eorum,\n et propitius erit terr\u00e6 populi sui.]\n \n44 Venit ergo Moyses, et locutus est omnia verba cantici hujus in auribus populi, ipse et Josue filius Nun.\n45 Complevitque omnes sermones istos, loquens ad universum Isra\u00ebl,\n46 et dixit ad eos: Ponite corda vestra in omnia verba, qu\u00e6 ego testificor vobis hodie: ut mandetis ea filiis vestris custodire et facere, et implere universa qu\u00e6 scripta sunt legis hujus:\n47 quia non incassum pr\u00e6cepta sunt vobis, sed ut singuli in eis viverent: qu\u00e6 facientes longo perseveretis tempore in terra, ad quam, Jordane transmisso, ingredimini possidendam.\n48 Locutusque est Dominus ad Moysen in eadem die, dicens:\n49 Ascende in montem istum Abarim, id est, transitum, in montem Nebo, qui est in terra Moab contra Jericho: et vide terram Chanaan, quam ego tradam filiis Isra\u00ebl obtinendam, et morere in monte.\n50 Quem conscendens jungeris populis tuis, sicut mortuus est Aaron frater tuus in monte Hor, et appositus populis suis:\n51 quia pr\u00e6varicati estis contra me in medio filiorum Isra\u00ebl ad aquas contradictionis in Cades deserti Sin: et non sanctificastis me inter filios Isra\u00ebl.\n52 E contra videbis terram, et non ingredieris in eam, quam ego dabo filiis Isra\u00ebl.","title":"Vulgate: Deuteronomy: Deuteronomy Chapter 32","type":"page"}
