{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/ecc001.htm","path":"bib/vul/ecc001.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/ecc001.htm","text":"1 Verba Ecclesiast\u00e6, filii David, regis Jerusalem.\n2\u00a0[Vanitas vanitatum, dixit Ecclesiastes;\n vanitas vanitatum, et omnia vanitas.\n3\u00a0Quid habet amplius homo\n de universo labore suo quo laborat sub sole?]\n \n4\u00a0[Generatio pr\u00e6terit, et generatio advenit;\n terra autem in \u00e6ternum stat.\n5\u00a0Oritur sol et occidit,\n et ad locum suum revertitur;\n ibique renascens,\n6\u00a0gyrat per meridiem, et flectitur ad aquilonem.\n Lustrans universa in circuitu pergit spiritus,\n et in circulos suos revertitur.\n7\u00a0Omnia flumina intrant in mare,\n et mare non redundat;\n ad locum unde exeunt flumina\n revertuntur ut iterum fluant.\n8\u00a0Cunct\u00e6 res difficiles;\n non potest eas homo explicare sermone.\n Non saturatur oculus visu,\n nec auris auditu impletur.\n9\u00a0Quid est quod fuit? Ipsum quod futurum est.\n Quid est quod factum est? Ipsum quod faciendum est.\n10\u00a0Nihil sub sole novum,\n nec valet quisquam dicere: Ecce hoc recens est:\n jam enim pr\u00e6cessit in s\u00e6culis qu\u00e6 fuerunt ante nos.\n11\u00a0Non est priorum memoria;\n sed nec eorum quidem qu\u00e6 postea futura sunt\n erit recordatio apud eos qui futuri sunt in novissimo.]\n \n12\u00a0[Ego Ecclesiastes fui rex Isra\u00ebl in Jerusalem;\n13\u00a0et proposui in animo meo qu\u00e6rere et investigare sapienter\n de omnibus qu\u00e6 fiunt sub sole.\n Hanc occupationem pessimam\n dedit Deus filiis hominum, ut occuparentur in ea.\n14\u00a0Vidi cuncta qu\u00e6 fiunt sub sole,\n et ecce universa vanitas et afflictio spiritus.\n15\u00a0Perversi difficile corriguntur,\n et stultorum infinitus est numerus.\n16\u00a0Locutus sum in corde meo, dicens:\n Ecce magnus effectus sum, et pr\u00e6cessi omnes sapientia\n qui fuerunt ante me in Jerusalem;\n et mens mea contemplata est multa sapienter, et didici.\n17\u00a0Dedique cor meum ut scirem prudentiam atque doctrinam,\n erroresque et stultitiam;\n et agnovi quod in his quoque esset labor et afflictio spiritus:\n18\u00a0eo quod in multa sapientia multa sit indignatio;\n et qui addit scientiam, addit et laborem.]","title":"Vulgate: Ecclesiastes: Ecclesiastes Chapter 1","type":"page"}
