{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/ecc005.htm","path":"bib/vul/ecc005.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/ecc005.htm","text":"1\u00a0[Ne temere quid loquaris,\n neque cor tuum sit velox ad proferendum sermonem coram Deo.\n Deus enim in c\u00e6lo, et tu super terram;\n idcirco sint pauci sermones tui.\n2\u00a0Multas curas sequuntur somnia,\n et in multis sermonibus invenietur stultitia.\n3\u00a0Si quid vovisti Deo,\n ne moreris reddere:\n displicet enim ei infidelis et stulta promissio,\n sed quodcumque voveris redde:\n4\u00a0multoque melius est non vovere,\n quam post votum promissa non reddere.\n5\u00a0Ne dederis os tuum ut peccare facias carnem tuam,\n neque dicas coram angelo:\n Non est providentia:\n ne forte iratus Deus contra sermones tuos\n dissipet cuncta opera manuum tuarum.\n6\u00a0Ubi multa sunt somnia,\n plurim\u00e6 sunt vanitates, et sermones innumeri;\n tu vero Deum time.]\n \n7\u00a0[Si videris calumnias egenorum, et violenta judicia,\n et subverti justitiam in provincia,\n non mireris super hoc negotio:\n quia excelso excelsior est alius,\n et super hos quoque eminentiores sunt alii;\n8\u00a0et insuper univers\u00e6 terr\u00e6 rex imperat servienti.\n9\u00a0Avarus non implebitur pecunia,\n et qui amat divitias fructum non capiet ex eis;\n et hoc ergo vanitas.\n10\u00a0Ubi mult\u00e6 sunt opes,\n multi et qui comedunt eas.\n Et quid prodest possessori,\n nisi quod cernit divitias oculis suis?\n11\u00a0Dulcis est somnus operanti,\n sive parum sive multum comedat;\n saturitas autem divitis non sinit eum dormire.]\n \n12\u00a0[Est et alia infirmitas pessima quam vidi sub sole:\n diviti\u00e6 conservat\u00e6 in malum domini sui.\n13\u00a0Pereunt enim in afflictione pessima:\n generavit filium qui in summa egestate erit.\n14\u00a0Sicut egressus est nudus de utero matris su\u00e6, sic revertetur,\n et nihil auferet secum de labore suo.\n15\u00a0Miserabilis prorsus infirmitas:\n quomodo venit, sic revertetur.\n Quid ergo prodest ei quod laboravit in ventum?\n16\u00a0cunctis diebus vit\u00e6 su\u00e6 comedit in tenebris,\n et in curis multis, et in \u00e6rumna atque tristitia.]\n \n17\u00a0[Hoc itaque visum est mihi bonum,\n ut comedat quis et bibat,\n et fruatur l\u00e6titia ex labore suo\n quo laboravit ipse sub sole,\n numero dierum vit\u00e6 su\u00e6\n quos dedit ei Deus;\n et h\u00e6c est pars illius.\n18\u00a0Et omni homini cui dedit Deus divitias atque substantiam,\n potestatemque ei tribuit ut comedat ex eis,\n et fruatur parte sua, et l\u00e6tetur de labore suo:\n hoc est donum Dei.\n19\u00a0Non enim satis recordabitur dierum vit\u00e6 su\u00e6,\n eo quod Deus occupet deliciis cor ejus.]","title":"Vulgate: Ecclesiastes: Ecclesiastes Chapter 5","type":"page"}
