{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/eph002.htm","path":"bib/vul/eph002.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/eph002.htm","text":"1 Et vos, cum essetis mortui delictis et peccatis vestris,\n2 in quibus aliquando ambulastis secundum s\u00e6culum mundi hujus, secundum principem potestatis a\u00ebris hujus, spiritus, qui nunc operatur in filios diffidenti\u00e6,\n3 in quibus et nos omnes aliquando conversati sumus in desideriis carnis nostr\u00e6, facientes voluntatem carnis et cogitationum, et eramus natura filii ir\u00e6, sicut et ceteri:\n4 Deus autem, qui dives est in misericordia, propter nimiam caritatem suam, qua dilexit nos,\n5 et cum essemus mortui peccatis, convivificavit nos in Christo (cujus gratia estis salvati),\n6 et conresuscitavit, et consedere fecit in c\u00e6lestibus in Christo Jesu:\n7 ut ostenderet in s\u00e6culis supervenientibus abundantes divitias grati\u00e6 su\u00e6, in bonitate super nos in Christo Jesu.\n8 Gratia enim estis salvati per fidem, et hoc non ex vobis: Dei enim donum est:\n9 non ex operibus, ut ne quis glorietur.\n10\u00a0Ipsius enim sumus factura, creati in Christo Jesu in operibus bonis, qu\u00e6 pr\u00e6paravit Deus ut in illis ambulemus.\n \n11 Propter quod memores estote quod aliquando vos gentes in carne, qui dicimini pr\u00e6putium ab ea qu\u00e6 dicitur circumcisio in carne, manu facta:\n12 quia eratis illo in tempore sine Christo, alienati a conversatione Isra\u00ebl, et hospites testamentorum, promissionis spem non habentes, et sine Deo in hoc mundo.\n13 Nunc autem in Christo Jesu, vos, qui aliquando eratis longe, facti estis prope in sanguine Christi.\n14 Ipse enim est pax nostra, qui fecit utraque unum, et medium parietem maceri\u00e6 solvens, inimicitias in carne sua,\n15 legem mandatorum decretis evacuans, ut duos condat in semetipso in unum novum hominem, faciens pacem:\n16 et reconciliet ambos in uno corpore, Deo per crucem, interficiens inimicitias in semetipso.\n17 Et veniens evangelizavit pacem vobis, qui longe fuistis, et pacem iis, qui prope.\n18 Quoniam per ipsum habemus accessum ambo in uno Spiritu ad Patrem.\n19 Ergo jam non estis hospites, et adven\u00e6: sed estis cives sanctorum, et domestici Dei,\n20 super\u00e6dificati super fundamentum apostolorum, et prophetarum, ipso summo angulari lapide Christo Jesu:\n21 in quo omnis \u00e6dificatio constructa crescit in templum sanctum in Domino,\n22 in quo et vos co\u00e6dificamini in habitaculum Dei in Spiritu.","title":"Vulgate: Ephesians: Ephesians Chapter 2","type":"page"}
