{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/eph001.htm","path":"bib/vul/eph001.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/eph001.htm","text":"1 Paulus Apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, omnibus sanctis qui sunt Ephesi, et fidelibus in Christo Jesu.\n2\u00a0Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo.\n \n3 Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui benedixit nos in omni benedictione spirituali in c\u00e6lestibus in Christo,\n4 sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati in conspectu ejus in caritate.\n5 Qui pr\u00e6destinavit nos in adoptionem filiorum per Jesum Christum in ipsum: secundum propositum voluntatis su\u00e6,\n6 in laudem glori\u00e6 grati\u00e6 su\u00e6, in qua gratificavit nos in dilecto Filio suo.\n7 In quo habemus redemptionem per sanguinem ejus, remissionem peccatorum secundum divitias grati\u00e6 ejus,\n8 qu\u00e6 superabundavit in nobis in omni sapientia et prudentia:\n9 ut notum faceret nobis sacramentum voluntatis su\u00e6, secundum beneplacitum ejus, quod proposuit in eo,\n10 in dispensatione plenitudinis temporum, instaurare omnia in Christo, qu\u00e6 in c\u00e6lis et qu\u00e6 in terra sunt, in ipso;\n11 in quo etiam et nos sorte vocati sumus pr\u00e6destinati secundum propositum ejus qui operatur omnia secundum consilium voluntatis su\u00e6:\n12 ut simus in laudem glori\u00e6 ejus nos, qui ante speravimus in Christo;\n13 in quo et vos, cum audissetis verbum veritatis, Evangelium salutis vestr\u00e6, in quo et credentes signati estis Spiritu promissionis Sancto,\n14\u00a0qui est pignus h\u00e6reditatis nostr\u00e6, in redemptionem acquisitionis, in laudem glori\u00e6 ipsius.\n \n15 Propterea et ego audiens fidem vestram, qu\u00e6 est in Domino Jesu, et dilectionem in omnes sanctos,\n16 non cesso gratias agens pro vobis, memoriam vestri faciens in orationibus meis:\n17 ut Deus Domini nostri Jesu Christi, Pater glori\u00e6, det vobis spiritum sapienti\u00e6 et revelationis in agnitione ejus,\n18 illuminatos oculos cordis vestri, ut sciatis qu\u00e6 sit spes vocationis ejus, et qu\u00e6 diviti\u00e6 glori\u00e6 h\u00e6reditatis ejus in sanctis,\n19 et qu\u00e6 sit supereminens magnitudo virtutis ejus in nos, qui credimus secundum operationem potenti\u00e6 virtutis ejus,\n20 quam operatus est in Christo, suscitans illum a mortuis, et constituens ad dexteram suam in c\u00e6lestibus:\n21 supra omnem principatum, et potestatem, et virtutem, et dominationem, et omne nomen, quod nominatur non solum in hoc s\u00e6culo, sed etiam in futuro.\n22 Et omnia subjecit sub pedibus ejus: et ipsum dedit caput supra omnem ecclesiam,\n23 qu\u00e6 est corpus ipsius, et plenitudo ejus, qui omnia in omnibus adimpletur.","title":"Vulgate: Ephesians: Ephesians Chapter 1","type":"page"}
