{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/deu033.htm","path":"bib/vul/deu033.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/deu033.htm","text":"1 H\u00e6c est benedictio, qua benedixit Moyses, homo Dei, filiis Isra\u00ebl ante mortem suam.\n2\u00a0Et ait: [Dominus de Sinai venit,\n et de Seir ortus est nobis:\n apparuit de monte Pharan,\n et cum eo sanctorum millia.\n In dextera ejus ignea lex.\n3\u00a0Dilexit populos,\n omnes sancti in manu illius sunt:\n et qui appropinquant pedibus ejus,\n accipient de doctrina illius.\n4\u00a0Legem pr\u00e6cepit nobis Moyses,\n h\u00e6reditatem multitudinis Jacob.\n5\u00a0Erit apud rectissimum rex,\n congregatis principibus populi cum tribubus Isra\u00ebl.\n6\u00a0Vivat Ruben, et non moriatur,\n et sit parvus in numero.]\n7\u00a0H\u00e6c est Jud\u00e6 benedictio: [Audi, Domine, vocem Jud\u00e6,\n et ad populum suum introduc eum:\n manus ejus pugnabunt pro eo,\n et adjutor illius contra adversarios ejus erit.]\n8\u00a0Levi quoque ait: [Perfectio tua, et doctrina tua viro sancto tuo,\n quem probasti in tentatione,\n et judicasti ad aquas contradictionis.\n9\u00a0Qui dixit patri suo et matri su\u00e6: Nescio vos:\n et fratribus suis: Ignoro vos:\n et nescierunt filios suos.\n Hi custodierunt eloquium tuum,\n et pactum tuum servaverunt.\n10\u00a0Judicia tua, o Jacob,\n et legem tuam, o Isra\u00ebl:\n ponent thymiama in furore tuo,\n et holocaustum super altare tuum.\n11\u00a0Benedic, Domine, fortitudini ejus:\n et opera manuum illius suscipe.\n Percute dorsa inimicorum ejus:\n et qui oderunt eum, non consurgant.]\n12\u00a0Et Benjamin ait: [Amantissimus Domini habitabit confidenter in eo:\n quasi in thalamo tota die morabitur,\n et inter humeros illius requiescet.]\n13\u00a0Joseph quoque ait: [De benedictione Domini terra ejus,\n de pomis c\u00e6li, et rore, atque abysso subjacente.\n14\u00a0De pomis fructuum solis ac lun\u00e6,\n15\u00a0de vertice antiquorum montium,\n de pomis collium \u00e6ternorum:\n16\u00a0et de frugibus terr\u00e6, et de plenitudine ejus.\n Benedictio illius qui apparuit in rubo,\n veniat super caput Joseph,\n et super verticem nazar\u00e6i inter fratres suos.\n17\u00a0Quasi primogeniti tauri pulchritudo ejus,\n cornua rhinocerotis cornua illius:\n in ipsis ventilabit gentes usque ad terminos terr\u00e6.\n H\u00e6 sunt multitudines Ephraim:\n et h\u00e6c millia Manasse.]\n18\u00a0Et Zabulon ait: [L\u00e6tare, Zabulon, in exitu tuo,\n et Issachar in tabernaculis tuis.\n19\u00a0Populos vocabunt ad montem:\n ibi immolabunt victimas justiti\u00e6.\n Qui inundationem maris quasi lac sugent,\n et thesauros absconditos arenarum.]\n20\u00a0Et Gad ait: [Benedictus in latitudine Gad:\n quasi leo requievit,\n cepitque brachium et verticem.\n21\u00a0Et vidit principatum suum,\n quod in parte sua doctor esset repositus:\n qui fuit cum principibus populi,\n et fecit justitias Domini,\n et judicium suum cum Isra\u00ebl.]\n22 Dan quoque ait: [Dan catulus leonis, fluet largiter de Basan.]\n23\u00a0Et Nephthali dixit: [Nephthali abundantia perfruetur,\n et plenus erit benedictionibus Domini:\n mare et meridiem possidebit.]\n24\u00a0Aser quoque ait: [Benedictus in filiis Aser,\n sit placens fratribus suis,\n et tingat in oleo pedem suum:\n25\u00a0ferrum et \u00e6s calceamentum ejus.\n Sicut dies juventutis tu\u00e6, ita et senectus tua.\n26\u00a0Non est deus alius ut Deus rectissimi,\n ascensor c\u00e6li, auxiliator tuus.\n Magnificentia ejus discurrunt nubes,\n27\u00a0habitaculum ejus sursum,\n et subter brachia sempiterna\n ejiciet a facie tua inimicum,\n dicetque: Conterere.\n28\u00a0Habitabit Isra\u00ebl confidenter, et solus.\n Oculus Jacob in terra frumenti et vini,\n c\u00e6lique caligabunt rore.\n29\u00a0Beatus es tu, Isra\u00ebl:\n quis similis tui, popule, qui salvaris in Domino?\n Scutum auxilii tui,\n et gladius glori\u00e6 tu\u00e6:\n negabunt te inimici tui,\n et tu eorum colla calcabis.]","title":"Vulgate: Deuteronomy: Deuteronomy Chapter 33","type":"page"}
