{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/ecc008.htm","path":"bib/vul/ecc008.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/ecc008.htm","text":"1\u00a0[Sapientia hominis lucet in vultu ejus,\n et potentissimus faciem illius commutabit.\n2\u00a0Ego os regis observo,\n et pr\u00e6cepta juramenti Dei.\n3\u00a0Ne festines recedere a facie ejus,\n neque permaneas in opere malo:\n quia omne quod voluerit faciet.\n4\u00a0Et sermo illius potestate plenus est,\n nec dicere ei quisquam potest: Quare ita facis?\n5\u00a0Qui custodit pr\u00e6ceptum non experietur quidquam mali.\n Tempus et responsionem cor sapientis intelligit.\n6\u00a0Omni negotio tempus est, et opportunitas:\n et multa hominis afflictio,\n7\u00a0quia ignorat pr\u00e6terita,\n et futura nullo scire potest nuntio.\n8\u00a0Non est in hominis potestate prohibere spiritum,\n nec habet potestatem in die mortis:\n nec sinitur quiescere ingruente bello,\n neque salvabit impietas impium.]\n \n9\u00a0[Omnia h\u00e6c consideravi,\n et dedi cor meum in cunctis operibus qu\u00e6 fiunt sub sole.\n Interdum dominatur homo homini in malum suum.\n10\u00a0Vidi impios sepultos,\n qui etiam cum adhuc viverent\n in loco sancto erant,\n et laudabantur in civitate\n quasi justorum operum.\n Sed et hoc vanitas est.\n11\u00a0Etenim quia non profertur cito contra malos sententia,\n absque timore ullo\n filii hominum perpetrant mala.\n12\u00a0Attamen peccator ex eo quod centies facit malum,\n et per patientiam sustentatur;\n ego cognovi quod erit bonum timentibus Deum,\n qui verentur faciem ejus.\n13\u00a0Non sit bonum impio,\n nec prolongentur dies ejus,\n sed quasi umbra transeant qui non timent faciem Domini.\n14\u00a0Est et alia vanitas qu\u00e6 fit super terram:\n sunt justi quibus mala proveniunt\n quasi opera egerint impiorum:\n et sunt impii qui ita securi sunt\n quasi justorum facta habeant.\n Sed et hoc vanissimum judico.\n15\u00a0Laudavi igitur l\u00e6titiam;\n quod non esset homini bonum sub sole,\n nisi quod comederet, et biberet, atque gauderet,\n et hoc solum secum auferret de labore suo,\n in diebus vit\u00e6 su\u00e6 quos dedit ei Deus sub sole.\n16\u00a0Et apposui cor meum ut scirem sapientiam,\n et intelligerem distentionem qu\u00e6 versatur in terra.\n Est homo qui diebus et noctibus somnum non capit oculis.\n17\u00a0Et intellexi quod omnium operum Dei\n nullam possit homo invenire rationem\n eorum qu\u00e6 fiunt sub sole;\n et quanto plus laboraverit ad qu\u00e6rendum,\n tanto minus inveniat:\n etiam si dixerit sapiens se nosse, non poterit reperire.]","title":"Vulgate: Ecclesiastes: Ecclesiastes Chapter 8","type":"page"}
