{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/ecc006.htm","path":"bib/vul/ecc006.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/ecc006.htm","text":"1\u00a0[Est et aliud malum quod vidi sub sole,\n et quidem frequens apud homines:\n2\u00a0vir cui dedit Deus divitias,\n et substantiam, et honorem,\n et nihil deest anim\u00e6 su\u00e6 ex omnibus qu\u00e6 desiderat;\n nec tribuit ei potestatem Deus ut comedat ex eo,\n sed homo extraneus vorabit illud:\n hoc vanitas et miseria magna est.\n3\u00a0Si genuerit quispiam centum liberos,\n et vixerit multos annos,\n et plures dies \u00e6tatis habuerit,\n et anima illius non utatur bonis substanti\u00e6 su\u00e6,\n sepulturaque careat:\n de hoc ergo pronuntio quod melior illo sit abortivus.\n4\u00a0Frustra enim venit,\n et pergit ad tenebras,\n et oblivione delebitur nomen ejus.\n5\u00a0Non vidit solem,\n neque cognovit distantiam boni et mali.\n6\u00a0Etiam si duobus millibus annis vixerit,\n et non fuerit perfruitus bonis,\n nonne ad unum locum properant omnia?\n7\u00a0Omnis labor hominis in ore ejus;\n sed anima ejus non implebitur.\n8\u00a0Quid habet amplius sapiens a stulto?\n et quid pauper, nisi ut pergat illuc ubi est vita?\n9\u00a0Melius est videre quod cupias,\n quam desiderare quod nescias.\n Sed et hoc vanitas est, et pr\u00e6sumptio spiritus.\n10\u00a0Qui futurus est, jam vocatum est nomen ejus;\n et scitur quod homo sit,\n et non possit contra fortiorem se in judicio contendere.\n11\u00a0Verba sunt plurima,\n multamque in disputando habentia vanitatem.]","title":"Vulgate: Ecclesiastes: Ecclesiastes Chapter 6","type":"page"}
