{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/ecc007.htm","path":"bib/vul/ecc007.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/ecc007.htm","text":"1\u00a0[Quid necesse est homini majora se qu\u00e6rere,\n cum ignoret quid conducat sibi in vita sua,\n numero dierum peregrinationis su\u00e6,\n et tempore quod velut umbra pr\u00e6terit?\n aut quis ei poterit indicare\n quod post eum futurum sub sole sit?\n2\u00a0Melius est nomen bonum quam unguenta pretiosa,\n et dies mortis die nativitatis.\n3\u00a0Melius est ire ad domum luctus\n quam ad domum convivii;\n in illa enim finis cunctorum admonetur hominum,\n et vivens cogitat quid futurum sit.\n4\u00a0Melior est ira risu,\n quia per tristitiam vultus corrigitur animus delinquentis.\n5\u00a0Cor sapientium ubi tristitia est,\n et cor stultorum ubi l\u00e6titia.\n6\u00a0Melius est a sapiente corripi,\n quam stultorum adulatione decipi;\n7\u00a0quia sicut sonitus spinarum ardentium sub olla,\n sic risus stulti.\n Sed et hoc vanitas.\n8\u00a0Calumnia conturbat sapientem,\n et perdet robur cordis illius.\n9\u00a0Melior est finis orationis quam principium.\n Melior est patiens arrogante.\n10\u00a0Ne sis velox ad irascendum,\n quia ira in sinu stulti requiescit.\n11\u00a0Ne dicas: Quid putas caus\u00e6 est\n quod priora tempora meliora fuere quam nunc sunt?\n stulta enim est hujuscemodi interrogatio.\n12\u00a0Utilior est sapientia cum divitiis,\n et magis prodest videntibus solem.\n13\u00a0Sicut enim protegit sapientia, sic protegit pecunia;\n hoc autem plus habet eruditio et sapientia,\n quod vitam tribuunt possessori suo.\n14\u00a0Considera opera Dei,\n quod nemo possit corrigere quem ille despexerit.\n15\u00a0In die bona fruere bonis,\n et malam diem pr\u00e6cave;\n sicut enim hanc, sic et illam fecit Deus,\n ut non inveniat homo contra eum justas querimonias.\n16\u00a0H\u00e6c quoque vidi in diebus vanitatis me\u00e6:\n justus perit in justitia sua,\n et impius multo vivit tempore in malitia sua.\n17\u00a0Noli esse justus multum,\n neque plus sapias quam necesse est,\n ne obstupescas.\n18\u00a0Ne impie agas multum,\n et noli esse stultus,\n ne moriaris in tempore non tuo.\n19\u00a0Bonum est te sustentare justum:\n sed et ab illo ne subtrahas manum tuam;\n quia qui timet Deum nihil negligit.\n20\u00a0Sapientia confortavit sapientem\n super decem principes civitatis;\n21\u00a0non est enim homo justus in terra\n qui faciat bonum et non peccet.\n22\u00a0Sed et cunctis sermonibus qui dicuntur\n ne accomodes cor tuum,\n ne forte audias servum tuum maledicentem tibi;\n23\u00a0scit enim conscientia tua\n quia et tu crebro maledixisti aliis.\n24\u00a0Cuncta tentavi in sapientia.\n Dixi: Sapiens efficiar:\n et ipsa longius recessit a me,\n25\u00a0multo magis quam erat.\n Et alta profunditas, quis inveniet eam?]\n \n26\u00a0[Lustravi universa animo meo,\n ut scirem et considerarem,\n et qu\u00e6rerem sapientiam, et rationem,\n et ut cognoscerem impietatem stulti,\n et errorem imprudentium:\n27\u00a0et inveni amariorem morte mulierem,\n qu\u00e6 laqueus venatorum est,\n et sagena cor ejus;\n vincula sunt manus illius.\n Qui placet Deo effugiet illam;\n qui autem peccator est capietur ab illa.\n28\u00a0Ecce hoc inveni, dixit Ecclesiastes,\n unum et alterum ut invenirem rationem,\n29\u00a0quam adhuc qu\u00e6rit anima mea,\n et non inveni.\n Virum de mille unum reperi;\n mulierem ex omnibus non inveni.\n30\u00a0Solummodo hoc inveni,\n quod fecerit Deus hominem rectum,\n et ipse se infinitis miscuerit qu\u00e6stionibus.\n Quis talis ut sapiens est?\n et quis cognovit solutionem verbi?]","title":"Vulgate: Ecclesiastes: Ecclesiastes Chapter 7","type":"page"}
