{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/ecc009.htm","path":"bib/vul/ecc009.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/ecc009.htm","text":"1\u00a0[Omnia h\u00e6c tractavi in corde meo,\n ut curiose intelligerem.\n Sunt justi atque sapientes,\n et opera eorum in manu Dei;\n et tamen nescit homo utrum amore an odio dignus sit.\n2\u00a0Sed omnia in futurum servantur incerta,\n eo quod universa \u00e6que eveniant justo et impio,\n bono et malo, mundo et immundo,\n immolanti victimas et sacrificia contemnenti.\n Sicut bonus, sic et peccator;\n ut perjurus, ita et ille qui verum dejerat.]\n \n3\u00a0[Hoc est pessimum inter omnia qu\u00e6 sub sole fiunt:\n quia eadem cunctis eveniunt.\n Unde et corda filiorum hominum implentur malitia\n et contemptu in vita sua,\n et post h\u00e6c ad inferos deducentur.\n4\u00a0Nemo est qui semper vivat, et qui hujus rei habeat fiduciam;\n melior est canis vivus leone mortuo.\n5\u00a0Viventes enim sciunt se esse morituros;\n mortui vero nihil noverunt amplius,\n nec habent ultra mercedem,\n quia oblivioni tradita est memoria eorum.\n6\u00a0Amor quoque, et odium, et invidi\u00e6 simul perierunt;\n nec habent partem in hoc s\u00e6culo,\n et in opere quod sub sole geritur.\n7\u00a0Vade ergo, et comede in l\u00e6titia panem tuum,\n et bibe cum gaudio vinum tuum,\n quia Deo placent opera tua.\n8\u00a0Omni tempore sint vestimenta tua candida,\n et oleum de capite tuo non deficiat.\n9\u00a0Perfruere vinum cum uxore quam diligis,\n cunctis diebus vit\u00e6 instabilitatis tu\u00e6,\n qui dati sunt tibi sub sole omni tempore vanitatis tu\u00e6:\n h\u00e6c est enim pars in vita\n et in labore tuo quo laboras sub sole.\n10\u00a0Quodcumque facere potest manus tua,\n instanter operare,\n quia nec opus, nec ratio, nec sapientia, nec scientia\n erunt apud inferos, quo tu properas.]\n \n11\u00a0[Verti me ad aliud, et vidi sub sole\n nec velocium esse cursum,\n nec fortium bellum,\n nec sapientium panem,\n nec doctorum divitias,\n nec artificum gratiam;\n sed tempus casumque in omnibus.\n12\u00a0Nescit homo finem suum;\n sed sicut pisces capiuntur hamo,\n et sicut aves laqueo comprehenduntur,\n sic capiuntur homines in tempore malo,\n cum eis extemplo supervenerit.\n13\u00a0Hanc quoque sub sole vidi sapientiam,\n et probavi maximam:\n14\u00a0civitas parva, et pauci in ea viri;\n venit contra eam rex magnus, et vallavit eam,\n exstruxitque munitiones per gyrum, et perfecta est obsidio.\n15\u00a0Inventusque est in ea vir pauper et sapiens,\n et liberavit urbem per sapientiam suam;\n et nullus deinceps recordatus est hominis illius pauperis.\n16\u00a0Et dicebam ego meliorem esse sapientiam fortitudine.\n Quomodo ergo sapientia pauperis contempta est,\n et verba ejus non sunt audita?\n17\u00a0Verba sapientium audiuntur in silentio,\n plus quam clamor principis inter stultos.\n18\u00a0Melior est sapientia quam arma bellica;\n et qui in uno peccaverit, multa bona perdet.]","title":"Vulgate: Ecclesiastes: Ecclesiastes Chapter 9","type":"page"}
