{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/ecc004.htm","path":"bib/vul/ecc004.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/ecc004.htm","text":"1\u00a0[Verti me ad alia, et vidi calumnias\n qu\u00e6 sub sole geruntur,\n et lacrimas innocentium,\n et neminem consolatorem,\n nec posse resistere eorum violenti\u00e6,\n cunctorum auxilio destitutos,\n2\u00a0et laudavi magis mortuos quam viventes;\n3\u00a0et feliciorem utroque judicavi\n qui necdum natus est,\n nec vidit mala qu\u00e6 sub sole fiunt.\n4\u00a0Rursum contemplatus sum omnes labores hominum,\n et industrias animadverti patere invidi\u00e6 proximi;\n et in hoc ergo vanitas et cura superflua est.\n5\u00a0Stultus complicat manus suas,\n et comedit carnes suas, dicens:\n6\u00a0Melior est pugillus cum requie,\n quam plena utraque manus cum labore et afflictione animi.\n7\u00a0Considerans, reperi et aliam vanitatem sub sole.\n8\u00a0Unus est, et secundum non habet,\n non filium, non fratrem,\n et tamen laborare non cessat,\n nec satiantur oculi ejus divitiis;\n nec recogitat, dicens:\n Cui laboro, et fraudo animam meam bonis?\n In hoc quoque vanitas est et afflictio pessima.]\n \n9\u00a0[Melius est ergo duos esse simul quam unum;\n habent enim emolumentum societatis su\u00e6.\n10\u00a0Si unus ceciderit, ab altero fulcietur.\n V\u00e6 soli, quia cum ceciderit, non habet sublevantem se.\n11\u00a0Et si dormierint duo, fovebuntur mutuo;\n unus quomodo calefiet?\n12\u00a0Et si quispiam pr\u00e6valuerit contra unum,\n duo resistunt ei;\n funiculus triplex difficile rumpitur.\n13\u00a0Melior est puer pauper et sapiens,\n rege sene et stulto,\n qui nescit pr\u00e6videre in posterum.\n14\u00a0Quod de carcere catenisque interdum quis egrediatur ad regnum;\n et alius, natus in regno, inopia consumatur.\n15\u00a0Vidi cunctos viventes qui ambulant sub sole\n cum adolescente secundo, qui consurget pro eo.\n16\u00a0Infinitus numerus est populi\n omnium qui fuerunt ante eum,\n et qui postea futuri sunt non l\u00e6tabuntur in eo;\n sed et hoc vanitas et afflictio spiritus.]\n \n17\u00a0[Custodi pedem tuum ingrediens domum Dei,\n et appropinqua ut audias.\n Multo enim melior est obedientia quam stultorum victim\u00e6,\n qui nesciunt quid faciunt mali.]","title":"Vulgate: Ecclesiastes: Ecclesiastes Chapter 4","type":"page"}
