{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/deu034.htm","path":"bib/vul/deu034.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/deu034.htm","text":"1 Ascendit ergo Moyses de campestribus Moab super montem Nebo, in verticem Phasga contra Jericho: ostenditque ei Dominus omnem terram Galaad usque Dan,\n2 et universum Nephthali, terramque Ephraim et Manasse, et omnem terram Juda usque ad mare novissimum,\n3 et australem partem, et latitudinem campi Jericho civitatis palmarum usque Segor.\n4 Dixitque Dominus ad eum: H\u00e6c est terra, pro qua juravi Abraham, Isaac, et Jacob, dicens: Semini tuo dabo eam. Vidisti eam oculis tuis, et non transibis ad illam.\n5 Mortuusque est ibi Moyses servus Domini, in terra Moab, jubente Domino:\n6 et sepelivit eum in valle terr\u00e6 Moab contra Phogor: et non cognovit homo sepulchrum ejus usque in pr\u00e6sentem diem.\n7 Moyses centum et viginti annorum erat quando mortuus est: non caligavit oculus ejus, nec dentes illius moti sunt.\n8 Fleveruntque eum filii Isra\u00ebl in campestribus Moab triginta diebus: et completi sunt dies planctus lugentium Moysen.\n9 Josue vero filius Nun repletus est spiritu sapienti\u00e6, quia Moyses posuit super eum manus suas. Et obedierunt ei filii Isra\u00ebl, feceruntque sicut pr\u00e6cepit Dominus Moysi.\n10 Et non surrexit ultra propheta in Isra\u00ebl sicut Moyses, quem nosset Dominus facie ad faciem,\n11 in omnibus signis atque portentis, qu\u00e6 misit per eum, ut faceret in terra \u00c6gypti Pharaoni, et omnibus servis ejus, univers\u00e6que terr\u00e6 illius,\n12 et cunctam manum robustam, magnaque mirabilia, qu\u00e6 fecit Moyses coram universo Isra\u00ebl.","title":"Vulgate: Deuteronomy: Deuteronomy Chapter 34","type":"page"}
